1Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesæi.
2Deus æmulator, et ulciscens Dominus:
ulciscens Dominus, et habens furorem:
ulciscens Dominus in hostes suos,
et irascens ipse inimicis suis.
3Dominus patiens, et magnus fortitudine,
et mundans non faciet innocentem.
Dominus in tempestate et turbine viæ ejus,
et nebulæ pulvis pedum ejus.
4Increpans mare, et exsiccans illud,
et omnia flumina ad desertum deducens.
Infirmatus est Basan et Carmelus,
et flos Libani elanguit.
5Montes commoti sunt ab eo,
et colles desolati sunt:
et contremuit terra a facie ejus,
et orbis, et omnes habitantes in eo.
6Ante faciem indignationis ejus quis stabit?
et quis resistet in ira furoris ejus?
Indignatio ejus effusa est ut ignis,
et petræ dissolutæ sunt ab eo.
7Bonus Dominus,
et confortans in die tribulationis,
et sciens sperantes in se.
8Et in diluvio prætereunte consummationem faciet loci ejus,
et inimicos ejus persequentur tenebræ.
9Quid cogitatis contra Dominum?
Consummationem ipse faciet:
non consurget duplex tribulatio,
10quia sicut spinæ se invicem complectuntur,
sic convivium eorum pariter potantium;
consumentur quasi stipula ariditate plena.
11Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam,
mente pertractans prævaricationem.
12Hæc dicit Dominus:
Si perfecti fuerint, et ita plures,
sic quoque attondentur, et pertransibit:
afflixi te, et non affligam te ultra.
13Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo,
et vincula tua disrumpam.
14Et præcipiet super te Dominus;
non seminabitur ex nomine tuo amplius:
de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile;
ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es.
15Ecce super montes pedes evangelizantis,
et annuntiantis pacem.
Celebra, Juda, festivitates tuas,
et redde vota tua,
quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial:
universus interiit.
1Ascendit qui dispergat coram te,
qui custodiat obsidionem:
contemplare viam, conforta lumbos,
robora virtutem valde.
2Quia reddidit Dominus superbiam Jacob,
sicut superbiam Israël;
quia vastatores dissipaverunt eos,
et propagines eorum corruperunt.
3Clypeus fortium ejus ignitus,
viri exercitus in coccineis;
igneæ habenæ currus in die præparationis ejus,
et agitatores consopiti sunt.
4In itineribus conturbati sunt;
quadrigæ collisæ sunt in plateis:
aspectus eorum quasi lampades,
quasi fulgura discurrentia.
5Recordabitur fortium suorum;
ruent in itineribus suis:
velociter ascendent muros ejus,
et præparabitur umbraculum.
6Portæ fluviorum apertæ sunt,
et templum ad solum dirutum.
7Et miles captivus abductus est,
et ancillæ ejus minabantur gementes ut columbæ,
murmurantes in cordibus suis.
8Et Ninive quasi piscina aquarum aquæ ejus;
ipsi vero fugerunt. State, state!
et non est qui revertatur.
9Diripite argentum, diripite aurum:
et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.
10Dissipata est, et scissa, et dilacerata;
et cor tabescens, et dissolutio geniculorum,
et defectio in cunctis renibus,
et facies omnium eorum sicut nigredo ollæ.
11Ubi est habitaculum leonum,
et pascua catulorum leonum,
ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis,
et non est qui exterreat?
12Leo cepit sufficienter catulis suis,
et necavit leænis suis,
et implevit præda speluncas suas,
et cubile suum rapina.
13Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum,
et succendam usque ad fumum quadrigas tuas,
et leunculos tuos comedet gladius,
et exterminabo de terra prædam tuam,
et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum.
1Væ civitas sanguinum,
universa mendacii dilaceratione plena!
non recedet a te rapina.
2Vox flagelli, et vox impetus rotæ, et equi frementis,
et quadrigæ ferventis, et equitis ascendentis,
3et micantis gladii, et fulgurantis hastæ,
et multitudinis interfectæ, et gravis ruinæ;
nec est finis cadaverum,
et corruent in corporibus suis.
4Propter multitudinem fornicationum meretricis
speciosæ, et gratæ, et habentis maleficia,
quæ vendidit gentes in fornicationibus suis,
et familias in maleficiis suis.
5Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum,
et revelabo pudenda tua in facie tua;
et ostendam gentibus nuditatem tuam,
et regnis ignominiam tuam.
6Et projiciam super te abominationes,
et contumeliis te afficiam,
et ponam te in exemplum.
7Et erit: omnis qui viderit te resiliet a te,
et dicet: Vastata est Ninive.
Quis commovebit super te caput?
unde quæram consolatorem tibi?
8Numquid melior es Alexandria populorum,
quæ habitat in fluminibus?
aquæ in circuitu ejus;
cujus divitiæ, mare;
aquæ, muri ejus.
9Æthiopia fortitudo ejus, et Ægyptus, et non est finis;
Africa et Libyes fuerunt in auxilio tuo.
10Sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem:
parvuli ejus elisi sunt in capite omnium viarum,
et super inclytos ejus miserunt sortem,
et omnes optimates ejus confixi sunt in compedibus.
11Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta:
et tu quæres auxilium ab inimico.
12Omnes munitiones tuæ sicut ficus cum grossis suis:
si concussæ fuerint, cadent in os comedentis.
13Ecce populus tuus mulieres in medio tui:
inimicis tuis adapertione pandentur portæ terræ tuæ,
devorabit ignis vectes tuos.
14Aquam propter obsidionem hauri tibi:
exstrue munitiones tuas,
intra in lutum, et calca,
subigens tene laterem.
15Ibi comedet te ignis,
peribis gladio, devorabit te ut bruchus:
congregare ut bruchus,
multiplicare ut locusta.
16Plures fecisti negotiationes tuas quam stellæ sint cæli;
bruchus expansus est, et avolavit.
17Custodes tui quasi locustæ,
et parvuli tui quasi locustæ locustarum,
quæ considunt in sepibus in die frigoris:
sol ortus est, et avolaverunt,
et non est cognitus locus earum ubi fuerint.
18Dormitaverunt pastores tui, rex Assur,
sepelientur principes tui:
latitavit populus tuus in montibus,
et non est qui congreget.
19Non est obscura contritio tua;
pessima est plaga tua.
Omnes qui audierunt auditionem tuam compresserunt manum super te:
quia super quem non transiit malitia tua semper?