APICII
LIBRORVM X QVI DICVNTVR
DE RE COQVINARIA
QVAE EXTANT
EDIDERVNT
C. GIARRATANO ET FR. VOLLMER
LIPSIAE IN AEDIBVS B.G. TEVBNERI MCMXXII
Printed in Germany
De Apiciani libri fatis et codicibus exposuimus Giarratano in libello 'I codici dei libri de re coquinaria di Celio, Napoli 1912', Vollmer in Sitz.-Ber. d. Bayer. Akad. d. Wiss. phil.-hist. Kl. 1920 Abh. 6. pauca addenda videntur: codicem Caesenatem interim inspexit et contulit Giarratano, nullius est preti. nec maioris cod. Vat. lat. 6803 papyrius fol. 71-96, quem in Skutschii et Ihmii usum contulerat Samter. quae ad usum huius editionis maxime necessaria erunt, luculente digesta habes in indice codicum post hanc praefationem.
edidimus igitur et ipsos Apicii libros quos putant, qui tamen non pleni nec integri sunt, sed saeculo fere IVº vel Vº epitomati et vulgari sermone aliquatenus adulterati, et excerpta Vinidarii Gothi, qui saeculo fere VIº et ipse opusculum Apicianum tunc adhuc plenum suum in usum compilavit, magis etiam quam ille prior excerptor licentiis sermonis vulgaris indulgens. hos squalores et quidquid librarii insequentes similiter deturpaverunt detersimus quoad licebat: composita et aestimata sunt vulgaris sermonis vestigia apud Vollmerium l.l.
edidimus, inquimus, hos libros nec tamen ignoramus nos nihil fere agere potuisse nisi ut recenseremus ea quae tradita sunt abstersis maculis gravissimis, vere emendaturum non esse nisi qui plenam rerum scientiam habeat et tam excussis fontibus graecis et latinis quam experimentis factis cognoverit quid Apicius praecipere potuerit, quid re vera praeceperit.
plene attulimus varias lectiones codicum EV ita tamen ut discrepantias pure orthographicas praetermitteremus. restituimus contra Schuchium, cuius tamen numeros paragraphos in margine addidimus, dispositionem librorum per capita et capitula ab ipso ut opinamur auctore institutam.
indices adiecimus quales per haec tempora addere licebat, sperantes fore ut aliquando aliquis plene technica artis coquinariae verba graeca et latina colligat et explicet.
restat ut lectores moneamus optime de hac editione olim meritos esse W. Studemund et M. Ihm excutiendo codices E et V; lectiones codicis V nos exhibemus secundum photographa optima, in codice E reddimus collationem Studemundii nostrum in usum repetitam expletam correctam liberalissime a W.M. Lindsay et ab E.A. Lowe, qui nuper de hoc codice E exposuit in Berliner Philol. Wochenschrift 1920 p. 1174.
Lucae et Monaci | C. Giarratano. Fr. Vollmer. |
APICII
<ARTIS MAGIRI>CAE <LIBRI X>
Archetypus Fuldensis, inde descripti | ||
V | Vaticanus Vrbinas lat. 1146 litteris Turonicis scriptus saec. IX | |
E | Cheltenham bibl. Phillipps 275 litteris partim insularibus partim minusculis Carolinis scriptus saec. IX | |
ex | V | descripti sunt codices saeculi XV hi: |
P | Paris lat. 8209 | |
/ | | | ς | |
T L S C R |
Rom Vat. Vrb. lat. 1145 Florenz Laur. 73, 20 Florenz Laur. Strozz. 67 Florenz Riccard. 141 (L III 29) Florenz Riccard. 662 (M I 26) |
| | | \ |
Oxford Bodl. Canon. lat. 168 Oxford Bodl. Add. B 110 Cesena, bibl. munic. 167, 154 Rom, Vat. lat. 6803 |
ex E descriptus est codex Hummelbergii deperditus ex VEς lectiones a Politiano collectae in |
|
M | München lat. 756 a. 1495 a Petro Crinito scripto |
α = | editio princeps s. a. Venetiis per Bernardinum Venetum expressa ex aliquo codice stirpis ς |
Tor = | editio Albani Torini Basileae 1541 |
Hum = | editio Gabrielis Hummelberg Tiguri 1542 |
Baseggio = | editio Baseggii, Venetiis 1852 |
Sch = | editio Chr. Theophili Schuch, 2Heidelberg 1874 |
Gi = | Giarratano |
Vo = | Vollmer |
Apici Excerpta a Vinidario vir. inl. facta leguntur in | |
A = | Paris lat. 10318 saec. VIII uncialibus litteris scripto |
Ihm = | M. Ihm, Archiv f. lat. Lex. XV, 1908, 63 ss. |
(1) I. CONDITVM PARADOXVM. 1. Conditi paradoxi compositio: mellis pondo XV in aeneum vas mittuntur, praemissis vini sextariis duobus, ut in coctura mellis vinum decoquas. quod igni lento et aridis lignis calefactum, commotum ferula dum coquitur, si effervere coeperit, vini rore compescitur, praeter quod subtracto igni in se redit. cum perfrixerit, rursus accenditur. hoc secundo ac tertio fiet, ac tum demum remotum a foco postridie despumatur. tum <mittis> piperis uncias IV, iam triti masticis scripulos III, folii et croci dragmas singulas, dactylorum ossibus torridis quinque, isdemque dactylis vino mollitis, intercedente prius suffusione vini de suo modo ac numero, ut tritura lenis habeatur. his omnibus paratis supermittis vini lenis sextarios XVIII. carbones perfecto aderunt dum bulliat. | pondo Sch, {p/} E, per V, cf. Exc. §2 bis §23 {p/} | praemissis E, -i V | coctura E2, -am E1V | perfixerit EV | postridie E, post pridie V | tum Gi, tunc Sch, cum EVς | mittis add. Gi | iam triti E, iam tristis (radendo in triti mutatum) V | masticis E2V, -ces E1 | dragmas singulas Hum, dragme singulae EV | isdemque E2V, iisdemque E1 | uino E, uine V | suffusione ς, -nem EV | lenis EV, leuis Sch | sextarios Sch, -ia EV | aderunt E, ade{)}V | dum bulliat Vo, duo milia EV | i. antea igni aperto tractatum nunc in prunis stabit dum bulliat; cf. 3 10, 3 in prunis coques, Paxamos Geop. 18, 21, 1 puri malthakôi toutestin ep' anthrakian | |
numeri uncati in margine denotant paragraphos Schuchii.
|
|
(2) CONDITVM MELIZOMVM VIATORIVM. 2. Conditum melizomum perpetuum, quod subministratur per viam peregrinanti: piper tritum cum melle despumato in cupellam mittis conditi loco, et ad momentum quantum sit bibendum, tantum aut mellis proferas aut vini misceas. sed si <maius> vas erit, nonnihil vini melizomo mittas, adiciendum propter mellis exitum solutiorem. | melizomum V, milizonum E | uiatorium sic EV | pereginanti E | conditi i. penoris | uini E, uinum Vς | si maius vas erit Vo, suaserit EV, suaserim Tor. | solutiorem E, solitiorem V | |
(3) II. APSINTHIVM ROMANVM. Apsinthium Romanum sic facies: conditi Camerini praeceptis, utique [pro] apsinthio cessante; in cuius vicem apsinthi Pontici purgati terebinthique uncias <singulas et unam> Thebaicam dabis, masticis <et> folii <scripulos> III, costi scripulos senos, croci scripulos III, vini vetusti sextarios XVIII. carbones amaritudo non exigit. | apsinthium] aut scribendum aut sane accipiendum apsinthiatum | conditi VE, condiri Sch | pro EV, del. Vo; intellege: apsinthiatum facies aut ad praecepta conditi Camerini ita ut apsinthium omnino non adhibeatur aut loco conditi Camerini adhibebis quod sequitur | absenti EV | terebinthique α, terendique EV | uncias singulas et unam Vo, unciam EV | Thebaicam scil. palmam | et add. Vo | folii scripulos Hum, folii EV | senos sic EV | vetusti Vo, eiusmodi EV, veteris iam Hum, cf. Marcell. med. 30, 55. 56 | |
(4) 1 III. <ROSATVM ET VIOLATIVM>. 1. Rosatum sic facies: folia rosarum, albo sublato, lino inseris et sutilis facias, et vino quam plurimas infundes, ut septem diebus in vino sint. post septem dies rosam de vino tollis, et alias sutiles recentes similiter mittis, ut per dies septem in vino requiescant, et rosam eximis. similiter et tertio facies, et rosam eximis, et vinum colas, et, cum ad bibendum voles uti, addito melle rosatum conficies. sane custodito ut rosam a rore siccam et optimam mittas. Similiter, ut supra, et de <viola> violatium facies, et eodem modo melle temperabis. | ROSATVM ET VIOLATIVM om. EV, cf. index capitum | folia E, folias V | et Hum, ut EV | sutilis sic EV | et Hum, ut EV | sutules EV | cf. Pallad. 5, 5, p. 155, 4 | et de viola violatium (-atum Sch) Hum, et de uiolacium EV | |
2 Rosatum sine rosa sic facies: folia citri viridia in sportella palmea in dolium musti mittes antequam ferveat, et post quadraginta dies exime. cum necesse fuerit, mel addes et pro rosato utere. | paene ad verbum concinunt cum Pallad. 11, 15 | sportella (-tella man. 2 in loco adraso) E | |
(5) IV. Oleum Liburnicum sic facies: in oleo Hispano mittes helenium et cyperi et folia lauri non vetusta, tunsa omnia et cribellata, ad levissimum pulverem redacta, et sales frictos et tritos, et per triduum vel plus permisce diligenter. post haec aliquanto tempore patere requiescere, et Liburnicum omnes putabunt. | cf. Pallad. 6, 18 | liburnicum hic et p. 8, 3 EV, -ium EV in ind. | spano EV | mittes V, -is E | ellenium EV, inulam Pallad. et Geopon. 9, 27, 1 | cypery et V, cyperi (om. et) E | & cribellata alleuissimum E, et criuellata ad lebissim{~u} V | et tritos et EV, tritos et α | permisce α, promisce EV | putabunt E, -untur V | |
(6) V. Vinum ex atro candidum facies: lomentum ex faba factum vel ovorum trium alborem in lagonam mittis et diutissime agitas: alia die erit candidum. et cineres vitis albae idem faciunt. | agitas alia die erit E, agita sali adierit V | cineres E, cinerem V | |
(7) VI. De liquamine emendando: liquamen si odorem malum fecerit, vas inane inversum fumiga lauro et cupresso, et in hoc liquamen infunde ante ventilatum. si salsum fuerit, mellis sextarium mittis et move spica, et emendasti. sed et mustum recens idem praestat. | infunde (funde α) Sch, fenunde EV | move spica Hum, moue spicas EV, nou{~e} spicas α, cf. 8 1, 5 | |
(8) 1 VII. Vt carnes sine sale quovis tempore recentes sint: carnes recentes quales volueris melle tegantur, sed vas pendeat, et, quando volueris, utere. hoc hieme melius fit, aestate paucis diebus durabit. et in carne cocta itidem facies. | ad rem cf. Colum. 12, 42 | durabit E, -uit V | |
(9) 2 Callum porcinum vel bubulum et unguellae coctae ut diu durent: in sinapi ex aceto, sale, melle facta mittis ut tegantur, et, quando volueris, utere: miraberis. | ungelle cocte EV in ind., ungella et cocta (cocia E) EV hic | facta sic EV, an tacta (i. tincta)? | |
(10) VIII. Vt carnem salsam dulcem facias: carnem salsam dulcem facies, si prius in lacte coquas et postea in aqua. | aqua Hum, aquam EV | |
(11) 1 IX. Vt pisces fricti diu durent: eodem momento, quo friguntur et levantur, ab aceto calido perfunduntur. | pisces E2V, piscem E1 | perfunduntur (-fund- in loco adraso) E | |
(12) 2 Ostrea ut diu durent: lavas ab aceto, aut ex aceto vasculum picitum lava, et ostrea compone. | lavas Vo (scilicet ipsa ostrea), uas EV | picitum sic EV | |
(13) X. Vt uncia laseris toto tempore utaris: laser in spatiosum doliolum vitreum mittis et nucleos pineos ut puta viginti, cumque utendum fuerit lasere, nucleos conteres, et in cibis miraberis sapores; et tantundem numero nucleorum doliolo referetur. | uncia α, unciam EV | fuerit V, fuerit ex fuit E | et in cibis miraberis sapores] ex incibis miraberis (-iris V) in sapores (-es ex -is V) EV, et in cibos miscebis et in sapores Hum | tantundem Vo, cf. p. 14, 3, tantum EV | numero V, numerum E | referetur Barth, referentur α, reserentur (resererentur V1)EV | |
(14) 1 XI. Vt dulcia de melle diu durent: accipies quod Graeci dicunt cnecon et facies farinam et admisces cum melle eo tempore quo dulcia facturus es. | de melle EV in indice, melle EV hic, mella ςα | cnecon Vo, nechon EV, pênion Sch | eo α, et EV es P, est EV | |
(15) 2 Vt mel malum bonum facias: mel malum bonum facies ad vendendum, unam partem mali et duas boni si simul miscueris. | vendendum praeceptum sumptum videtur ex libro aliquo de re rustica | boni si E, bonis V | |
(16) 3 Mel corruptum ut probes: helenium infundes in melle et incende: si incorruptum est, lucet. | Mel V, Vt mel E | helenium α, ilunium E1, inlunium E2V; potest glossa inula graecum affecisse, nisi plane aliud latet; cf. Geopon. 15, 7, 7; conieci in lychnum infundes mel et incende | incende (-es P) si incorruptum (si in-ex sin E) EV | |
(17) 1 XII. Vvae ut diu serventur: accipies uvas de vite inlaesas, et aquam pluvialem ad tertias decoques, et mittis in vas, in quo et uvas mittis. vas picari et gypsari facies, et in locum frigidum, ubi sol accessum non habet, reponi facies, et, quando volueris, uvas virides invenies. et ipsam aquam pro hydromelli aegris dabis. et si in hordeo obruas, inlaesas invenies. | Accipies E, -pes V | pluuialem E, cf. Geopon. 4, 15, 13 ombrion, fluuialem V | dequoques (-es ex-as corr.) V | uas picari α, uas picem EV | sol E, solj (in fine versus) V | habet reponi E, cf. p. 10, 6, habere poni V, habet poni ςα | aegris E, aegriu V | |
(18) 2 Vt mala et mala granata diu durent: in calidam ferventem merge, et statim leva et suspende. | mala et mala granata sic EV | in calidam sic EV, in aquam marinam calidam Sch ex Magone (Colum. 12, 44, 5), cf. Plin. 15, 60al. | |
(19) 3 Vt mala Cydonia diu serventur: eligis mala sine vitio cum ramulis et foliis, et condes in vas, et suffundes mel et defritum; diu servabis. | foliis et condies EV, foliis ficulnis condes Sch ex Colum. 12, 45, 1 Plin. 15, 60, sed aliud est praeceptum | diu E, et diu V | |
(20) 4 Ficum recentem, mala, pruna, pira, cerasia ut diu serves: omnia cum peciolis diligenter legito et in melle ponito, ne se contingant. | peciolis sic EV | |
(21) 5 Citria ut diu durent: in vas vitreum mitte, gypsa, suspende. | vitreum Gi, citrum EV | suspende P, suspendet EV | |
(22) 6 Mora ut diu durent: ex moris sucum facito, et cum sapa misce, et in vitreo vase cum moris mitte: custodies multo tempore. | §6 in E legitur post §9, in V post §5 | Mora EV in indice, hic om. EV, post durent add. P | moris ς, moribus EV | misce et in uitrio uase (uaso V) cum mora (morã V, moris P) EV | |
(23) 7 Holera ut diu serventur: holera electa non satis matura in vas picitum repone. | uas picitum sic EV | |
(24) 8 Rapae ut diu serventur: ante accuratas et compositas asperges myrtae bacis cum melle et aceto. | ante accuratas sic EV, antea (anna R) curatas Sch, at cf. exc. §24 | asperges Gi, perdes EV | |
9 Aliter: sinapi tempera melle, aceto, sale, et super compositas rapas infundes. | rapas ς, rapes EV | |
(25) 10 Tubera ut diu serventur: tubera, quae aquae non vexaverint, componis in vas alternis, alternis scobem siccam mittis, cooperis et gypsas, et loco frigido pones. | aquae (e erasa) V, aqua E | mittis cooperis Vo, mittis ris EV; cf. p. 17, 6 cooperies, Colum. 12, 44 operculum imponere, Pallad. 3, 25, 8. 9. 11 al. | |
(26) 11 Duracina Persica ut diu durent: eligito optima, et mitte in muriam. postera die exime, et spongiabis diligenter, et collocabis in vas. fundes salem, acetum, satureiam. | postera sic EV | et is fongiabis EV | |
(29) XIII. Sales conditos ad multa: Sales conditi <faciunt> ad digestionem, ad ventrem movendum, et omnes morbos et pestilentiam et omnia frigora prohibent generari, sunt autem et suavissimi ultra quam speras. Sales communes frictos lib. I, sales Hammoniacos frictos lib. II, piperis albi unc. III, zingiberis unc. II, ammeos unc. I semis, thymi unc. I semis, apii seminis unc. I semis (si apii semen mittere nolueris, petroselini mittis unc. III), origani unc. III, erucae seminis unc. I semis, piperis nigri unc. III, croci unc. I, hysopi Cretici unc. II, folii unc. II, petroselini unc. II, anethi unc. II. | §13 (29) post 14 (27) ordinavit Sch, vide an recte | sales V, salis E | multa ex mulia E | conditi Tor, conditos EV | faciunt add. Vo | pestilentiã V, -iae E | lib. V, libra E | hammoniacos Hum, ammonicos VE | libras E, lib. V | uncias E, un{~c} V | gingiber (geng- V) EV | semis timi sic EV | I·s·apii EV I·s·si apii EV | eruc(a)e semen unc·I·s·EV | chrochi P, cheochi EV | folium unc. II petrosilenum EV | |
(27) XIV. Olivas virides servare ut quovis tempore oleum facias: olivas de arbore sublatas in illud mittis, et erunt tales quovis tempore quasi mox de arbore demptae. de quibus, si volueris, oleum viride facies. | illud EV corruptum nisi oleum intellegi voluit (cf. Plin. nat. 15, 16), muriam Hum. ex Plin. nat. 15, 21 | demt{e,} E, redemptae V | uiridem EV | |
(30) 1 XV. Cuminatum in ostrea et conchylia: piper, ligusticum, petroselinum, mentam siccam, folium, malabathrum, cuminum plusculum, mel, acetum et liquamen. | |
2 Aliter: piper, ligusticum, petroselinum, mentam siccam, cuminum plusculum, mel, acetum, liquamen. | mentam E, mentê V, item l. 12 et 14 | |
(31) 1 XVI. Laseratum: laser Cyrenaicum vel Parthicum tepida dissolvis cum aceto <et> liquamine temperatum, vel piper, petroselinum, mentam siccam, laseris radicem, mel, acetum, liquamen. | parthicum ς, partitum EV | et add. Gi | |
2 Aliter: piper, careum, anethum, petroselinum, mentam siccam, silfi, folium, malabathrum, spicam Indicam, costum modicum, mel, acetum, liquamen. | |
(32) 1 XVII. Oenogarum in tubera: piper, ligusticum, coriandrum, rutam, liquamen, mel et oleum modice. | |
2 Aliter: thymum, satureiam, piper, ligusticum, mel, liquamen et oleum. | |
(33) XVIII. Oxyporum: cumini unc. II, zingiberis unc. I, rutae viridis unc. I, nitri scripulos VI, dactylorum pinguium scripulos XII, piperis unc. I, mellis unc. IX. cuminum aut Aethiopicum aut Syriacum aut Libycum aceto infundes, sicca et sic tundes. postea melle comprehendis. cum necesse fuerit, <ex> oxygaro uteris. | Oxyporum EV hic, Oxyporium EV in ind. | praeceptum redit 3 18, 3 | cumini E, cummuni V | zingiberis sic EV | mellis (i ex e) V | aut aethiopicum EV p. 21, 10, uel &hiopicum hic E, uel hiopic{~u} hic V | ex oxygaro Vo, oxygaro (ex oxigario corr. V) EV | |
(34) XIX. Hypotrimma: piper, ligusticum, mentam aridam nucleos pineos, uvam passam, caryotam, caseum dulcem, mel, acetum, liquamen, oleum, vinum, defritum aut caroenum. | Hypotrimma EV in indice, ypotrima EV hic | oleum uinum E, uin{~u} ole{~u} (sed signis /· et /: ordo correctus) V | carenum Hum, cariotam EV, cariotum Sch | |
(35) 1 XX. Oxygarum digestibile: piperis semunciam, silis Gallici scripulos III, cardamomi scripulos VI, cumini scripulos VI, folii scripulum I, mentae siccae scripulos VI tunsa cribrataque melle colligis. cum opus fuerit, liquamen et acetum addis. | digestibilem EV hic, -le in ind. | silis Hum, silfi EV | iscripulum I E, iscripulo uno V | menta sicca EV | cribrataque V, cribataque E | |
2 Aliter: piperis unc. I, petroselini, carei, ligustici unc. singulas. melle colliguntur. cum opus fuerit, liquamen et acetum addes. | colliguntur Sch, colligunt ut EV | |
(36) XXI. Moretaria: mentam, rutam, coriandrum, feniculum, omnia viridia, ligusticum, piper, mel, liquamen. si opus fuerit, acetum addes. | Moretaria E hic, Mortaria V hic et EV in indice | uiridia E, uiria V | ligusticum ς, libusticum E, libutic{~u} V | |
(37) 1 I. ISICIA. 1. Isicia fiunt marina de cammaris et astacis, de lolligine, de sepia, de lucusta. isicium condies pipere, ligustico, cumino, laseris radice. | |
(38) 2 Isicia de lolligine: sublatis crinibus in fulmento tundes, sicuti adsolet. pulpa et in mortario et in liquamine diligenter fricatur, et exinde isicia plassantur. | esici{~u} V, esicum E | crinibus E, criminib. V | pulpa P, pulma EV | et in EV, et cum Sch | fricatur ς, frigatur EV, friatur Sch | plassantur sic EV, etiam v. 21 | |
(39) 3 Isicia de scillis vel de cammaris amplis: cammari vel scillae de testa sua eximuntur, et in mortario teruntur cum pipere et liquamine optimo. pulpa isicia plassantur. | scillis et scille E, iscillis et iscille V | pipere E, piper V | pulpa Sch, pulpe EV | |
(40) 4 Omentata ita fiunt: assas iecur porcinum et [eum] enervas. ante tamen teres piper, rutam, liquamen, et sic superinmittis iecur et teres et misces. suitur pulpa omentata, et singula involvuntur folia lauri, et ad fumum suspenduntur quamdiu voles. cum manducare volueris, tolles de fumo et denuo assas. | eum EV, id eum P; addidit rusticus lector (debuit id) cf. eas 23, 14. 27, 11 al. | suitur Gi, sicut EV, cf. 7, 8. 9 10, 1 | defumum EV | |
(41) 5 <Aliter> isicium: adicies in mortarium piper, ligusticum, origanum, fricabis, suffundes liquamen, adicies cerebella cocta, teres diligenter, ne assulas habeat. adicies ova quinque et dissolves diligenter, ut unum corpus efficias. liquamine temperas et in patella aenea exinanies, coques. cum coctum fuerit, versas in tabula munda, tessellas concides. adicies in mortarium piper, ligusticum, origanum, fricabis in se, commisces, <mittes> in caccabum, facies ut ferveat. cum ferbuerit, tractum confringes, obligas, coagitabis, et exinanies in boletari. piper asperges et appones. | Aliter esicium Gi, et sicium EV | astulas EV | habeat EV, -ant Sch | tesselles corr. in -as V, tesselas E | mittes add. Vo | caccabum E, accubum V | ferbuerit E, feruu- V, sic saepissime | tractu EV | |
(42) 6 Isicia ex sphondylis: elixatos sphondylos conteres et nervos eorum eximes, deinde cum eis alicam elixatam <et> ova conteres, pipere <posito> in omento assabis, oenogaro perfundes, et pro isicus inferes. | praeceptum 2 1, 6 repetitur 3 20, 7 | fondilis et fondilos EV | contere EV hic, -es p. 22, 6 | et om EV hic, habent p. 22, 7 | posito add. Gi, cf. tamen p. 22, 7 pleniora | in omento Hum, momento EV, cf. p. 22, 8 | oenagaro E | perfundes Hum, profundes (p- E) EV, cf. p. 22, 9 continges | |
(43) 7 Isicia omentata: pulpam concisam teres cum medulla siliginis in vino infusi. piper, liquamen, si velis, et bacam myrtae exenteratam simul conteres. pusilla isicia formabis, intus nucleis et pipere positis involuta omento subassabis cum caroeno. | siliginis Tor, siligine EV | infusi EV, vix opus erit scribere -sae; infusa Helmreich | myrtae Sch, mirta (erasa supra a virgula in V) EV, mirteam P | extenteratam EV | omento (ex em- E) EV | careno (e ex o V) EV | |
(44) II. HYDROGARATVM ET APOTHERMVM ET AMVLATVM. 1. Isicia plena: accipies adipes fasiani recentes, praeduras et facis ex eo tessellas. cum pipere, liquamine, caroeno in isicio includes, ex hydrogaro coques et inferes. | Hydrogaratum Hum, Hidrogarum EV et hic et in indice | apoterm{~u} V, apthermum E 21 ex Sch, et EV | |
(45) 2 Hydrogarata isicia sic facies: teres piper, ligusticum, pyrethrum minimum, suffundes liquamen, temperas aqua cisternina, dum inducet, exinanies in caccabo, et cum isicio ad vaporem ignis pones, et caleat, et sic sorbendum inferes. | mininum E | aqua cisternina Hum, aquam cisterninam (cisternam E) EV | inducet sic EV, scil. tritura; possis ducet | |
(46) 3 In isicia de pullo: olei floris lib. I, liquaminis quartarium, piperis semunciam. | cum isicio Sch, cum esicia EV, tum isicia α | de pullo α, topullo EV, cf. Exc. §2 | olei E, oleo corr. in -ei V | semuncia V, semiuncia E | |
(47) 4 Aliter de pullo: piperis grana XXXI conteres, mittis liquaminis, optimi calicem, caroeni tantundem, aquae XI mittes, et ad vaporem ignis pones. | intellege Aliter in esicia de pullo | undecim EV, VI Sch | mittes E, -is V | |
(48) 5 Isicium simplex: ad unum liquaminis acetabulum aquae septem mittes, modicum apii viridis, triti piperis cocleare. isiciola incoques, et sic ad ventrem solvendum dabis. hydrogaro faeces conditi addes. | inquoques (conc- Sch) et sic (si Lister) EV | feces V, facies E | |
(49) 6 Isicia de pavo primum locum habent ita si fricta fuerint ut callum vincant. Item secundum locum habent de fasianis item tertium locum habent de cuniculis, item quartum locum habent de pullis, item quintum locum habent de porcello tenero. | fuerint E, -it V | |
(50) 7 Isicia amulata ab aheno sic facies: teres piper, ligusticum, origanum, modicum silfi, zingiber minimum, mellis modicum; liquamine temperabis, misces; adicies super isicia, facies ut ferveat. cum bene bullierit, amulo obligas spisso, et sorbendum inferes. | amulata Hum, multa EV | aheno Sch, alieno EV cf. §420 | bullierit Hum, boluerit V, oluerit E | inferes Sch, feres EV | |
(51) 8 Amulatum aliter: piper teres pridie infusum, cui subinde liquamen suffundes ita ut bene tritum ac lutulentum facias piperatum. cui defritum admisces, quod fit de cotoniis, quod sole torrente in mellis substantiam cogitur. quod si non fuerit, vel Caricarum defritum mittes, quod Romani 'colorem' vocant. ac deinceps amulum infusum adicies vel oryzae sucum et lento igni fervere facias. | amulatum Hum, amulum EV | infusu V, infasu E | lutulentum sic E | facias V, facies E | cotoniis P, coctomiis (-mus E) EV | caricarum Hum, camcarum V, carum corr. in camcarum E, caunearum Sch | colorem sic EV, loram (cf. Plin. nat. 14, 86) Tor. vix recte, aut ante quod inserendum vel | ac deinceps P, accede inceps EV, accipe deinceps α; latere aliud videtur veluti ac cepam siccam | orize sic EV | igni ς, igniti EV | |
(52) 9 Amulatum aliter: ossucla de pullis exbromas. deinde mittis in caccabum porros, anethum, salem. cum cocta fuerint, addes piper, apii semen, deinde oryzam infusam teres, addes liquamen et passum vel defritum. omnia misces et cum isiciis inferes. | ossucla de pullis exbromas sic EV | fuerint P, fuerit EV | addes sic EV | oridiam EV | |
(53) 10 Apothermum sic facies: alicam elixa cum nucleis et amygdalis depellatis et in aqua infusis et lotis ex creta argentaria, ut ad candorem pariter perducantur. cui ammiscebis uvam passam, caroenum vel passum, desuper <piper> confractum asparges et in boletari inferes. | Apotermu EV | elixa cum Gi, elixa Sch, elixã V, elixatam E | amindalis depilatis EV | cui ammiscebis Vo, cum iam (c{~u} iam iam V) miscebis (c ex s in V) EV | piper add. Gi (cf. 7 14, 2) | et om V1 | |
(54) III. VVLVVLAE BOTELLI. 1. Vulvulae isiciatae sic fiunt: piper tritum et cuminum, capita porrorum brevia duo ad molle purgata, ruta, liquamen admiscentur pulpae bene tunsae et fricatae. denuo ipso subtrito ita ut commisceri possit, mittas piperis grana et nucleos, et calcabis cabis in † materia bene lota. et sic coquuntur ex aqua, oleo, liquamine, fasciculo porrorum et anetho. | Bulbule esiciata (esiaciata V) et sic EV | rutam EV | denuo denuo V, denuo (e † denuo add. E2) E | cõmisceari V | mittas α, mittat EV | nucleos Tor, nuclei EV | materia (matrice Lister) bene lota EV, mortario bene loto Hum | |
(55) 2 Botellum sic facies: sex ovi vitellis coctis, nucleis pineis concisis cepam, porrum concisum, ius crudum misces, piper minutum <asparges>, et sic intestinum farcies. adicies liquamen et vinum, et sic coques. | sic VE2, om. E1 | sex ovi Sch, ex oui E, exeouis V | ius Hum, tus EV | asparges add. Gi | farcies α, facies EV | |
(56) IV. LVCANICAE. Lucanicas similiter ut supra scriptum est: [Lucanicarum confectio] teritur piper, cuminum, satureia, ruta, petroselinum, condimentum, bacae lauri, liquamen, et admiscetur pulpa bene tunsa, ita ut denuo bene cum ipso subtrito fricetur. cum liquamine admixto, pipere integro et abundanti pinguedine et nucleis inicies in intestinum perquam tenuatim productum, et sic ad fumum suspenditur. | Luc. confectio glossam del. Sch | bacae ex baca E, bace V | integro E, -gre V | tenuatim E, -t{)i} ex -tun corr. V | productum Hum, perductum EV | ad E1, ad (sed a radendo in i mutata) V | |
(57) 1 V. FARCIMINA. Ova et cerebella teres, nucleos pineos, piper, liquamen, laser modicum, et his intestinum implebis. elixas; postea assas et inferes. | |
(58) 2 Aliter: coctam alicam et tritam cum pulpa concisa et trita una cum pipere et liquamine et nucleis. farcies intestinum et elixabis, deinde cum sale assabis et cum sinapi inferes, vel sic concisum in disco. | tritã α, trita EV | piper EV | farcies in testinum E, farcie sint testin{~u} V | cum sale EV, cumino sale Sch | sic i. elixum, non assatum | |
(59) 3 Aliter: alicam purgas et cum liquamine intestini et albamine porri concisi minutatim simul elixas. elixa tolles, pinguedinem concides et copadia pulpae, in se omnia commisces. teres piper, ligusticum, ova tria, haec omnia in mortario permisces cum nucleis et pipere integro. liquamen suffundes, intestina imples, elixas et subassas, vel elixa tantum: appones. | albamine E, abamine V | porri E, porro V | elixas. Elixa tolles P, elixas elixato tolles EV | conpadia V | piper integro EV | elixam tantum EV, elixas tantum P | |
(60) 4 Aliter circellos isiciatos: reples intestinum impensa isicii et circellum facies rotundum; fumas. cum miniaverit, subassas, exornas, oenogaro fasiani perfundes, sed cuminum addes. | inpensam EV | miniauerit EV, fumauerit Hum | de re cf. p. 14, 7 | perfundes Sch, profundes EV | cuminum EV, cuminatum Gi | addes Hum, ates EV | |
(61) I. DE HOLERIBVS. Vt omne holus smaragdinum fiat: omne holus smaragdinum fiat, si cum nitro coquatur. | fiat V, fit E | nitro coquatur E, nitroquatur V | |
(62) 1 II. PVLMENTARIVM AD VENTREM: 1. betas minutas et porros requietos elixabis, in patina compones. teres piper, cuminum, suffundes liquamen, passum, ut quaedam dulcedo sit. facias ut ferveat. cum ferbuerit, inferes. | ferbuerit E, feruuerit (erasa u priore) V | |
2 Similiter: polypodium in tepidam mittes. ubi mollierit, rades, et minutum cum pipere et cumino trito in patinam ferventem mittes et uteris. | cuminum tritum EV | patenam E, -ena V | |
(63) 3 Aliter ad ventrem: facies betaciorum fasces; deterge, ne laves. in eorum medium nitrum asparges et alligas singulos fasces. mittes in aquam. cum coxeris, condies patinam, cum eadem passum vel caroenum et cuminum et piper asparges et oleum modicum. ubi ferbuerit, polypodium et frusta nucum cum liquamine teres, <in> ferventem patinam fundes, cooperies. statim depones et uteris. | fasces Hum, facies EV | deterge, ne] detergine EV, deterges Hum, at cf. simillimum praeceptum Marcell. med. 30, 47 | nitrum Hum, nigrum EV | caroenim E, -n{~i} (sic) V | et piper Hum, et super EV | frustra EV | in Hum, om. EV | et Hum, ut EV | |
(64) 4 [Aliter betacios Varronis. Varro: 'betacios, sed nigros, quorum detersas radices et mulsa decoctas cum sale modico et oleo vel sale, aqua et oleo in se coctas iusculum facere et potari, melius etiam si in eo pullus sit decoctus'.] | Varronis ς, uarrones EV | Varro vere fragmentum esse arguere videtur sententiarum structura imperfecta; saturae peri edesmatôn iam attribuit Hum; addidit doctus lector | mulsu decoctas EV | coctas Gi, cocta EV, coctos Sch, cocto Tor | potari sic EV | melius eqs: iocus interlocutoris apud Varronem | |
(65) 5 Aliter ad ventrem: apios virides cum suis radicibus lavabis et siccabis ad solem. deinde albamen et capita porrorum simul elixabis in caccabo novo, ita ut aqua ad tertias deferveat [id est ut ex tribus eminis aquae una remaneat]. postea teres piper, liquamen et aliquantum mellis humore temperabis, et aquam apiorum decoctorum colabis in mortario, et superfundes apio. cum simul ferbuerit, appones, et, si libitum fuerit, apios adicies. | albamen Hum, albã EV, allia Tor | ca///cabo (c erasa) V | id est—remaneat glossam agnovit Hum, cf. 1 12, 1 | cum simul sic EV; i. 'simulac' | appones EV, abpones Sch (cf. l. 7 et p. 18, 2 depones) | |
(66) III. ASPARAGOS. Asparagos siccabis, rursum in calidam summittes: callosiores reddes. | siccabis V, -it E | rursum ς, sursum bis EV (qui verba sursum in calidam repetunt) | summittas (-itas V) EV | Callossiores EV qui hinc novum praeceptum ordiuntur | |
(67) IV. CVCVRBITAS. 1. Gustum de cucurbitis: cucurbitas coctas expressas in patinam compones. adicies in mortarium piper, cuminum, silfi modice, [id est laseris radicem], rutae modicum, liquamine et aceto temperabis, mittes defritum modicum ut coloretur, ius exinanies in patinam. cum ferbuerint iterum ac tertio, depones et piper minutum asparges. | gustum de cucurbatas cucurbitas coctas EV | piper ς, pipere EV | id—radicem EV, del. ς | rutam modicum EV | defreto EV | ferbuerint E, feruuerit V | |
(68) 2 Aliter cucurbitas iure colocasiorum: cucurbitas coques ex aqua in modum colocasiorum. teres piper, cuminum, rutam, suffundes acetum, liquamen, temperabis, <mittes> in caccabum, cui adicies .... et eas cucurbitas incisas, expressas in ius mittes ut ferveant. amulo obligas, piper asparges et inferes. | iure colocesiorum EV | mittes add. Gi, qui et vidit post adicies excidisse verbum aut verba | |
(69) 3 <Aliter> cucurbitas more Alexandrino: elixatas cucurbitas exprimis, sale asparges, in patina compones. teres piper, cuminum, coriandri semen, mentam viridem, laseris radicem, suffundes acetum, adicies caryotam, nucleum, teres, melle, aceto, liquamine, defrito et oleo temperabis, et cucurbitas perfundes. cum ferbuerint, piper asparges et inferes. | Aliter add. Hum | cariotam E, caroetã V | aceto Tor. et oleo Hum, acetum et oleum EV | |
(70) 4 Aliter cucurbitas elixatas: ex liquamine, oleo, mero. | |
(71) 5 Aliter cucurbitas frictas: oenogaro simplici et pipere. | frictas bis scripsit V | piperem EV | |
(72) 6 Aliter cucurbitas elixatas et frictas: in patina compones, cuminatum superfundes, modico oleo super adiecto. fervere facies et inferes. | |
(73) 7 Aliter cucurbitas frictas tritas: piper, ligusticum, cuminum, origanum, cepam, vinum, liquamen et oleum. amulo obligabis in patina, et inferes. | |
(74) 8 Aliter cucurbitas cum gallina: duracina, tubera, piper, careum, cuminum, silfi, condimenta viridia, mentam, apium, coriandrum, puleium, † caromentam, mel, vinum, liquamen, oleum et acetum. | mentam {c.}{e.}p{a.}m E, menta V | caromentam (-memtam V) EV, calamintham Hum et V, om. E | |
(75) V. CITRIVM. Sil montanum, silfi, mentam siccam, acetum, liquamen. | citrium V, citrum E, cidrium EV in indice | |
(76) 1 VI. CVCVMERES. 1. Cucumeres rasos: sive ex liquamine, sive ex oenogaro: sine ructu et gravitudine teneriores senties. | enogaro VE2, onegaro E1 | |
(77) 2 Aliter cucumeres rasos: elixabis cum cerebellis elixis, cumino et melle modico, <vel> apii semine, liquamine et oleo. ovis obligabis, piper asparges et inferes. | elixis V, elix{a.}{b.}is E | cumino E, cucumino (cu-erasis) V | vel apii semine Hum, apii semen EV | ovis Sch, bis EV | |
(78) 3 Aliter cucumeres: piper, puleium, mel vel passum, liquamen et acetum. interdum et silfi accedit. | et acet{~u} bis scriptum in V | |
(79) VII. PEPONES ET MELONES. Piper, puleium, mel vel passum, liquamen, acetum: interdum et silfi accedit 4 | Pepones E, Pemones V; item in indice | uel om. V1 | |
(80) VIII. MALVAS. Malvas minores <in> oenogaro ex liquamine oleo, aceto. —Malvas maiores in oenogaro, pipere, liquamine, caroeno vel passo. | <in Gi> oenogaro Hum, degrano EV, de garo Tor | acetum EV | in oenogara piper EV | |
(81) 1 IX. CYMAS ET CAVLICVLOS. 1. Cymas: cuminum, salem, vinum vetus et oleum. si voles, addes piper et ligusticum, mentam, rutam, coriandrum, folia cauliculorum, liquamen, vinum, oleum. | coliclos EV hic; cf. index | et V, om. E | menta V | colicorum EV | culiculos E2V, col- E1 | foliarum EV | |
(82) 2 Aliter: cauliculos elixatos mediabis summa foliorum teres cum coriandro, cepa, cumino, pipere, passo vel caroeno et oleo modico. | piper EV | |
(83) 3 Aliter: cauliculi elixati in patina compositi condiuntur liquamine, oleo, mero, cumino. piper asparges, porrum, cuminum, coriandrum viride super concides. | cauliculi E, cul- V, item 16. 17 | elixati E, exati V | conpositi E, -ta V | piper Hum, super EV | |
(84) 4 Aliter: cauliculi conditi ut supra cum elixis porris coquantur. | |
(85) 5 Aliter: cauliculos condies ut supra, admisces olivas virides et simul ferveant. | admisces E, -cis V | olibas EV | simul sic EV | |
(86) 6 Aliter: cauliculis conditis ut supra superfundes alicam elixam cum nucleis et uva passa; piper asparges. | culiculis E, -los V | piper Vo, super EV | |
(87) 1 X. PORROS. 1. Porros maturos fieri: pugnum salis, aquam et oleum: mixtum facies et ibi coques et eximes. cum oleo, liquamine, mero [et] inferes. | liquamine bis scriptum in EV | et inferes EV, condies et inf. Gi; et delendum (cf. l. 24) aut abl. supplendus ut et passo inf. | |
(88) 2 Aliter porros: opertos foliis cauliculorum [et] in prunis coques, ut supra, et inferes. | opertos E, apertos V, operias Sch; maluimus delere et | coliculorum et in EV | |
(89) 3 Aliter porros: in † baca coctos ut supra inferes. | baca EV, caccabo Hum. an aqua? cf. Plin. nat. 20, 49 | inferes V, et inferes E | |
(90) 4 Aliter porros: <si> in aqua elixati erunt, fabae nondum conditae plurimum admisce conditurae, in qua eos manducaturus es. | si in Sch, in EV, cum in Hum | aquam EV | |
(91) 1 XI. BETAS. Concides porrum, coriandrum, cuminum, uvam passam † farinam, et omnia in medullam mittes. ligabis et ita inferes ex liquamine, oleo et aceto. | farinam EV, Varianam Sch ex Plin. 14, 29, Phariam Baseggio | |
(92) 2 Aliter betas elixas: ex sinapi, oleo modico et aceto bene inferuntur. | exsinapi E, et in api V | |
(93) XII. HOLISERA. holisera in fasciculum redacta <a> manu ex liquamine, oleo et mero bene inferuntur, vel cum piscibus assis. | olisera bis EV, hic et in indice | a add. Vo, cf. l. 31 | oleo E, et oleo (et erasum) V | |
(94) 1 XIII. RAPAS SIVE NAPOS. 1. Rapas sive napos: elixatos exprimes, deinde teres cuminum plurimum, rutam minus, laser parthicum, mel, acetum, liquamen, defritum et oleum modice. fervere facies et inferes. | rutam E, ratã V, an rutae? | |
(95) 2 Aliter rapas sive napos: elixas, inferes. oleum superstillabis; si voles, acetum adde. | super istillabis EV | |
(96) XIV. RAFANOS. Rafanos cum piperato, ita ut piper cum liquamine teras. | rafanos bis EV, hic et in indice | teras E, tereas V, cf. p. 30, 2 | |
(97) XV. HOLVS MOLLE. 1. Holus molle ex holisatro: coctum ex aqua nitrata expressum concides minutatim, et teres piper, ligusticum, satureiam siccam cum cepa sicca, liquamen, oleum et vinum. | holus molle bis EV hic, olus molles in indice EV | olisatro EV | coctum Sch, cocto EV | minutatim Hum, minutum EV, minutim Tor | |
(98) 2 Aliter holus molle: apium coques ex aqua nitrata, exprimes et concides minutatim. in mortario teres piper, ligusticum, origanum, cepam, vinum, liquamen et oleum. coques in pultario, et sic apium commisces. | |
(99) 3 Aliter holus molle ex foliis lactucarum cum cepis: coques ex aqua nitrata, expressum concides minutatim. in mortario teres piper, ligusticum, apii semen, mentam siccam, cepam, liquamen, oleum et vinum. (100) —[Aliter] Holus molle ne arescat, summa quaeque amputantur, et purgamenta et caules madefactos in aqua apsinthi contegito. |
{e.}{x.} {a.}{q.}{u.}{e.}{s.} ex aqua E | expressum Hum, expressa EV | Holus Sch, Aliter. Holus EV | arescat EV, acescat cod. Hummelbergii | absenti EV | |
(101) XVI. HERBAE RVSTICAE. Liquamine, oleo, aceto a manu vel in patina pipere, cumino, bacis lentisci. | piper EV | |
(102) XVII. VRTICAE. Vrticam feminam, sole in ariete posito, adversus aegritudinem sumes, si voles. | |
(103) 1 XVIII. INTVBA ET LACTVCAE. 1. Intuba ex liquamine, oleo modico, † medere cepa concisa. pro lactucis vero 4 hieme intuba ex embammate vel melle et aceto acri. | INTVBAE ET ({l/} E) EV cf. ind. | ex liq. E, et liq. V | oleo V, et oleo E | modico medere EV, modico modicaque (modice Hum) Tor, modico comedere Sch | incube (t ex c corr. E2) exembammate E, intib{e,} ex enbãmate V | acri E, agri V | |
(104) 2 Lactucas cum oxyporio et aceto et modico liquamine. | oxyporio et E, exyporio (om. et) V | 3 18, 2 cf. 1, 18 de oxyporo | |
(105) 3 Ad digestionem et inflationem et ne lactucae laedant: cumini unc. II, zingiberis unc. I, rutae viridis unc. I, dactylorum pinguium scripulos XII, piperis unc. I, mellis unc. IX; cuminum aut Aethiopicum aut Syriacum aut Libycum. tundes cuminum et postea infundes in aceto, cum siccaverit; postea melle omnia comprehendes. cum necesse fuerit, dimidium cocleare cum aceto et liquamine modico misces aut post cenam dimidium cocleare accipies. | digestione V | cumini V, cuminum E | gingiberis E2 ex -ber E1, gengi{b/} V | cuminum aut EV, cf. p. 11, 23 | tundes V, tundis E | cuminum delendum? infundes V, -dis E | necesse E, nece V | cocleare cum Sch, coclearium E, cloclear{~u} V, cochlearium cum Tor | coclearem E, cloclear{~e} V | |
(106) 1 XIX. CARDVI. 1. Carduos: liquamine, oleo et ovis concisis. | |
2 Aliter carduos: rutam, mentam, coriandrum, feniculum, omnia viridia teres. addes piper, ligusticum, mel, liquamen et oleum. | faeniculum ς, fenicum EV | |
3 Aliter carduos elixos: piper, cuminum, liquamen et oleum. | |
(107) 1 XX. SPHONDYLI [vel fundili]. 1. Sphondyli fricti ex oenogaro simplici. | Sphondili (Sf- V) uel fundili. Sphondili (Sf- V) EV, cf. index | funguli suo Marte substituit Hum, potius vulgaris glossa vel fundili delenda. deinceps V exhibet semper sfond-, E vel sphond- (sphund- E2 21) vel sfond- vel spond- | |
2 Aliter: Sphondyli elixi ex sale, oleo, mero, coriandro viridi conciso et pipere integro. | piper EV | |
(108) 3 Aliter: sphondylos elixos perfundes amulato infra scripto: apii semen, rutam, mel, piper teres, passum, liquamen et oleum modice. amulo obligas, piper asperges et inferes. | elixos E3, -xo E1V | |
(109) 4 Aliter sphondylos: teres cuminum, rutam, liquamen, caroenum modice, oleum, coriandrum viride et porrum. et sphondylos inferes pro salso. | uiridem EV | salso sic EV | |
(110) 5 Aliter: sphondylos elixatos praedurabis, mittes in caccabum oleum liquamen, piper. passo colorabis et obligas. | passo Hum, passum EV | |
(111) 6 Aliter sphondylos oleo, liquamine complebis, vel oleo et sale assabis. piper asparges et inferes. | oleo liq. P, oleum liq. EV | |
(112) 7 [Aliter: sphondylos elixatos conteres et nervos eorum eximes. deinde cum eis alicam elixatam et ova conteres, liquamen, piper isicia ex his facies cum nucleis et pipere in omento. assabis, oenogaro continges et pro isiciis inferes]. | praeceptum 3 20, 7 male repetitur ex 2 1, 6 | alicam E, -ca V | augmento EV i. omento cf. p. 13, 12 | oenogairo V | |
(113) XXI. CAROETAE SEV PASTINACAE. 1. Caroetae frictae oenogaro inferuntur. | Caroetae (Caro oetae V) seu pastinace (-ci E). Caroetae (Carot{e,} E) fricta sic EV | oenagaro E | |
(114) 2 Aliter caroetas: sale oleo puro et aceto. | |
(115) 3 Aliter: caroetas elixatas concisas in cuminato oleo modico coques et inferes. cuminatum colorium facies. | colorium Sch, coliorum EV, colicorum Tor; addendumne passo vel croco? | |
(116) I. SALA CATTABIA. (?) 1. Sala cattabia: piper, mentam, apium, puleium aridum, caseum, nucleos pineos, mel, acetum, liquamen, ovorum vitella, aquam recentem panem ex posca maceratum exprimes, caseum bubulum, cucumeres in caccabulo compones, interpositis nucleis. mittes concisi capparis minuti.... iocusculis gallinarum. ius perfundes, super frigidam collocabis et sic appones. | cattabia EV semper hic et deinceps; caccabia (melius -bina) Hum, cottabia Baseggio | nucleo EV | aquã α, quam EV | interponesitis E | concisi capparis minuti iocusculis (loc- V) EV quae certe lacunosa sunt; concisas cepas aridas minute iocuscula (cum -lis Gi) Hum ex p. 23, 2 | perfundes Sch, profundes EV | |
(117) 2 Aliter sala cattabia Apiciana: adicies in mortario apii semen, puleium aridum, mentam aridam, zingiber, coriandrum viride, uvam passam enucleatam, mel, acetum, oleum et vinum. conteres. adicies in caccabulo panis Picentini frusta, interpones pulpas pulli, glandulas haedinas, caseum Vestinum, nucleos pineos, cucumeres, cepas aridas minute concisas. ius supra perfundes. insuper nivem sub ora asparges et inferes. | puleio EV | coriandrum E, -dro V | uiridem EV | picemtini V | frustra EV, III frustra ς (male ex -ni) | pineos nucleos E | perfundes V, fundes corr. in perf- E | niuem ς nuem EV | sub ora (hora E): 'a latere et in margine' Hum | |
(118) 3 Aliter sala cattabia: panem Alexandrinum excavabis, in posca macerabis. adicies in mortarium piper, mel, mentam, alium, coriandrum viride, caseum bubulum sale conditum, aquam, oleum. insuper nivem, et inferes. | alexandrinum V, {ea.}le- E | mel E, om. V | uiridem EV | nivem Baseggio, uinum EV | |
(121) 1 II. PATINAE PISCIVM HOLERVM POMORVM. 1. Patina cotidiana: cerebella elixata teres cum pipere. cuminum, laser cum liquamine, caroeno, lacte et ovis. ad ignem lenem vel ad aquam calidam coques. | Patine EV hic, Pastine EV in indice | holerum utrubique E, ole{~u} et hic et in indice V | piper EV | carenum EV | ouis E, obis corr. in ouis V | len{~e} V, le{nu.}em E | aquã V, quam E | |
(122) 2 Aliter patina versatilis: nucleos, nuces fractas; torres eas et teres cum melle, pipere, liquamine, lacte et ovis. olei modicum. | praeceptum 4 2, 2 redit fere 4 2, 16 | torres Hum, teres EV cf. p. 27, 11 | |
(123) 3 Aliter patina: thyrsum lactucae teres cum pipere liquamine, caroeno, aqua, oleo. coques, ovis obligabis; piper asparges et inferes. | tyrsum EV | aquam EV | asparges V, -is E | |
(124) 4 Aliter patina fusilis: accipies holisatra, purgas, lavas, coques, refrigerabis, restringes. accipies cerebella IV, enervabis, coques. adicies in mortario piperis scripulos VI, suffundes liquamen, fricabis. postea adicies cerebella, fricabis iterum. adicies holisatra et simul conteres. postea franges ova VIII, adicias cyathum liquaminis, vini cyathum, passi cyathum, contrita simul temperabis. patinam perunges, impones in thermospodio. postea cum coctum fuerit, piper asparges et inferes. | restringues EV, et friges Hum | piper EV | intermospodio V, interimospodio E | cum Sch, cf. 6 9, 15, quod EV, quam Hum. 26 | asparges V, -is E | |
(125) 5 Aliter patina de asparagis frigida: accipies asparagos purgatos, in mortario fricabis, aqua suffundes, perfricabis, per colum colabis. Et mittes <in caccabum> ficedulas curatas. teres in mortario piperis scripulos VI, adicies liquamen, fricabis, <postea adicies> vini cyathum unum, passi cyathum unum, mittes in caccabum olei uncias III, illic ferveant, perunges patinam, in ea ova VI cum oenogaro misces, cum suco asparagi impones cineri calido, mittes impensam supra scriptam. tunc ficedulas compones coques, piper asperges et inferes. | asparagis V, aspargis E | in caccabum add. Gi | fecitulas EV | curatas Hum, curtas EV | sex Hum, sed EV | postea adicies add. Gi, ex l. 22 p. 23, 22 | I passi E uni passi V | asparagi α, -gis EV | inpensam V -as E | ficetulas sic EV | compones V, conpones (corr ex -poe nes) E | |
(126) 6 Aliter patina de asparagis adicies in mortario asparagorum praecisuras, quae proiciuntur, teres, suffundes vinum, colas teres piper, ligusticum, coriandrum viride, satureiam, cepam, vinum, liquamen et oleum sucum transferes in patellam perunctam et, si volueris, ova dissolves ad ignem, ut obliget piper minutum asperges <et inferes> | asparges V, aspergis E | quae proiciuntur quasi glossam del Sch | uiridem EV | transferes V, -ens E | et inferes add. Gi | |
(127) 7 Patinam ex rusticis, sive tamnis sive sinapi viridi sive cucumere sive cauliculis item facies si voluens, substernes pulpas piscium vel pullorum. | rusticis herbis quae secuntur tannis EV | cucumeres EV | item Vo, ita EV | |
(128) 8 [Aliter] Patina de sabuco calida et frigida accipies semen de sabuco, purgabis, ex aqua decoques, paulum ex siccabis, patinam perunges et in patinam compones ad surcellum adicies piperis scripulos VI, suffundes liquamen, <fricabis>, postea adicies liquaminis cyathum unum, vini cyathum, passi cyathum, teres, tandem in patinam mittes olei unc IV, pones in thermospodio et facies ut ferveat. cum ferbuerit, franges postea ova VI, agitabis et patinam sic obligabis cum obligaveris, piper asparges et inferes. | Aliter patina EV | sabuco V, sabulo E | sabuco V, sambuco E | paulum Sch, speculum EV | ad surcellum 'ad ignem sarmenticium, cf. Macrob. Sat. 7, 16, 23' Sch; intellegimus surculatum, surcello agitatum | suffunde EV | fricabis add. Hum 'ex scripto codice', nisi ille hunc locum conmiscuit cum p. 23, 21, vel p. 25, 2. 30, 3, neque enim in ullo inter ς codice legitur hic fricabis | tandem Sch, tantum EV | olei V oleum E | |
(129) 9 Patinam de rosis accipies rosas et exfoliabis album tolles, mittes in mortarium, suffundes liquamen, fricabis postea mittes liquaminis cyathum unum semis, et sucum per colum colabis accipies cerebella IV, enervabis et teres piperis scripulos VIII suffundes ex suco, fricabis postea ova VIII frangis, <mittis> vini cyathum unum semis et passi cyathum unum, olei modicum postea patinam perunges et eam impones cineri calido, et sic impensam supra scriptam mittes. cum cocta fuerit in thermospodio piperis pulverem super asperges et inferes. | rosis Hum coris EV | rosas Tor rosis EV | tolles V tollis E | unu s V, IS E | ex V, et E | mittis add. Vo | perunges E, perunges et eam perunges V | cinere EV cf. p. 24, 6 | |
(130) 10 Patina de cucurbitis: cucurbitas elixas et frictas in patina compones, cuminatum superfundes, modico oleo super adiecto, fervere facias et inferes. | cucurbitis ς, -tas EV | |
(131) 11 Patina de apua: apuam lavas, ex oleo maceras, in Cumana compones, adicies oleum, liquamen, vinum alligas fasciculos rutae et origam et subinde fasciculos apa † babtidiabis. cum cocta fuerit, proicies fasciculos, et piper asperges et inferes. | apua abuam EV | rute et origanum et subinde <fasciculos rute et origanum et subinde iteravit V> fasciculos apa babti diabis (apababdiabis V) dum (cum ς) cocta EV, unde fasc cum apua (et apuam Gi) elixabis. cum Hum | fortasse fasc et apuam <elixabis et aceto> baptizabis cum | |
(132) 12 Patina de apua sine apua: pulpas piscis assi vel elixi minutatim facies ita abundanter, ut patinam qualem voles implere possis. teres piper et modicum rutae, suffundes liquamen quod satis erit et olei modicum, et commisces in patina cum pulpis, sic et ova cruda confracta, ut unum corpus fiat. desuper leniter compones urticas marinas, ut non cum ovis misceantur. impones ad vaporem, ut cum ovis ire non possint, et, cum siccaverint, super aspergis piper tritum et inferes ad mensam. nemo agnoscet quid manducet. | de abua sine abua EV | quale EV | possit EV | erit VE2, erat E1 | patina E, tina V | un{~u} corpus V corpus unum E | leniter E eui{t(} V | ire EV, coire Sch ex 9 4, 2 | non E, om V | et Hum, ut EV | |
(133) 13 Patinam ex lacte: nucleos infundes et siccas echinos recentes iam praeparatos habebis. accipies patinam, et in eam compones singula infra scripta. mediana malvarum et betarum et porros maturos, apios, holus molle et viridia elixa, pullum carptum ex iure coctum, cerebella elixa, Lucanicas, ova dura per medium incisa. mittes longaones porcinos ex iure Terentino farsos, coctos, concisos, iecinera pullorum, pulpas piscis aselli fricti, urticas marinas pulpas ostreorum, caseos recentes. alternis compones, nucleos et piper integrum asparges. ius tale perfundes: piper, ligusticum, apii semen, silfi. coques. at ubi cocta fuerit, lacte colas, cui cruda ova commisces, ut unum corpus fiat, et super illa omnia perfundes. cum cocta fuerit, <addes> echinos recentiores, piper asperges et inferes. | echinos Baseggio, eos EV | iam praeparatos Baseqgio, inpreparatos EV | habebis ς habetis (ab- F) EV} | scripta EV | holus molles EV | carptum ex Sch ex 6 9, 13, raptum et EV | lucanicas Sch, lucania EV | coctos V, -us E | pollorum EV | aselli Hum, ascelli EV | at E, ad V, item l. 19 | lactem EV | addes vel mittes add. Vo | echinos Tor, echino V, enchino (-ono E1) E | |
(134) 14 Patinam Apicianam sic facies: <accipies> frusta suminis cocti, pulpas piscium, pulpas pulli, ficedulas vel pectora turdorum cocta et quaecumque optima fuerint; haec omnia concides diligenter praeter ficedulas. ova vero cruda cum oleo dissolvis. teres piper, ligusticum, suffundes liquamen, vinum, passum, et in caccabum mittis ut calefiat, et amulo obligas. antea tamen pulpas concisas universas illuc mittes, et sic bulliat. at, ubi coctum fuerit, levabis cum iure suo et in patellam alternis de trulla refundes cum piperis granis integris et nucleis pineis, ita ut per singula coria substernas diploidem, dein laganum similiter; quotquot lagana posueris, tot trullas impensae desuper adicies. unum vero laganum fistula percuties et super impones. piper asparges. ante tamen illas pulpas ovis confractis obligabis, et sic in caccabum mittes cum impensa. patellam aeneam qualem debes habere infra ostenditur. | accipies add. Vo ex l. 28 | frustra EV | dissolu{e.}{n.}{d.}is E | patella EV | grana integra EV | an pro singulis coriis? | dein Sch, in EV, inde Furlanetto | quotquot ς, quodquo EV | impensae Hum. ex p. 27, 7, imples EV | inpensam E, impensã (m adrasa in n) V | aeneã V, aeneum E | infra] ubi? | |
(135) 15 Patina cotidiana: accipies frusta suminis cocti, pulpas piscium coctas, pulpas pulli coctas. haec omnia concides diligenter. accipias patellam aeneam, ova confringes in caccabum et dissolves. adicies in mortarium piper, ligusticum, fricabis, suffundes liquamen, vinum, passum, oleum modice, reexinanies in caccabum, facies ut ferveat. cum ferbuerit, et obligas. pulpas, quas subcultrasti, in ius mittis. substerne diploides.... patinam aeneam, et trullam plenam pulpae, et disparges oleum, <et> laganum pones similiter. quotquot lagana posueris, tot trullas impensae adicies. unum laganum fistula percuties, a superficie versas in discum, in superficiem pones. piper asperges et inferes. | frustra EV | cocti l. 13, coctam E, coctum V, cocta ς | concides Hum ex l. 15, condies EV cf. p. 30, 28 | accipias V, -es E | mortarium V, -io E | fortasse ferveat, et amulo obligas. cum fervuerit, pulpas | substerne E, -nere V | diplodies EV; deest verbum; an diploides: <confundes>? | et ς om. EV | quotquot E, quodquo V | lagana α cf. 26, 23, lagas EV | in superficiem E, insuper insu{p/}ficiem V | |
(136) 16 Patina versatilis vice dulcis: nucleos pineos, nuces fractas et purgatas, attorrebis eas, teres cum melle, pipere, liquamine, lacte, ovis, modico mero et oleo. | praeceptum 4 2, 16 fere i.q. 4 2, 2 | dulcis Hum, dulci V, dulce E | attorebis α, atorrebas EV | |
(137) 17 Patellam tyrotaricham ex quocumque salso volueris: coques ex oleo, exossabis. et cerebella cocta, pulpas piscium, iocuscula pullorum, ova dura, caseum mollem excaldatum, haec omnia calefacies in patella. teres piper, ligusticum, origanum, rutae bacam, vinum, mulsum, oleum, <in> patella ad lentum ignem <pones> ut coquatur. ovis crudis obligabis, adornabis, cuminum minutum asparges et inferes. | thirotarricam EV | salso EV, pisce salso cod. Hummelbergii, at cf. p. 28, 12. 16 al. | pulpas V1, pulpis EV2 | in et pones add. Gi | adornabis Baseggio, adordinabis EV | |
(138) 18 Patellam siccam: isicia de thursione: enervabis, concides minutatim. teres piper, ligusticum, origanum, petroselinum, coriandrum, cuminum, rutae bacam, mentam siccam, ipsum thursionem. isicia deformabis. <Adicies> vinum, liquamen, oleum. coques. coctum in patellam collocabis, ius in ea facies: piper, ligusticum, satureiam, cepam, vinum, liquamen, oleum. <In> patellam pones ut coquatur. ovis obligabis, piper asparges et inferes. | siccam esicia EV, esitiatam Gi; adi. desidero quale Siculam | tursone EV | eneruabis EV, exspectabam exossabis | turtionem EV | an inde formabis? | adicies add. Gi | in Hum (an ex suo codice?), om. EV | |
(139) 19 Patellam ex holisatro: elixas ex aqua nitrata, exprimis in patellam. teres piper, ligusticum, coriandrum, satureiam, cepam, vinum, liquamen, acetum, oleum transferes in patellam, coques, amulo obligas. thymum et piper minutum asparges et de quacumque herba, si volueris facies ut supra. | patellam E, -a V | |
(140) 20 Patina de apua fricta: apuam lavas, ova confringes et cum apua commisces. adicies liquamen, vinum, oleum, facies ut ferveat, et cum ferbuerit, mittes apuam. cum duxerit, subtiliter versas. facies ut coloret, oenogarum simplex perfundes piper asparges et inferes. | admodum simile praeceptum de lagitis 4 2, 26 | apua lauas EV | apia EV | |
(141) 21 Patina ex lagitis et cerebellis: friges ova dura, cerebella elixas et enervas, gigeria pullorum coques. haec omnia divides praeter piscem, compones in patina, praemixta salsum coctum in medio pones. teres piper, ligusticum, suffundes <passum>, ut dulce sit. piperatum mittes in patinam, facies ut ferveat cum ferbuerit, ramo rutae agitabis et amulo obligabis. | lagitis EV2, lagatis V1 | dura sic EV | gigeria Hum, cizeria E, cizema V | quoques V, coquis E | passum vel mulsum add. Hum | dulce E, dulcis V | |
(142) 22 Patina mullorum loco salsi: mullos rades, in patina munda compones, adicies <olei quod satis est et salsum interpones. facies> ut ferveat. cum ferbuerit, mulsum mittes aut passum. piper asparges et inferes. | mullos EV2, mullo V1 | olei—facies add. Sch ex l. 20 | |
(143) 23 Patina piscium loco salsi: pisces qualeslibet curatos friges, in patinam compones, adicies olei quod satis est et salsum interpones. facies ut ferveat. cum ferbuerit, mittes mulsam et ius agitabis. | Patina V, -am E | loco salsi E, locos alfi V | mulsam sic EV | ius agitabis ς, insagitabis EV, an in se agitabis? cf. p. 30, 16 | |
(144) 24 Patina piscium: pisces qualeslibet rades et curatos mittes. cepas siccas Ascalomas vel alterius generis concides in patinam et pisces super compones. adicies liquamen, oleum. cum coctum fuerit, salsum coctum in medio pones. addendum acetum asparges et coronam bubulam. | curatos Hum, duratos EV | ascalomas a, -nas EV | coronam EV, cunilam Sch ex Plin 19, 165 bubulã V, -lum corr. in -lam E | |
(145) 25 Patellam Lucretianam: cepas pallachanas purgas (viridia earum proicies), in patinam concides liquaminis modicum, oleum et aquam dum coquitur, salsum crudum in medium ponis. at ubi cum salso prope cocta fuerit, mellis cocleare asparges, aceti et defriti pusillum. gustas. si fatuum fuerit, liquamen adicies, si salsum, mellis modicum. et coronam bubulam aspergis, et bulliat. | pallachanas (pala- E) EV, cf. 9 1, 1 et Plin. nat. 19, 105 | et VE2, ex E1 | mellis Tor melle EV | defreti E, -thi V | fuerit Hum, efuerit EV, exuerit ς, exierit Sch | et bulliat Sch, ut bulliat EV | |
(146) 26 Patinam de lagitis: lagitas rades, lavas, ova confringis et cum lagitis commisces. adicies liquamen, vinum, oleum, facies ut ferveat. cum ferbuerit, oenogarum simplex perfundis. piper asperges et inferes. | cf. 4 2, 20 | conmiscis EV | |
(147) 27 Patina zomoteganon: a crudo quoslibet pisces lavas, in patina compones. adicies oleum, liquamen, vinum, cocturam, fasciculum porri, coriandri. dum coquitur, teres piper, ligusticum, origanum <et coctum> fasciculum, de suo sibi fricabis, suffundes ius de suo sibi, ova cruda dissolves, temperas. exinanies in patinam, facies ut obligetur. cum tenuerit, piper asparges et inferes. | idem praeceptum praebent excerpta Vinithari in codice Salmasiano §13 | zomoteganona (-ne E) crudos EV, pisces inotogonon exc. Salm. bis in indice, pisces inotocano §11, pisces inotogono a crudo §13, cf. §361 | lavas exc., om. EV | cocturam Brandt, coctum EV, om. exc. | ligisticum exc., libustici E2V, liuestici E1 | origanum et coctum Vo ex exc. (et fasciculos quos elixasti), origani EV | fricabis E, frigabis V, om. exc. | obligetur (-&' V) EV, obliget exc. | tenuerit EV, bene tenuerit exc. | aspergis E, aspargas V | |
(148) 28 Patina solearum: soleas battues et curatas compones in patina. adicies oleum, liquamen, vinum. dum coquitur, teres piper, ligusticum, origanum, fricabis, suffundes ius, ova cruda et unum corpus facies. super soleas refundes, lento igni coques. cum duxerit, piper asparges et inferes. | §28 idem praeceptam in exc. Salm. §19 | solearum EV, soliarum ex obis exc. | battues et curatas EV, rades purgas exc.; cf. Plin. nat. 9, 68 ferula verberatus | post vinum addunt exc. fasciculum porri et coriandri semen | ligusticum EV, modic{~u} exc. | fricabis EV, om. exc. | ius EV, iux suo sibi exc. | oua cruda EV, adicies iuri dicim cruda oua exc. | et in unum exc., ut unum EV | facies EV exc. | |
(149) 29 Patina de piscibus: piperis unciam, caroeni heminam, conditi heminam, olei unc. II. | |
(150) 30 Patina de pisciculis: uvam passam, piper, ligusticum, origanum, cepam, vinum, liquamen, oleum. transferes in patellam. cum cocta fuerit, adicies in ipsam pisciculos coctos. amulo obligas et inferes. | uuam E, uuas V | |
(151) 31 Patina de piscibus dentice, aurata et mugile: accipies pisces, curatos subassabis, postea eos in pulpas carpes. deinde ostrea curabis. adicies in mortarium piperis scripulos VI, suffundes liquamen, fricabis, postea adicies liquaminis cyathum unum, vini cyathum unum, mittes in caccabum et olei unc. III et ostrea. oenogarum facies fervere. cum ferbuerit, patinam perunges et in pulpam supra scriptam mittes et in condituram de ostreis. facies ut ferveat. cum ferbuerit, franges ova XI, infundes super ostrea. cum strinxerint, piper asparges et inferes. | dentice aurata et mugile Hum, denticem auratam et mugillem EV | carpeas EV (i. carp{ea}s archetypi) cf. p. 20, 16 | et ostrea ς, ea hostrea EV | feruiere E | perungis EV | XI Sch XL V, quadraginta E; p. 24, 25 in simili iure oua VI | |
(152) 32 Patina de pisce lupo: teres piper, cuminum, petroselinum, rutam, cepam, mel, liquamen, passum, olei guttas. | |
(166) 33 Patina de sorbis calida et frigida: accipies sorba, purgas, in mortario fricabis, per colum colabis, cerebella enervabis IV cocta, mittes in mortario piperis scripulos VIII, suffundes liquamen, fricabis. adicies sorba, in se contemperabis, franges ova VIII, adicies cyathum liquaminis unum. patinam mundam perunges et in thermospodio pones, et sic eam impensam mittes, ac subtus supra thermospodium <calidam> habeat cum cocta fuerit, piper minutum asparges et inferes. | sorbas EV | frangis EV | unum ς uinum EV | calidam add. Vo ex l. 33 | aspargis EV | |
(167) 34 Patina de Persicis: Persica duriora purgabis, frustatim concides, elixas, in patina compones, olei modicum superstillabis et cum cuminato inferes. | persicis E, piscis V | frustratim EV | |
(168) 35 Patina de piris: pira elixa et purgata e medio teres cum pipere, cumino, melle, passo, liquamine, oleo modico. ovis missis patinam facies, piper super asparges et inferes. | super E2V, om. E1 | |
(169) 36 Patina urticarum calida et frigida: urticam accipies, lavas, colas per colum, exsiccabis in tabula, eam concides. teres piperis scripulos X, suffundes liquamen, fricabis. postea adicies liquaminis cyathos II, olei uncias VI. caccabus ferveat. cum ferbuerit, coctum tolles ut refrigescat postea patinam mundam perunges, franges ova VIII et agitabis. perfundes, subtus supra cinerem calidam habeat. <cum> cocta <fuerit>, piper minutum asparges et inferes. | concides V, condies E, cf. p. 26, 30 | perungues sic EV | agitabis V, -tas E | calidam sic EV | cum cocta fuerit Gi ex l. 19, coctam EV | |
(170) 37 Patina de Cydoneis: mala Cydonia cum porris, melle, liquamine, oleo, defrito coques et inferes, vel elixata ex melle. | cidoneis, at 2 cydonia EV | defrito Brandt, defricato EV | |
(171) 1 III. MINVTAL DE PISCIBVS VEL ISICIIS. 1. Minutal marinum: <pones> pisces in caccabum, adicies liquamen, oleum, vinum, cocturam. porros capitatos, coriandrum minutatim concides, isiciola de pisce minuta facies et pulpas piscis cocti concerpis, urticas marinas bene lotas mittes. haec omnia cum cocta fuerint, teres piper, ligusticum, origanum, fricabis, liquamen suffundes, ius de suo sibi, exinanies in caccabum. cum ferbuerit, tractam confringes, obligas, coagitas. piper asparges et inferes. | <pones> add. Gi | pulpas pisces E, pul pasces (pis ss. man. rec.) V | concerpis Hum, concapis EV, cum cepis ς male | coagitas Gi ex l. 27, cum ferbuerit (feruu- V) agitas EV | aspargis EV | |
(172) 2 Minutal Terentinum: concides in caccabum albamen de porris minutatim, adicies oleum, liquamen, cocturam, isiciola valde minuta, et sic temperas ut tenerum sit. isicium Terentinum facies: inter isicia confectionem invenies. ius tale facies: piper, ligusticum, origanum, fricabis, suffundes liquamen, ius de suo sibi, vino et passo temperabis. mittes <in> caccabum. cum ferbuerit, tractam confringes, obligas. piper asparges et inferes. | ualde minuta Sch, uel deminuta (-ta ex -tt{~i} corr. V) EV | inter esiciam EV | invenies: in nostra epitoma non legitur | in ς, om. EV | tracta EV | piperis aspergis EV | |
(173) 3 Minutal Apicianum: oleum, liquamen, vinum, porrum capitatum, mentam, pisciculos, isiciola minuta, testiculos caponum, glandulas porcellinas. haec omnia in se coquantur. teres piper, ligusticum, coriandrum viride vel semen, suffundis liquamen, adicies mellis modicum et ius de suo sibi, vino et melle temperabis. facies ut ferveat. cum ferbuerit, tractam confringes, obligas, coagitas. piper asparges et inferes. | caponum α, capronum EV cf. Varro rust. 3, 9, 3; caprorum suo iure sprevit Sch | quoquatur EV | facies E, -as V | aspargis EV | |
(174) 4 Minutal Matianum: adicies in caccabum oleum, liquamen, cocturam, concides porrum, coriandrum, isicia minuta. spatulam porcinam coctam tessellatim concides cum sua sibi tergilla. facies ut simul coquantur. media coctura mala Matiana purgata intrinsecus, concisa tessellatim mittes. dum coquitur, teres piper, cuminum, coriandrum viride vel semen, mentam, laseris radicem, suffundes acetum, mel, liquamen, defritum modice et ius de suo sibi, aceto modico temperabis. facies ut ferveat. cum ferbuerit, tractam confringes et ex ea obligas. piper asparges et inferes. | matianum sic EV | coctã, -am ex -im corr. E | maziana EV | uiridem EV | suffundes E, -is V | asparges V, -is E | |
(175) 5 Minutal dulce ex citriis: adicies in caccabo oleum, liquamen, cocturam, porrum capitatum, concides coriandrum minutatim, spatulam porcinam coctam et isiciola minuta. dum coquitur, teres piper, cuminum, coriandrum <viride> vel semen, rutam viridem, laseris radicem, suffundis acetum, defritum, ius de suo sibi, aceto temperabis. facies ut ferveat. cum ferbuerit, citrium purgatum intro foras, tessellatim concisum et elixatum in caccabum mittes. tractam confringes et ex ea obligas. piper asparges et inferes. | cocturum EV | et isiciola ς, et siciola EV | dum V, item, sed d in loco adraso, E | cumino EV | viride(m) add. Tor | post uel erasae duae litterae (ap ?) in V | ruta EV | radicem bis scripsit E | purgatum V, -utum E | tracta V, trac{t.}{a.}tum E | aspargis EV | inferes V, -as corr. in -es E | |
(176) 6 Minutal ex praecoquis: adicies in caccabum oleum, liquamen, vinum, concides cepam Ascaloniam aridam, spatulam porcinam coctam tessellatim concides. his omnibus coctis teres piper, cuminum, mentam siccam, anethum, suffundis mel, liquamen, passum, acetum modice, ius de suo sibi, temperabis. praecoqua enucleata mittis, facies ut ferveant, donec percoquantur. tractam confringes, ex ea obligas. piper asparges et inferes. | praecoquis Hum, praecoques EV, -que α | caccabo EV | concides (i ex e in E) EV | ascaloniam E, ascoliniam V | concides EV2, om. V1 | omnib. V, hominibus E | cumi inum E | praecoqua Hum, {-p}coqui EV | tractam Tor, fracta EV | confringis E, -es V | ex EV, et ex Sch | aspargis EV | |
(177) 7 Minutal ex iecineribus et pulmonibus leporis: invenies inter lepores quemadmodum facies. adicies <in> caccabum liquamen, vinum, oleum, cocturam, porrum et coriandrum concisum, isicia minuta, spatulam porcinam coctam tessellatim concisam, et in eundem caccabum inmittes. dum coquitur, teres piper, ligusticum, origanum, ius de suo sibi, vino et passo temperabis. facies ut ferveat. cum ferbuerit, tractam confringes et ex ea obligas. piper asparges et inferes. | inter lepores scil. 8 8, 5 | adicies V, adies E | in om. EV hic | coctura EV hic | porrorum EV hic, cf. p. 31, 29 | inmittes (inme- E1) EV hic | ligustium E | fractã (fratitam E1) EV | aspargis EV | |
(178) 8 Minutal ex rosis: eodem iure supra scripto, sed passum plus adicies. | adicies V, -as E | |
(179) IV. TISANAM VEL SVCVM. 1. Tisanam sic facies: tisanam lavando fricas, quam ante diem infundes. impones supra ignem [calidum]. cum bullierit, mittes olei satis et anethi modicum fasciculum, cepam siccam, satureiam et coloefium, ut ibi coquantur propter sucum. mittes coriandrum viride et salem simul tritum et facies ut ferveat. cum bene ferbuerit, tolles fasciculum et transferes in alterum caccabum tisanam sic, ne fundum tangat propter combusturam. lias <bene> et colas in caccabulo super acronem coloefium. teres piper, ligusticum, pulei aridi modicum, cuminum et silfi frictum, ut bene tegatur. suffundis <mel>, acetum, defritum, liquamen, refundis in caccabum super coloefium acronem. facies ut ferveat super ignem lentum. | fere idem praeceptum redit 5 5, 1 | calidum inepta correctio, cf. ad p. 40, 23 | coloefium Tor, coloedium EV hic, coleuium (-inum E1) p. 40, 25 EV, colocasium Hum | sale EV | lyas Hum, ligas EV | bene EV p. 40, 29, om. EV hic | super EV p. 40, 30, supra EV hic | coloefrium EV, cf. p. 40, 30 | mel EV p. 41, 2, om. EV hic | super Gi, sed EV et hic et p. 41, 3 | coloefium EV cf. p. 41, 3 | facias EV | |
(180) 2 Tisanam barricam: infundis cicer, lenticulam, pisam. defricas tisanam et cum leguminibus elixas. ubi bene bullierit, olei satis mittis et super viridia concidis porrum, coriandrum, anethum, feniculum, betam, malvam, cauliculum mollem. haec viridia minutatim concisa in caccabum mittis. cauliculos elixas et teres feniculi semen satis, origanum, silfi, ligusticum. postquam triveris, liquamine temperabis, et super legumina refundis et agitas. cauliculorum minutas super concidis. | barricam EV, taricham Hum, farricam Sch; deest hoc nomen p. 41, 4 ubi idem praeceptum redit | pisa EV | defricas EV p. 41, 5, defrixas EV hic | feniculum EV p. 41, 7, nuculum EV hic | culiculum molle et uiridi minuta concisa EV, cf. p. 41, 8 | haec EV p. 41, 8, et EV hic | elixas p. 41, 9, -xos EV hic | triueris p. 41, 10, tribueris EV hic | et agites ς, iagites EV (i. {7}agites archetypi), agitas p. 41, 11 | colicolorum EV | minutas EV et hic et p. 41, 12, minuta Hum, minutias Tor | |
V. GVSTVM. (181) 1 1. Gustum versatile: albas betas minutas, porros requietos, apios, bulbos, cocleas elixas, gigeria pullorum <et> ascellas, isicia coques ex iure. perungis patinam et folia malvarum substernis et praemixta holera componis sic ut laxa <mentum habeant>, permisces bulbos inversos, Damascena, cocleas, isicia, Lucanicas breves concidis, liquamine, oleo, vino, aceto ponis ut ferveat. cum ferbuerit, teres piper, ligusticum, zingiber, pyrethrum modicum, fricabis, suffundis et facies ut bulliat patina. ova complura confringis et ius mortarii reliquum commoves, commisces, patinam obligabis. dum ducit, oenogarum ad eam sic facies: teres piper, ligusticum, fricabis, suffundis liquamen et vinum, passo temperabis vel vino dulci. temperabis in caccabulo, mittis olei modicum, facies ut ferveat. cum ferbuerit, amulo obligas. patinam versas in lancem, folia malvarum ante tollis, oenogaro perfundis, insuper piper aspargis et inferes. | requetos V, requietas E | cocleas elixas V, coclios alixas E | gigeria pullorum Hum, gingibera pullorum V, iap- an lapullorum E | et add. Vo, cf. l. 19 | axillas Tor. i. ascellas cf. l. 19, aucellas EV | proungis EV | folia V, filia E | praemixta E2V, perm- E1 | laxamentum habeant Gi ex p. 53, 10 al., laxa EV | bulbos V, pulbos E | damascenas EV | conmiscis EV | ducit Hum, ducis EV | dulce VE2, dulces E1 | mittis olei modicum V, olei modicum mittis E | uersas V, uersa E | profundis EV | |
(182) 2 Gustum de holeribus: condies bulbos liquamine, oleo et vino. cum cocti fuerint, iecinera porcelli et gallinarum et ungellas et ascellas divisas <adicies>. haec omnia cum bulbis ferveant. cum ferbuerint, teres piper, ligusticum, suffundis liquamen, vinum et passum, ut dulce sit, ius de suo sibi suffundis, revocas in bulbos. cum ferbuerint, ad momentum amulo obligas. | holeribus (ol- V) EV vix recte; exspectamus bulbis | et om. E1 | fuerint E2V, -it E1 | ascellas (axillas iam Tor) Vo, scellas EV, aucellas Hum | adicies add. Gi | bubis ferueat EV | |
(183) 3 Gustum de cucurbitis farsilibus: cucurbitas a latere subtiliter ad modum tessellae oblongae decidis et excavas et mittis in frigidam. impensam ad eas sic facies: teres piper, ligusticum, origanum, suffundis liquamen, cerebella cocta teres, ova cruda dissolves et mittes ut unum corpus efficias; liquamine temperabis. et cucurbitas supra scriptas non plene coctas ex ea impensa imples. de tessella sua recludis, surclas et coctas eximis et frigis. oenogarum sic facies: teres piper, ligusticum, suffundis vinum et liquamen passo temperabis, olei modicum mittis in caccabum et facies ut ferveat. cum ferbuerit, amulo obligas, et cucurbitas frictas oenogaro perfundis et piper aspargis et inferes. | cucurbitas EV | decidas EV | eas Sch, eam EV | mittes EV, misces Sch exp. 48, 14 pariter mittes Tor | ex E, et ex V | eximes E, exhimes (ime in loco adraso) V | facies V, -as E | et cucurbitas—oenogaro per et et piper—inferes et v. 8 De praeco in V scripsit manus altera in spatiis adrasis | |
(184) 4 Gustum de praecoquis: duracina primotina [pusilla praecoquia] purgas, enucleas, in frigidam mittis, in patina componis. teres piper, mentam siccam, suffundis liquamen, adicies mel, passum, vinum et acetum. refundis in patinam super praecoqua, olei modicum mittis et lento igni ferveat. cum ferbuerit, amulo obligas. piper aspargis et inferes. | precoquiis dureina (-acina ς) primotica EV | pusilla precoquia EV, sed glossa videtur apposita ad primotica | con{t.}{e.}{r.}{e.}{s.} (ss. ponis) E | patina EV | precoquia EV | |