Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Helias de Jotro serviens, Meldensis diocesis, preceptor de Lanhivilla diocesis Belvacensis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, triginta annorum vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia erat vetustate consumptus, nec volebat portare mantellum nec barbam nisi Ecclesia vellet aliud ordinare, et non portaverat adhuc barbam, quia juvenis erat, cum quo fuit inquisitum, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, protestacione premissa, quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo Remensi, se nescire si contenta in dictis articulis erant vera vel non. Frater tamen Gerardus de Villaribus miles quondam, preceptor tunc Francie, qui in instanti die Cinerum erunt IX anni vel circa, recepit ipsum testem in capella domus Templi de Feritate Gaucherii Meldensis diocesis, presentibus fratribus Johanne Monachi et Parisio Burgundo, dixit eidem testi in recepcione sua quod de punctis ordinis erat quod ipse debebat abnegare Deum et spuere supra crucem. Requisitus qualis modus fuerat servatus in recepcione sua predicta, respondit quod [cum] ipse requisisset ab ipso receptore panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et respondisset ei quod grandem rem petebat, et quod bene deliberaret, quia oporteret eum multa dura et aspera sustinere, et abdicare a se propriam voluntatem, servare castitatem, vivere sine proprio, et obedire superioribus suis, et ipse respondisset quod omnia sustineret, dictus receptor, prestito ab ipso teste per juramentum quod non erat servilis condicionis, matrimonio, alteri religioni vel debitis obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et quod servaret bonos usus et bonas consuetudines que erant in ordine, et que in posterum imponerentur per probos viros ordinis, et quod iret ultra mare quando preciperetur sibi, et quod juvaret pro posse suo ad acquirendum Terram sanctam. Post que imposuit ei mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore, et instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine, et exposuit ei causas propter quas poterat perdere habitum, et vitare penas secundum regulam eorum. Post que duxit ipsum testem ad quamdam cameram, et precepit ei quod abnegaret Deum, et quod spueret supra quamdam crucem ligneam quam idem preceptor tenebat in manu; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, et quod prius dimitteret mantellum ordinis, dictus receptor dixit ei quod non poterat dimittere dictum mantellum ex quo ipsum assumpserat, nec exire ordinem eorum, et quod oportebat eum predicta facere, quia erant de punctis ordinis, et quod non exiret dictam cameram quousque predicta fecisset, et cum ipse testis responderet se nullo modo predicta facturum, inclusit ipsum in dicta camera recedens ab eo, et in dicta die non fecit sibi ministrari nisi panem et aquam. Mane vero sequenti, rediens ad ipsum in dicta camera, precepit ei denuo quod faceret abnegacionem et spuicionem predictas, comminans ei quod nisi hoc faceret, esset perditus; et tunc ipse testis timore ductus, ut dixit, abnegavit Deum ore non corde, et spuit non supra sed juxta dictam crucem. De osculis inhonestis, crimine sodomitico vel aliis illicitis non fuit locutus eidem, nec ipse, nec alius, nec vidit alium recipi. Precepit autem ei dictus receptor quod de predictis illicitis nemini loqueretur, quia si hoc faceret, esset perditus. Nichilominus tamen infra triduum dictus testis fuit confessus de predictis erroribus in dicta domo domino Johanni de Grangia, quondam tunc archidiacono Meldensi, qui venerat ad dictam domum, et absolvit eum stupefactus multum cum audivisset predicta, et imposuit sibi in penitencia quod predicta revelaret, et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo posset facere sine periculo corporis sui, dixit quod nolebat quod se poneret in periculo, et injunxit sibi quod jejunaret XL diebus in pane et aqua infra XX septimanas, et quod non portaret camisiam de duobus annis, quam penitenciam complevit, ut dixit. Requisitus si credit quod predicta illicita confessata per eum intervenerunt in recepcionibus aliorum vel post, respondit quod nesciebat quod crederet super hoc, quia nesciebat nec audiverat ante capcionem eorum nisi quod supra deposuit. Sed post capcionem audivit dici ab aliquibus fratribus ordinis cum eo carceri mancipatis, de quorum non recordatur nominibus, quod predicta illicita erant de punctis ordinis; plura nesciens de contentis in XIII articulis supradictis, nec in aliis, hoc excepto quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Non credit quod eorum laici possent absolvere a peccatis, nec quod fierent hoscula inhonesta, nec quod committerent crimen sodomiticum, nec quod haberent ydola, nec quod cordule unde volebant assumpte, quibus cingebantur supra camisias cum quibus jacebant, tangerent capita ydolorum. Jurabant ordinem non exire; statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos; per sacramentum injungebatur quod non revelarent secreta capitulorum nec modum recepcionis; si revelassent, fuissent puniti. Illi qui sciebant errores fuerunt negligentes, quia non correxerant eos nec denunciaverant Ecclesie. Credit quod ante recepcionem suam elemosine et hospitalitas melius servarentur in ordine quam post. Clam tenebantur capitulia, sed excubie non ponebantur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Grandia scandala propter predicta contra ordinem sunt exorta. Credit quod multi ex fratribus ordinis scirent errores confessatos per eum, et audivit quod magnus Magister et alii multos errores, nescit quos, sunt confessi. Defensioni ordinis obtulit se propter malum consilium quod habebat, quia dubitabat revelare predicta pro eo quod dictus receptor dixerat ei quod esset perditus si ea revelaret. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Veneris sequenti, que fuit XII dies dicti mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Matheus de Cresson Essart serviens, Belvacensis diocesis, preceptor domus de Belleyvial Ambianensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, triginta sex annorum vel circa, non deferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat voluntarie vetustate consumptum, nec curabat ulterius ipsum portare. Postmodum radi fecerat sibi barbam, cum quo fuerat inquisitum, absolutus et reconciliatus in concilio Remensi, per dominum archiepiscopum Remensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se nescire si contenta in dictis articulis erant vera vel non, quia non interfuerat capitulis generalibus, nec viderat recipi aliquem alium fratrem, nisi fratrem Galterum infra scriptum. Ipse autem receptus fuerat, per fratrem Hugonem de Penrando visitatorem Francie, in majori capella domus Templi Parisiensis, die Martis post festum apostolorum Petri et Pauli erunt XVII anni vel circa, post capitulum generale, presentibus fratribus Roberto de Belvaco presbytero, tunc procuratore generali ordinis in Francia, Garino de Grandi Villarii preceptore baillivie Viromendensis, Baudoyno de Cheli milite, et aliis circiter septuaginta, in hunc modum: nam ipse testis et predictus frater Galterus de Bullens Ambianensis miles, qui fuit combustus Parisius, et receptus cum eo, pecierunt panem et aquam flexis genibus, a dicto fratre Hugone, et vestitum ordinis, et obtulerunt se velle fieri servos esclavos Dei et beate Marie, et Terre sancte ultra marine; et dictus receptor dixit quod traherent se ad partem, et ipse deliberaret cum fratribus; et cum deliberassent et ipsi rediissent coram eo, et iterum peterent ut supra, dixit quod grandem rem petebant, quia oporteret eos abdicare a se propriam voluntatem et subjici aliene, et multa dura et aspera sustinere, et ideo bene deliberarent; cum autem respondissent se bene deliberasse, finaliter voluit scire per sacramentum ab eis si erant servilis condicionis, matrimonio, alteri religioni vel debitis obligati, si habebant infirmitates latentes; quibus respondentibus quod non, fecit eum vovere et jurare castitatem, vivere sine proprio, et obedire omnibus preceptoribus qui proponerentur eisdem, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, secreta capitulorum, et quod non dimitterent dictum ordinem pro meliori vel pejori, absque licencia ejus qui dare eis posset. Postmodum imposuit eis mantellos, et primo dicto fratri Galtero, et ipse et omnes fratres astantes fuerunt eos osculati in ore, et dicebat quod eos recipiebat ad honorem Dei et beate Marie et beati Petri apostoli, ad beneficia ordinis, et patres et matres eorum. Deinde instruxit eos quot Pater noster dicerent pro horis suis, et qualiter se regerent. Quo facto recesserunt omnes, et quidam frater serviens vocatus, ut videtur ipsi testi, Malins, filius vel nepos fratris Arnulphi de Vysomale, duxit ipsum testem ad quamdam cameram, in qua consueverunt scindi vestes; et in eadem camera erat quidam alius frater, cujus nomen ignorat, et cum essent ibi, dictus frater Malin dixit eidem testi quod abnegaret Deum. Quo respondente quod hoc nullo modo faceret, dixit quod hoc oportebat eum facere, quia ita faciebant alii, et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde. Postmodum precepit ei quod spueret supra quamdam crucem metallinam, in qua erat ymago Crucifixi, ut sibi videtur, quam tenebat alter frater in manu sua; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dimisit eum; ille eciam qui tenebat dictam crucem in manu dixit eidem testi quod eum debebat osculari in ano, et ipse testis habuit pro trufa, et noluit in dicto loco osculari eum. De aliis illicitis non fuerunt locuti eidem, nec alia inhonesta intervenerunt in recepcione sua, nec post. Requisitus quod factum fuerat de dicto milite recepto cum eo, respondit quod fratres Garnerius de Esta et Baudoynus de Cheli predictus milites, et Johannes de Villanova serviens, tunc preceptor ballivie de Pontivo, duxerunt predictum fratrem Galterum ad quamdam aliam cameram, et nescit quod fecerunt in ea; credit tamen pocius quod fuerunt facta dicta illicita quam contrarium, et quod eciam fierent in recepcionibus aliorum vel post; plura de contentis in dictis XIII articulis dixit se nescire.

Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil scire ultra quod supra deponitur, hoc excepto quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Preceptores laici aliquando remittebant penas et disciplinas ordinis, sed non absolvebant, nec credit quod possent absolvere a peccatis. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos; non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod haberent ydola, nec quod cordule cum quibus cingebantur supra camisias tangerent capita ydolorum; credit quod graviter puniti fuissent qui revelassent secreta capitulorum, vel qui noluissent facere illicita supradicta. Sacerdotibus ordinis debebant confiteri, et poterant confiteri eciam fratribus Carmelitis. Illi qui sciebant errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit conversatus, et, ex precepto superiorum et statutis ordinis, debebant dare, amore Dei, decimam partem panis. Clam capitulia tenebantur, de die tamen. Quod magnus Magister cum conventu ordinasset, fuisset servatum in ordine, contra quem nunc grandia scandala sunt exorta, et credit quod illicita confessata per eum essent nota fratribus ordinis, sed non extraneis. Et quod magnus Magister et alii aliquos errores confessi fuerunt contra ordinem, ad cujus defensionem ipse testis se obtulerat, quia non erat tunc ita bene instructus de predictis erroribus sicut est nunc, et quia habebat aliud consilium quam habet in presenti.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate; et intelligebat Latinum, et renovavit protestacionem per ipsum et alios factam quando juraverunt.


Eisdem die et loco, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Poncius de Bono Opere serviens, Lingonensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi cum pluribus aliis, postmodum radi fecerat sibi barbam, cum quo fuerat inquisitum, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, etatis XXXV annorum vel circa, ut credit, qui fuit protestatus quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino Parisiensi, et si aliud diceret, quod non obesset ei, et fuerat custos magne camere magni Magistri ultra mare, per dimedium annum vel circa, antequam dictus Magister veniret citra mare. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se nescire si contenta in dictis articulis erant vera vel non, quia non viderat aliquem alium fratrem in ordinem recipi; ipse autem receptus fuerat in quadam camera domus Templi de Buris Lingonensis diocesis, prima Dominica Adventus proxime preterita fuerunt sex anni vel circa, ante diem, per fratrem Hugonem de Penrando, presentibus fratribus Gancerando curato dicte domus de Buris, Guidone de Nici et Martino de Nici, combustis Parisius, et Petro de Sivreyo preceptore tunc de Buris servientibus, in hunc modum: nam cum requisivisset, amore Dei, societatem ordinis, et obtulisset se velle fieri servum esclavum ordinis, dixit ei quod bene deliberaret, quia oporteret eum voluntatem propriam dimittere, et multa dura et aspera sustinere, et non haberet forsitan equos et vestes et alia que videbat eos exterius habere; et cum responderet quod omnia sustineret, et dictus receptor deliberasset cum fratribus, et dictus testis instaret pro recepcione sua, finaliter, prestito ab ipso teste per juramentum quod non erat matrimonio, alteri religioni vel debitis obligatus, nec infra sacros constitutus, nec promiserat aliquid ut reciperetur in dicto ordine, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, vivere sine proprio, et obedire omnibus preceptoribus qui preponerentur eidem, servare bonos usus et bonas consuetudines et secreta ordinis, et quod non interesset loco in quo aliquis Christianus exheredaretur injuste; quod eciam non dimitteret dictum ordinem pro meliori vel pejori, absque licencia superioris sui qui dare eam posset. Post que imposuit ei mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt osculati eum in ore. Deinde instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis, et quod jaceret cum camisia et braccis et caligis lineis, una cordula cinctus quod assumeret unde vellet, et qualiter regeret se in ecclesia et extra, exponens casus aliquos propter quos poterat perdere habitum vel incurrere alias penas; et dixit quod alia puncta ordinis perquireret a senioribus, et instruerent eum. Postmodum idem receptor remansit in dicta camera cum aliis fratribus, et predictus preceptor de Buris duxit ipsum testem ad quamdam gardarobam propinquam dicte camere, dicens quod expectaret eum in dicta gardarroba, et statim post idem preceptor vel alius frater ordinis portans capucium ante faciem, propter quod non potuit discernere si erat dictus preceptor vel alius, et lanternam cum lumine, quia nondum erat dies, habens in manibus, posuit quamdam crucem ligneam in qua non erat ymago Crucifixi in manu ipsius testis, petens ab eo si credebat in dictam crucem; et ipso teste respondente quod sic, dixit ei: Deinceps non credas, et spue supra ipsam. Et ipse testis tunc spuit non supra sed juxta, per hoc, ut dixit, non recedens nec intendens recedere a fide. De aliis illicitis non fuit locutus eidem, nec aliud scit de contentis in XIII articulis predictis. Requisitus si credebat quod idem facerent alii, respondit quod non credebat nec discredebat.

Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil scire, hoc excepto quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; non credit quod eorum laici possent absolvere a peccatis. Clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos; non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod hoc preciperetur, nec quod haberent ydola, nec quod cordule cum quibus jacebant tangerent capita ydolorum; puniti fuissent qui revelassent secreta capitulorum, nescit qualiter; nec fuit ei inhibitum nec audivit aliis inhiberi quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis, et vidit quod confiterentur fratribus Carmelitis et aliis. Si aliqui sciebant errores in ordine, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter servari in locis in quibus fuit commoratus; audivit tamen dici quod antiquitus melius fiebant. Clandestine capitulia tenebantur, non tamen audivit quod excubie ponerentur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Grandia scandala contra ordinem sunt exorta propter predicta, et obtulerat se deffensioni ordinis, sed postmodum renunciaverat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.


Eisdem die et loco fuerunt adducti pro testibus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum fratres Jacobus Cormele, Johannes de Valbellant, Johannes de Besu sancti Germani Suessionensis, Odo de Castroduni, Theobaldus de Basimont Carnotensis, Stephanus d'Omont Parisiensis, Guillelmus de Gi Bisuntini, Johannes de Barleta Leodiensis, Albertus de Grevilla Cathalonensis, et Thomas Gancin Bajocensis diocessium. Qui, premissa protestacione quod non intendunt recedere a deposicionibus per eos factis alias coram ordinariis, et quod si aliquid per simplicitatem vel alias dicerent contra eorum deposiciones, vel plus vel minus, quod eis non prejudicet nec noceat in aliquo. Juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere plenam et meram veritatem in hujusmodi negocio, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.

Quibus actis, dictus frater Johannes de Bessu sancti Germani Suessionensis diocesis, serviens, non deferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi, postmodum radi fecerat sibi barbam, cum quo fuit inquisitum, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, etatis triginta duorum annorum vel circa; repetita predicta protestacione, lectis et diligenter expositis sibi omnibus articulis, respondit ad eos se nescire de eis nisi quod sequitur. Dixit enim quod ipse fuerat receptus in dicto ordine in instanti festo resurrectionis Domini erunt sex anni vel circa, in capella domus Templi de Cherruto Senonensis diocesis, per fratrem Adam de Calmis militem, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, de mandato visitatoris Francie, presentibus fratribus Matheo de Atrabato, Jacobo Chamarot, et alio de cujus nomine non recordatur, et de quorum vita vel morte non habet certitudinem, in hunc modum: nam cum requisisset frequenter panem et aquam ordinis, et ei responsum fuisset quod bene deliberaret, quia oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem, et multa dura et aspera sustinere; finaliter, eo instante pro recepcione sua, respondit quod reciperet eum, et fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Postmodum imposuit sibi mantellum, et fuerunt eum osculati in ore. Quo facto recesserunt omnes, preter dictos receptorem et Matheum, et preceperunt ei quod abnegaret ymaginem Crucifixi depictam in libro supra quem juraverat, et quod spueret supra eam; et cum ipse testis nollet hoc facere, dixerunt quod hoc oportebat eum facere, quia inclusus erat in dicta capella, et consuetum erat ita fieri; et tunc ipse testis abnegavit ore non corde, et spuit non supra sed juxta dictam ymaginem. Postmodum dictus receptor fuit amplexatus ipsum testem et osculatus in ventre supra vestes; alia illicita non intervenerunt, nec tunc nec post. Credit quod alii reciperentur per eumdem modum, et quod crederent ecclesiasticis sacramentis, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, et ipse bene credebat dictis sacramentis. Audivit dici quod preceptores laici absolvebant a penis. Juravit ordinem non exire, et credit quod alii jurarent; sed non vidit alium recipi. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod hoc diceretur eisdem, nec quod haberent capita ydolorum, nec quod cordule, cum quibus cingebantur supra camisias cum quibus jacebant, tangerent dicta capita. Per sacramentum injungebatur quod non revelarent secreta capitulorum nec modum recepcionis; si revelassent, credit quod puniti fuissent; absque licencia non poterant nisi fratribus ordinis confiteri. Negligentes fuerunt, quia non correxerunt errores nec denunciaverunt Ecclesie. Audivit dici quod eleemosine et hospitalitas in ordine fuerant restricte, et quod eorum capitulia clam tenebantur. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset, et quod grandia scandala contra ordinem sunt exorta, quod errores confessati per eum essent noti fratribus ordinis sed non aliis, et quod magnus Magister et alii aliquos errores confessi sint contra ordinem, ad cujus deffensionem se obtulerat, sed postmodum incontinenti se retraxerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, vel amore, vel odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Item, dixit quod de predictis erroribus fuit, eadem septimana, confessus fratri Radulpho Lotoringo presbytero dicte domus, et absolutus per eum, injuncta ei penitencia quod jejunaret certis diebus, non recolit quot.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Sabati sequenti, que fuit XIII dies dicti mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo fratrum predicta Minorum, frater Theobaldus de Basimonte serviens, Carnotensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat una cum pluribus aliis in concilio Senonensi. Postmodum radi fecerat sibi barbam, etatis triginta sex annorum vel circa. Qui fuit protestatus quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram domino episcopo Parisiensi, qui absolvit et reconciliavit eum. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nichil scire de contentis in eis nisi quod sequitur, quia non interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris nec capitulis eorum. Ipse tamen receptus fuerat per fratrem Guidonem de Maynillio Albrici servientem, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, tunc preceptorem ballivie Carnotensis, de mandato fratris Johannis de Turno tunc thesaurarii Parisiensis, presentis ibidem, una cum fratribus Petro Ucherii, Renardo le Ganheur servientibus, et Johanne de Bondis presbytero quondam in capella domus Templi de Malorepastu dicte diocesis, in festo beate Catherine proxime preterito fuerunt novem anni vel circa, in hunc modum: nam cum peciisset ter interpolate panem et aquam ordinis, et ter fuisset ei responsum per dictum fratrem Guidonem quod grandem rem petebat, et quod bene deliberaret, rogans Deum ut dirigeret eum, et ipse receptor et fratres astantes deliberassent recipere eum, prestito per juramentum ab ipso teste quod non erat servilis condicionis, matrimonio, alteri religioni vel debitis obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, ex qua esset impotens ad servicium ordinis, fecit eum vovere et jurare supra quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines, et secreta ordinis. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et astantes fuerunt osculati eum in ore. Deinde instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis, et quod jaceret cum pannis lineis, cinctus die ac nocte super eos una cordula quam assumere poterant unde volebant, et qualiter regeret se in ordine, exponens multa puncta ordinis ex quibus poterat incurrere diversas penas. Post que recesserunt omnes. Postmodum dictus frater Raynardus duxit ipsum testem ad quamdam logiam, in qua fiebant aliquando dolia, et aportavit quamdam crucem ligneam depictam, quam ibidem ostendit ipsi testi, precipiens ei quod abnegaret Deum; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dixit ei quod hoc oportebat ipsum facere, et tunc abnegavit ore non corde. Postea precepit ei quod spueret supra dictam crucem, et ipse noluit spuere supra, sed spuit juxta; deinde dixit ei quod poterat, si volebat, cum fratribus ordinis carnaliter commisceri, et ipse testis respondit quod hoc nullo modo faceret, nec unquam fecit, nec credit quod fiat in ordine, sicut dixit. Postmodum precepit ei quod oscularetur eum in ano, sed ipse testis noluit eum osculari, nec credit quod predicta oscula inhonesta, nec abnegacio et spuicio supradicte fierent in ordine in recepcionibus aliorum, nec post, quia nec vidit nec audivit dici nisi de se ipso. Requisitus si predictus frater Raynardus dixit ei quod predicta illicita essent de punctis ordinis, respondit quod non. Item dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, et credebat quod alii fratres ordinis crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; non credit nec audivit dici quod eorum laici possent absolvere vel absolverent a peccatis; juravit ordinem non exire, credens quod alii idem jurarent. Clandestine recipiebantur; non credit quod haberent ydola; cordula qua cingebatur non tetigerat capita ydolorum, quia ipsam emerat, nec credit quod cordule aliorum tangerent. Per sacramentum injungebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum; si revelassent, fuissent puniti secundum disciplinam ordinis, nescit qualiter; absque licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri; si qui erant scientes errores, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit in ordine convenienter servari; inhibebatur quod non acquirerent illicite ordini; clausis januis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, capitulia tenebantur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Grandia scandala exorta sunt contra ordinem apud aliquos, propter contenta in articulis et alia. Audivit dici magnum Magistrum et alios multos errores fuisse confessos contra ordinem, ad cujus deffensionem se obtulerat dum tamen liberaretur a carceribus et ministrarentur expense; sed postmodum voluntarie recessit a dicta deffensione. Item, dixit quod, in die recepcionis sue, antequam comederint, fuit confessus de predictis erroribus confessatis per eum Johanni Normanni presbytero seculari, in dicta domo Templi deservienti, qui reprehendit eum de predictis, et absolvit eum, imposita penitencia quod jejunaret sextis feriis per septem annos, quod et fecit; nescit tamen si dictus presbyter sit vivus vel mortuus.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Jacobus de Cormele serviens, Suessionensis diocesis, testis supra juratus, mantellum et barbam defferens, etatis quadraginta octo annorum vel circa, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per ipsum facta coram domino episcopo Parisiensi, qui absolvit et reconciliavit eumdem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de contentis in eis nisi quod sequitur: videlicet quia credit quod alii communiter reciperentur in ordine sicut frater Johannes de Sernay quondam serviens, tunc preceptor domus Templi Montis Suessionensis, receperat eum, in festo beati Bartholomei proxime preterito erunt XI anni vel circa, in capella dicte domus, presentibus fratribus Roberto curato dicte domus, Geraldo de Argentolio milite, et Matheo de Atrabato, et Johanne de Cernoy, et Remigio de Ploysiaco servientibus, deffunctis, a quo receptore requisivit ter interpolate panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis; et cum ei concessisset predictus miles, de voluntate dicti fratris Johannis, defferentis in hoc nobilitati dicti militis, imposuit sibi mantellum. Postmodum fecerunt eum vovere et jurare supra quemdam librum castitatem, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines qui tunc erant in ordine, et qui imponerentur in posterum per probos homines ordinis, obedire omnibus preceptoribus qui preponerentur eidem, fideliter facere elemosinas consuetas, et luminaria ecclesiarum et capellarum eorum servare, et quod non interesset loco in quo nobilis homo vel nobilis mulier exheredaretur injuste; et precepit ei quod jaceret cum pannis et caligis lineis, cinctus super eos una cordula; et instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis, et quod bene conservaret et deffenderet, pro posse suo, bona et jura ordinis, et quando non posset hoc facere, quod denunciaret hoc superioribus suis; et quod faceret jejunia in ordine consueta; et alia puncta ordinis requireret a senioribus ordinis, et informarent eum. Postmodum fuerunt eum osculati in ore, et recesserunt omnes, preter dictum fratrem Johannem de Sernoy, qui ducens ipsum testem retro altare, et ostendens ei quamdam crucem ligneam in qua erat depicta ymago Crucifici, precepit ei ter, in virtute juramenti prestiti per eum de obediendo preceptoribus suis, quod abnegaret illum qui erat in dicta cruce; et tunc ipse testis, tenore juramenti per eum prestiti, abnegavit ore non corde. Postmodum precepit ei quod spueret supra dictam crucem, et spuit ipse juxta non supra. Deinde dixit ei quod ipse testis spoliaret se, vel, si volebat, ipse Johannes se spoliaret; et cum ipse testis preelegisset se spoliare, et spoliasset se nudum exceptis braccis, dictus frater Johannes dixit ei quod oscularetur ipsum testem inter umbilicum et pectus, vel quod ipse testis, si magis volebat, oscularetur eum in dicto loco; et tunc de voluntate ipsius testis, dictus Johannes fuit eum osculatus in dicto loco, precipiens, in virtute juramenti prestiti per eum, quod nemini revelaret predicta; alia illicita non intervenerunt in dicta recepcione sua, nec post. Requisitus si dixerat ei quod predicta essent de punctis ordinis, respondit quod non. Item, dixit quod ipse credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; nec credit quod eorum laici absolverent nec possent absolvere a peccatis. Juravit ordinem non exire absque licencia superioris qui eam dare posset, et credit quod alii idem jurarent. Clandestine recipiebantur; non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod hoc diceretur eisdem, nec quod haberent ydola, nec quod cordule tangerent capita ydolorum. Credit quod qui revelassent secreta, fuissent graviter puniti. Non fuit sibi inhibitum quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis, et infra quindecim dies a recepcione sua, fuit de predictis confessus fratri Arnulpho tunc gardiano fratrum Minorum Suessionensium, defuncto; et absolvit eum, imposita sibi penitencia quod portaret cilicium ad carnem per unam Quadragessimam, et quod jejunaret per unum annum sextis feriis, quarum medietatem faceret in pane et aqua. Scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie. Non audivit inhiberi quod elemosine et hospitalitas non fierent sicut erat consuetum; immo fuit preceptum et vidit fieri contrarium, et prohibebatur eis quod non gravarentur vicinis eorum, nec injuste acquirerent. Non interfuit capitulis. Totus ordo servasset, ut credit, quod magnus Magister cum conventu statuisset. Nunc grandia scandala et suspicio contra ordinem sunt exorta, credens quod errores confessati per eum essent noti fratribus ordinis; et audivit dici quod magnus Magister et alii confessi sunt aliquos errores contra ordinem, ad cujus deffensionem se obtulerat cum aliis, quos in hoc sequebatur; sed postmodum retraxit se a dicta deffensione, meliori consilio ductus. Requisitus si viderat aliquem alium recipi in ordine, respondit quod sic, fratres Bertrandum de Crotoy quondam, et Guillelmum de Roy servientes, in dicta capella, per dictum fratrem Johannem de Sernoy, in festo Omnium Sanctorum proxime preterito fuerunt XI anni vel circa, presentibus fratribus qui interfuerant recepcioni ipsius testis. In quorum recepcionibus nichil vidit fieri illicitum; remanserunt tamen post recepcionem cum receptore in capella, ipso teste et aliis qui adfuerant recedentibus, et nescit si postmodum fuerunt facta illicita supradicta confessata per eum.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Lune sequenti, que fuit XV dies mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Johannes de Nivella serviens, Leodiensis diocesis, preceptor de Barleta Travensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, mantellum et barbam defferens, etatis triginta annorum vel circa; et fuit inquisitum cum eo, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Pansiensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Parisiensi, se nichil scire de contentis in eis nisi quod sequitur, videlicet quod ipse receptus fuerat in quadam aula domus Templi de Capua, in festo Nativitatis Domini proximo preterito fuerunt IV anni, per fratrem Symonem de Brondisio tunc preceptorem Capuanum, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, presente fratre Johanne de Alvernia oriundo, presbytero, a quo receptore requisivit ter interpolate panem et aquam ordinis; et cum ter respondisset ei quod bene deliberaret, quia grandem rem petebat, et oporteret eum multa dura et aspera sustinere, et abdicare a se propriam voluntatem; et quod diceret Pater noster et Ave Maria, rogans Deum quod ipsum dirigeret, finaliter, prestito ab eo per juramentum quod non erat servilis condicionis, matrimonio, alteri religioni nec debitis obligatus, nec infra sacros ordines constitutus, tradidit ei mantellum. Postmodum fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et osculari crucem mantelli sibi traditi. Postmodum ipse et dictus presbyter fuerunt eum osculati in ore, instruentes eum quot Pater noster diceret pro horis suis, et quod jaceret cum pannis et caligis lineis, cinctus una cordula, quam non tradidit ei, sed ipse emit eam post prandium, et qualiter regeret se in ordine. Post que, recedente dicto presbytero, prefatus receptor, solus existens in dicta aula, cujus porta tunc non erat clausa, cum ipso teste, precepit ei quod abnegaret Deum; et ipse testis respondit quod hoc nullo modo faceret; et tunc dictus receptor dixit ei quod hoc oportebat eum facere, et quod abnegaret ore non corde; et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde, ut dixit. Postmodum ostendens ipsi testi quamdam crucem ligneam, nescit unde allatam, in qua non erat ymago Crucifixi nec pictura aliqua apparebat, peciit ab ipso teste si credebat quod in dicta cruce esset propheta, quo respondente quod non, quia non erat ibi ejus ymago, precepit ei quod spueret supra dictam crucem, et ipse spuit non supra sed juxta. Postea precepit ei quod oscularetur eum in ano, et ipse testis noluit eum osculari. De alia re illicita non fuit locutus eidem. Requisitus si dixerat quod predicta essent de punctis ordinis vel consueta fieri in ordine, et si ipse testis scit vel credit vel audivit hoc dici, respondit quod non. Requisitus si viderat aliquem alium recipi in ordine, respondit quod sic fratrem Guillelmum Manpartit servientem, de Burgundia, quem credit vivere, per fratrem Odonem de Focharen quondam militem de Borgondia, in Brandonibus erunt quatuor anni, in capella domus Templi de Berleta, presentibus fratribus Guillelmo de Melfia presbytero, et Symone de Ancona et Guillelmo Anglico viatore dicte domus, servientibus, quos credit vivere, in cujus recepcione fuit servatus talis modus qualem deposuit fuisse servatum in recepcione sua, exceptis illicitis quod non intervenerunt tunc nec post recepcionem, quod ipse testis sciverit vel audiverit vel credat; plurium recepcionibus non adfuit, nec capitulis eorumdem. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, nec credit quod eorum laici possent absolvere a peccatis, nec quod carnaliter miscerentur, nec quod haberent ydola, nec quod cordule tangerent capita ydolorum. Jurabant ordinem non exire; statim pro professis habebantur; clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos. Per sacramentum imponebatur quod non revelarent secreta capitulorum; si revelassent, credit quod puniti fuissent, nescit qualiter. Non fuit sibi inhibitum quod non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis, nec audivit aliis inhiberi; et ipse testis fuit confessiis de predictis erroribus fratri Johanni de Capua tunc gardiano fratrum Minorum de Capua, quem credit [.....?] infra duos dies a recepcione sua in fratrum Minorum domo de Capua, qui fuit multum stupefactus, et fecit ipsum testem spoliari in camisia et braccis, et data ei disciplina cum virgis, absolvit eum, imposita penitencia quod per triduum jejunaret sextis feriis in pane et aqua, et quod non portaret camisiam; quam penitenciam dixit se complevisse eciam in carceribus existendo. Si qui fratres sciebant errores predictos, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter servari in domibus ordinis in quibus fuit conversatus; et hec precipiebantur eisdem; et vidit apud Barletam quater dari, ter in ebdomada, elemosinam mille quingentis personis. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Grandia scandala contra ordinem sunt exorta. Credit magnum Magistrum et alios confessos fuisse aliquos errores, quia littere apostolice hoc dicunt. Ad deffensionem ordinis obtulerat se cum aliis; postmodum fuit infirmus, et retraxit se.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Johannes de Vanbellant serviens, Suessionensis diocesis, testis supra juratus, etatis quadraginta annorum duorum vel circa, mantellum et barbam defferens, cum quo fuit inquisitum, absolutus et reconciliatus per dictum episcopum Parisiensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, repetita protestacione per eum et alios facta quando juravit, respondit ad eos se nescire de contentis in ipsis articulis nisi quod sequitur, videlicet quod ipse fuit receptus, Dominica ante Nativitatem proximo preteritum fuerunt XIX anni vel circa, per fratrem Nicolaum de sancto Albano quondam preceptorem, tunc Montis Suessionensis, in capella domus Templi predicte, presentibus fratribus Michaele de Ballaynvilier milite quondam, Joanne de Vallibus serviente quondam, in hunc modum: nam cum flexis genibus peciisset panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis amore Dei sibi concedi, et responsum fuisset quod grandem rem petebat, quia oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem, et multa dura et aspera sustinere, et ipse respondisset quod omnia sustineret, voluerunt scire ab eo si erat servilis condicionis, matrimonio vel alteri religioni vel debitis quod non posset solvere obligatus, et si habebat aliquid impedimentum infirmitatis latentis vel aliud; quo respondente quod non, dixerunt ei quod rogaret Deum et beatam Virginem quod dirigerent eum, et diceret Pater noster et Ave Maria, et cum hoc fecisset, et ter idem quod supra peciisset, et idem responsum fuisset et dictum per receptorem, fratribus astantibus, quod si scirent impedimentum in eo, revelarent ante recepcionem, quia postmodum hoc non possent, finaliter, prestito per juramentum quod non erant in eo predicta impedimenta, fecerunt eum vovere et jurare super quemdam librum apertum, in quo erat ymago Crucifixi, castitatem, vivere sine proprio, et obedire superioribus suis et mandatis eorum, et servare bonos usus et bonas consuetudines que tunc erant in ordine, et que in posterum imponerentur per probos homines ordinis, et quod non interesset loco in quo nobilis homo vel nobilis mulier, orfani, vidue vel miserabiles persone exheredarentur injuste; postmodum imposuit sibi mantellum et birretum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis; quod jaceret cum pannis et caligis lineis, cinctus una cordula quam emit ipse testis dicta die post prandium; qualiter regeret se in ordine, exponens diversos casus propter quos posset incurrere diversas penas. Post que, aliis recedentibus, dictus receptor, capella post eorum recessum aperta remanente, traxit ipsum testem retro altare, et, ostensa sibi quadam cruce lignea, quam tenebat idem receptor in manu, in qua erat ymago Crucifixi, peciit ab ipso teste si credebat in illum, ostendendo dictam ymaginem Crucifixi. Quo respondente quod sic, dixit ei quod non crederet in eum, qui fuerat falsus propheta, et quod negaret eum; et cum ipse testis diceret quod hoc non debebat facere, cum fuisset mortuus et crucifixus pro peccatis nostris, preceptore predicto dicente quod oportebat ipsum testem predicta facere, abnegavit ipse testis ore non corde, ut dixit. Post que precepit ei quod spueret supra dictam crucem, sed noluit spuere supra sed juxta. Deinde fecit ipsum testem spoliari in camisia et braccis, et fuit supra braccas osculatus ipsum testem prope anum. Postmodum dixit ei quod poterat fratribus ordinis carnaliter commisceri, si volebat, et id ipsum pati debebat; hoc tamen non fecit, et respondit sibi quod nunquam faceret; nec scit nec audivit dici; nec credit quod predicta quatuor illicita fierent vel servarentur in ordine; et vidit recipi, in quadam camera dicte domus Montis Suessionensis, fratrem Adam de Villa Ademari servientem quondam, in proximo festo Nativitatis beati Johannis Baptiste erunt novem anni vel circa, per fratrem Johannem de Sernay, quondam preceptorem, tunc dicte domus, presentibus fratribus Matheo de Atrabato et Remigio de Cormellis, deffunctis, in cujus recepcione vel post non fuit aliquid actum vel dictum de predictis illicitis quod ipse testis sciverit vel audiverit dici vel credat. Requisitus si dictus receptor vel alii dixerant sibi, vel ipse sciebat vel audiverat dici, quod predicta illicita vel aliqua ex eis essent de punctis ordinis, respondit quod non. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credebat quod alii fratres ordinis bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; nescit quod eorum laici possent absolvere a peccatis vel absolverent. Juravit et credit quod alii jurarent ordinem non exire. Statim pro professis habebantur; clandestine recipiebantur. Non credit quod haberent ydola, nec quod cordule cum quibus cingebantur tangerent capita ydolorum. Jurabant non revelare secreta capitulorum; si revelassent, fuissent puniti, sed nescit qualiter. Non fuit sibi inhibitum, nec scit quod aliis inhiberetur quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis, et infra octo dies a recepcione sua, ipse testis fuit, in capella dicte domus eorum Montis Suessionensis, confessus de predictis erroribus fratri Johanni de Collegi conventuali fratrum Minorum Suessionensium quondam, qui absolvit eum, imposita penitencia quod jejunaret per dimidium annum sextis feriis, in pane et aqua, et quod non interesset loco in quo predicta illicita fierent; quod complevit. Si aliqui erant scientes errores, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter servari in domibus ordinis in quibus fuit conversatus; tempore tamen caristie, propter multitudinem populi concurrentis, vidit elemosinas, ut pluribus dari possent, distribui in plures peczias quam prius fierent. Clam eorum capitulia tenebantur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Grandia scandala contra ordinem sunt exorta, propter illa de quibus agitur contra ipsum. Una cum aliis obtulerat se deffensioni ordinis. Ab ordine aposthaverat per bienium vel circa, ante capcionem eorum, et in apostasia existens ante capcionem aliorum et suam deposuerat supra predictis, coram inquisitore, apud Pissiacum, gratis, et non captus. Sed postmodum, ante capcionem suam et aliorum, resumpsit habitum, quia dicebatur ei quod erat excommunicatus, et venit ad magnum Magistrum, Parisius, in capitulio generali, in festo Nativitatis beati Johannis Baptiste fuerunt tres anni, et in dicto capitulio fuit reconciliatus, et mantellus ei redditus, et impositum ei quod comederet in terra, super mantellum suum per annum, et quod tribus diebus in septimana comederet panem et aquam; quod et fecit in dicta domo Montis Suessionensis, usque ad festum beati Remigii, circa quod fuerunt capti. Requisitus sub juramento suo si revelaverat aliquibus de ordine, ante capcionem eorum, illa de quibus prius inquisitum fuerat, respondit quod non, nec sciebat capcionem, nec audiverat nisi per tres dies ante capcionem eorum. Requisitus quare exiverat dictum ordinem, respondit quod propter levitatem suam, quia erat in nimia edua [inedia?] in religione.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra proximo nominatis.


Post hec, die Martis sequenti, que fuit XVI dies dicti mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Thomas Quintini serviens, Bajocensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, quadragenarius vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi; postmodum radi fecerat sibi barbam. Qui fuit protestatus quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram domino episcopo Parisiensi, qui absolvit et reconciliavit eumdem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos se nescire de contentis in eis nisi quod sequitur. Scilicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Brectiville le Rebel dicte diocesis Bajocensis, circa instans festum beati Johannis erunt X anni vel circa, per Philippum Agate servientem, tunc preceptorem ballivie Normannie, quem credit vivere, presentibus fratribus Guillelmo Picardi presbytero, Guillelmo de Boysset milite, et Matheo Raynandi servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum requisivisset, flexis genibus ter interpolate, concedi sibi, amore Dei, panem et aquam et pauperem vestitum ordinis, et responsum fuisset ei quod grandem rem petebat, et quod bene deliberaret, rogans Deum ut dirigeret eum, et hoc fecisset, finaliter prestito per juramentum quod non habebat infirmitatem latentem, nec erat servilis condicionis, matrimonio vel alteri religioni, aut debitis que non posset solvere obligatus, fecit eum vovere et jurare supra quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis, et quod jaceret cum pannis et caligis lineis una cordula cinctus, et qualiter regeret se in ordine. Post que, recedentibus aliis, porta capelle aperta remanente, dictus receptor dixit eidem testi satis prope altare existenti quod abnegaret ter Deum; et cum ipse testis responderet quod hoc nullo modo faceret, et fleret, dixit ei quod non curaret, quia oportebat eum hoc facere, et de hoc posset postmodum confiteri, et Deus bene indulgeret ei; tunc ipse testis abnegavit Deum ter ore non corde. Post que precepit ei quod ter spueret supra quamdam crucem ligneam nescit unde ablatam, quam tenebat in manu, in qua non recolit se picturam vel ymaginem aliquam vidisse, et ipse testis spuit ter non supra sed juxta eam. De osculis inhonestis et crimine sodomitico non fuit ei locutus dictus receptor nec alius, nec quod predicta essent de punctis ordinis, nec scit nec audivit dici nec credit quod dicta illicita fierent in recepcionibus aliorum; nec aliquem alium vidit recipi in ordine, nec interfuit capitulis eorum; et pauca scit, ut dixit, de factis ordinis, quia erat agricola. Precepit ei dictus receptor quod non revelaret predicta. Item, dixit se fuisse confessum de predictis erroribus in crastinum, in eadem capella, dicto presbytero, qui absolvit eum, imposita penitencia quod jejunaret XIII diebus Veneris in pane et aqua, quod et fecit.

Item, dixit quod crucem sanctam devote adorabant die Veneris sancta, et quod bene credit ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; non credit quod eorum laici possent absolvere nec absolverent a peccatis. Juravit ordinem non exire, credens quod alii idem jurarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur. Non credit quod haberent ydola, nec quod cordule cum quibus cingebantur (assumebant unde volebant), tangerent capita ydolorum. Non fuit ei inhibitum quod non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis, nec audivit aliis inhiberi. Elemosinas et hospitalitatem vidit in domibus ordinis in quibus conversatus fuit convenienter fieri et servari, et decimas bene reddi de terris eorum quas ipse testis excolebat. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu ordinasset. Nunc grandia scandala sunt exorta contra ordinem, propter illa de quibus agitur contra eum. Audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos contra ordinem, ad cujus deffensionem se obtulerat cum aliis, et postea se retraxit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestationes fuerint publicate.


Frater Stephanus de Domont serviens, Parisiensis diocesis, testis supra juratus, habitum et barbam defferens, quinquagenarius vel circa, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram eo, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de eis nisi quod sequitur, scilicet: se nescire si in recepcionibus aliorum interveniebant illicita, quia nullos viderat recipi, nec interfuerat capitulis eorum. Ipse tamen receptus fuerat, in principio Augusti proximo preteriti fuerunt triginta anni vel circa, per fratrem Johannem de Manbressi militem quondam, preceptorem tunc Viromandie, in capella domus Templi de Castellario in Veromandia Noviomensis diocesis, presentibus fratribus Garino de Grandi Villarii, Johanne de Sano Pucto servientibus, et aliis deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset panem et aquam ordinis, et respondisset quod grandem rem repetebat, quia oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem, et multa dura et aspera sustinere, et cum respondisset quod omnia sustineret, finaliter prestito ab eo quod non habebat infirmitatem nec aliud impedimentum, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et postmodum imposuit sibi mantellum, et fuerunt osculati eum in ore. Requisitus si sciebat vel credebat vel audiverat dici quod aliqui errores essent in ordine, respondit quod non. Requisitus si in recepcione sua intervenerant aliqua illicita, respondit quod non, quod ipse recordetur, quia sunt multi anni elapsi, et non habebat, ut dixit, propter hoc magnam memoriam. Postmodum, specificatis sibi illis que continentur in primis XIII articulis, dixit quod de mandato dicti receptoris spuerat juxta crucem et abnegaverat Deum. Predicta tamen dixit per talem modum, et tanta simplicitate videbatur dictus testis, sicut per multas circumlocuciones apparuit, sicut est quia requisitus si receptor ejus contrarium ejus quod ipse deposuit diceret an dementiret eum, respondit quod non; et quia eciam dixit quod predicta non reputabat illicita, quia si fecit, fecisset ore non corde; quod ejus deposicioni non fuit visum dictis dominis commissariis magnam fidem esse adhibendam; cum multum timere videretur propter deposicionem coram domino episcopo Parisiensi factam per eum, quia fuerat questionatus Parisius duobus annis et ultra ante deposicionem suam, ut dixit. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; nec scit si eorum Magister et laici poterant absolvere a peccatis. Clandestine recipiebantur. Non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod haberent ydola, nec quod cordule quibus cingebantur tangerent capita ydolorum. Injunctum fuit ei quod non revelaret secreta capitulorum. Item, requisitus si confessus fuerat de predictis erroribus, respondit quod sic cuidam presbytero ordinis, de cujus nomine non recordabatur, infra triduum, qui injunxit ei quod deinceps non faceret, et quod jejunaret tribus diebus. Postmodum dixit quod non bene recordabat, propter diuturnitatem temporis. Si qui erant scientes errores, negligentes fuerunt, quia non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie. Audivit quod elemosine fuerant restricte in ordine de mandato superiorum in aliquibus locis, et quod eorum capitulia clam tenebantur. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Nunc grandia scandala et suspicio contra ordinem sunt exorta, propter illa de quibus agitur contra eum. Obtulit se deffensioni ordinis cum aliis; postmodum se retraxit.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda, et hoc dixit multum trepide. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Odo de Castroduni serviens, Carnotensis diocesis, testis supra juratus, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat Aurelianis, cum dominus episcopus Aurelianensis, qui nunc est, absolvisset et reconciliasset eum. Postmodum radi fecerat sibi barbam, et est quadraginta sex annorum vel circa; et fuit protestatus quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram domino episcopo, et si aliquid contrarium diceret, quod non prejudicet sibi. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de eis, nisi quod sequitur. Videlicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Buxeria Carnotensis diocesis, per fratrem Guillelmum Gaudini militem quondam, preceptorem tunc ballivie Carnotensis, circa instans festum nativitatis beati Johannis Baptiste erunt XXVI anni vel circa, presentibus fratribus Petro de Merevilla milite, Guillelmo de Nicochet serviente, et pluribus aliis deffunctis, in hunc modum: nam obtulit se velle esse servum esclavum ordinis et Beate Marie toto tempore vite sue, petens panem et aquam ordinis sibi concedi pluries interpolate; et cum reponsum fuisset eidem pluries quod bene deliberaret, et quod grandem rem petebat, quia oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem, et multa dura et aspera sustinere, et quod rogaret Deum ut dirigeret eum, et hoc fecisset, finaliter prestito ab eo per juramentum quod non habebat infirmitatem latentem, nec erat servilis condicionis, matrimonio vel alteri religioni obligatus, fecit eum vovere et jurare supra quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis, quod inclinaret capud quando Gloria Patri diceretur, jaceret cum pannis et caligis lineis cinctus una cordula, et precepit ei quod conservaret bona ordinis; et alia inhonesta tunc non intervenerunt in sua recepcione predicta. Elapsis vero tribus septimanis vel circa, dictus receptor vocavit ipsum testem solum in quadam camera dicte domus, in qua jacebat dictus receptor, et firmata porta precepit ei quod abnegaret Jhesum Christum; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dixit quod hoc oportebat eum facere, alioquin moreretur; et tunc ipse testis, timore ductus, abnegavit Jesum Christum cum dolore cordis, ore non corde; et ostendit ei quamdam crucem ligneam, nescit a quo allatam, in qua erat ymago Crucifixi. Non tamen de sputo illicito, nec de osculo inhonesto, nec de aliqua alia re illicita fuit sibi locutus, nisi de hoc tantum quod per fas vel nefas secure acquireret ordini, quia hoc poterat secure facere sine peccato. Non tamen hoc fecit, nec credit quod predicta illicita fierent in ordine, nec vidit nec scivit, nec audivit dici quod intervenerunt in recepcionibus infrascriptorum, scilicet fratris Guillelmi Dicure Aurelianensis diocesis, servientis quondam, quem vidit recipi per dictum fratrem Guillelmum Gaudini, in dicta capella, sunt XVIII annis vel circa, non recolit de presentibus; nec in recepcione fratris Dionisii de Samneriaco, in Carnotensis diocesis, presbyteri vivi quem vidit recipi, non recolit si Aureliani vel in dicta domo Castriduni, per dictum fratrem Guillelmum Gaudini, sunt XVIII anni vel circa, non recolit de presentibus. Item, dixit se credere quod eorum sacerdotes debite celebrarent, et quod fratres ordinis bene crederent ecclesiasticis sacramentis, quia communicabant ter in anno; et ipse bene credebat. Non credit quod eorum laici possent absolvere a peccatis, nec quod fierent oscula inhonesta, nec quod perpetrarent crimen sodomiticum, nec quod haberent ydola, nec quod cordule quibus cingebantur tangerent capita ydolorum. Juravit ordinem non exire; credit quod alii idem jurarent. Clandestine recipiebantur; quibus volebant confitebantur. Jurabant non revelare secreta capitulorum, et qui revelassent, secundum statuta ordinis perdidissent mantellum et ordinem. Si qui sciebant errores, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. In domibus ordinis in quibus fuit, vidit elemosinam ter in ebdomada bene fieri et hospitalitatem convenienter servari. Clam tenebantur eorum capitulia. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Nunc grandia scandala sunt exorta contra ordinem, propter illa de quibus agitur contra eum. Non obtulerat se deffensioni ordinis; intelligebat Latinum.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, coram eisdem dominis commissariis, hoc salvo quod, cum dictus frater Odo deposuit de abnegacione Jhesu Christi, dictus dominus Matheus ex causa recessit; presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit XVII dies mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Humbertus de Germilla serviens, Carnotensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, viginti septem annorum vel circa, qui in concilio Senonensi mantellum dimiserat, absolutus et reconciliatus fuerat per dominum episcopum Parisiensem, postmodum radi fecerat sibi barbam. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, premissa protestacione quod non intendebat recedere a deposicione facta coram dicto domino episcopo, respondit se nescire de contentis in eis nisi quod sequitur. Videlicet quod ipse receptus fuerat per fratrem Gerardum de Villaribus preceptorem tunc Francie, circa festum beati Andree proximo preteritum fuerunt septem anni, in camera quadam domus Templi de Gelboe Lingonensis diocesis, presentibus fratribus Alberto de Van de Tors presbytero, Jacobo de Botencort milite, Lamberto de Toysi serviente, quos credit vivere, in hunc modum: nam cum requisivisset panem et aquam societatis et pauperem vestitum ordinis, et obtulisset se perpetuo velle esse servum esclavum Terre sancte, dixerunt ei quod bene deliberaret, quia juvenis erat, et videbat eos cum magno apparatu equorum et vestium, et ipse forsitan talia non haberet, et oporteret ipsum a se abdicare propriam voluntatem, esurire quando vellet comedere, vigillare quando vellet dormire, et multa dura et aspera sustinere; et cum respondisset quod omnia bene sustineret propter honorem Dei, preceperunt quod exiret dictam cameram, et ipsi deliberarent; et cum deliberassent, et reintrasset et peciisset que supra ter interpolate, et idem sibi responsum fuisset, prestito ab eo per juramentum quod non erat servilis condicionis, matrimonio vel alteri religioni vel debitis obligatus, nec habebat aliquid impedimentum, fecerunt vovere et jurare supra quemdam librum apertum, in quo erat ymago Crucifixi, castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Postmodum imposuit sibi mantellum, et precepit quod oscularetur dictam ymaginem, et deinde ipse et fratres astantes fuerunt osculati eum in ore. Postmodum fecit eum osculari crucem mantelli, et presbyter predictus dixit quasdam oraciones, et aspersit aquam benedictam supra eum; et instruxit eum receptor quot Pater noster diceret, et qualiter regeret se in ordine; et dicta die nichil fuit dictum vel actum illicitum; et dictus preceptor recessit cum predictis fratribus de loco predicto, ipso teste remanente ibidem. Elapsis vero octo diebus, frater Humbertus de Valeure et Martinus de Espalhi servientes, qui morabantur in dicta domo, cujus tamen recepcioni non adfuerant, de quorum vita vel morte non habet certitudinem, duxerunt ipsum testem, circa crepusculum noctis, ad quamdam aliam cameram dicte domus, et ostio firmato, preceperunt ei quod abnegaret Deum; et cum ipse testis stupefactus de predictis respondisset quod nullo modo faceret, dixerunt ei quod hoc oportebat eum facere, quia alii ita faciebant, adjicientes quod hoc poterat facere ore non corde; et tunc ipse testis timore ductus propter horam, et quia ipsi fratres erant fortes et robusti et ipse erat juvenis, abnegavit Deum ore non corde. Postmodum dictus Humbertus, qui erat antiquior, extraxit de subtus vestes suas quamdam crucem ligneam in qua erat ymago Crucifixi depicta, et precepit ei quod spueret super eam, et ipse testis noluit spuere supra sed juxta; et dixit eis quod de predictis conquereretur dicto receptori, et ipsi dixerunt quod si ipse hoc faceret, vel revelaret cuiquam predicta, interficerent eum; de alio illicito non fuerunt locuti eidem. Requisitus si scit vel credit quod predicta illicita vel alia contenta in articulis intervenerunt in recepcionibus aliorum vel post, respondit se nescire; vidit tamen ultra mare recipi per Magistrum qui nunc est, in capella domus Templi civitatis de Limasso, intra Pascha et Pentecosten instantes erunt VII anni vel circa, fratres Antonium nepotem fratris Hugucionis de Vercellis cubicularii quondam domini Pape, militem, et Jacobum de Rupella servientem, tunc existentem in servicio dicti Magistri, quos credit vivere; et fuerunt presentes ultra CXX fratres, inter quos erant fratres Racinbandus de Caron preceptor tunc Cypri, Richardus de Monte Claro, Guillemus de Chambonent, qui obtulit se ad deffensionem ordinis, milites in istis partibus existentes, et multi alii quos nominavit in partibus ultramarinis existentes, in quorum recepcione vel post nichil vidit nec scivit interfuisse illicitum. Alios non vidit recipi, et pocius credit, propter predicta et propter alia bona que vidit in ordine fieri ultra mare, quod illicita non intervenirent in recepcionibus aliorum vel post, quam contrarium. Item, dixit quod de predictis illicitis confessus fuerat, infra mensem tunc sequentem, capellano seculari, curato de Baro super Secanam Lingonensis diocesis, tunc penitenciario domini episcopi Cathalanensis qui nunc est, cujus nomen ignorat, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, apud Terajussa Cathalaunensis diocesis, qui fuit valde stupefactus, audita confessione predicta, et absolvit eum dando ei disciplinam, imposita ei penitencia quod jejunaret diebus sabbatinis in pane et aqua, et non portaret camisiam per dimedium annum, et quod ultra mare, ubi tunc de proximo profecturus erat, investigaret diligenter si predicti errores servabantur in ordine, et si hoc comperiret, revelaret in confessione eidem; quam penitenciam complevit; et de predictis nichil potuit scire nec audivit dici aliud ante capcionem eorum. Item, dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; preceptores eorum laici inponebant eis disciplinas, et sacerdotes absolvebant eos a peccatis. Juravit ordinem non exire, et credit quod alii idem jurarent. Clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos. Non credit quod fierent oscula inhonesta, nec quod committerent crimen sodomiticum, nec quod haberent ydola, nec quod cordule quibus cingebantur, supra pannos lineos cum quibus jacebant, tangerent capita ydolorum. Precipiebatur quod non revelarent secreta capitulorum nec modum recepcionis, et si revelassent, perdidissent domum et ordinem; absque licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri; si qui erant scientes errores, fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie; ultra mare vidit dari decimam partem omnium victualium amore Dei, et hospitalitatem convenienter servari. Capitulia tenebantur januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ostiario posito ne audiretur exterius illa que fiebant in capitulis. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset; nunc grandia scandala contra ordinem sunt exorta. Audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores fuisse confessos contra ordinem, ad cujus deffensionem se obtulerat, et postmodum retraxerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Guillelmus de Gii serviens, Bisuntini diocesis, testis supra juratus, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi, postmodum fecerat sibi radi barbam, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, triginta annorum vel circa, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam viderat aliquem alium in ordine recipi, nec sciebat de contentis in ipsis articulis nisi quod sequitur. Ipse autem receptus fuerat, in instanti festo nativitatis beati Johannis Baptiste erunt VIII anni, per fratrem Symonem de Quinciaco militem quondam, presidentem tunc fratribus transeuntibus ultra mare, in quadam camera domus Templi de Marssilia, presentibus fratribus Jacobo de Coblans, Richardo et Johanne de Monte Claro, fratribus carnalibus, militibus, et aliis pluribus, qui tunc transfretaverunt in hunc modum: nam cum requisivisset panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis ter interpolate, et fuisset eidem ter responsum quod exiret cameram et bene deliberaret, quia grandem rem petebat, et videbat eos in magno apparatu equorum et vestituum, et ipse forsitan talia non haberet, et oporteret eum multa dura et aspera sustinere, et ipse respondisset quod omnia sustineret, finaliter concessit ei dictus panem et aquam, et societatem et participacionem bonorum ordinis; et associaverunt tres ex amicis suis, quos ipse duceret eligendos, dicte participacioni bonorum spiritualium, et voluerunt quod ipse eciam associaret eos in bonis que faceret; et fecerunt eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Postmodum dictus receptor imposuit ei mantellum, et fuit eum osculatus in ore, et eciam frater Egidius presbyter, cujus cognomen ignorat, qui aderat et transfretaverat cum eis, et obiit ultra mare. Postea instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine. Post que frater Galterus nacione Picardus, serviens, cujus cognomen ignorat, qui adfuerat dicte recepcioni sue, duxit eum ad quamdam cameram, et clauso ostio, dixit ei quod abnegaret Deum, et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dictus Galterus dixit ei quod hoc oportebat eum facere; tunc ipse testis abnegavit ore non corde; deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam depictam, que erat in dicta camera, nescit per quem allatam, et ipse noluit spuere supra sed juxta; dixit eciam ei quod, si volebat, poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis, et id ipsum pati debebat; et ipse respondit quod hoc nullo modo faceret, nec fecit, nec scit, nec credit, quia non vidit nec audivit quod predicta illicita intervenirent in recepcionibus aliorum vel post, ut dixit ei quod predicta essent de punctis ordinis. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, nec credit quod eorum laici possent absolvere a peccatis, nec quod fierent inter eos oscula inhonesta, nec quod committerent crimen sodomiticum, nec quod haberent ydola, nec quod cordule, quibus cingebantur supra camisias cum quibus jacebant, quas cordulas sumebant unde volebant, tangerent capita ydolorum. Jurabant ordinem non exire; clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos. Precipiebatur quod non revelarent secreta capitulorum et modum recepcionis; si revelassent, puniti essent, sed nescit qualiter; absque licencia non poterant, ut audivit dici, nisi sacerdotibus ordinis confiteri; si qui sciebant errores, fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Audivit dici quod elemosine erant retracte in ordine, et quod eorum capitulia clam tenebantur, ostiario posito ne exterius audiretur quod interius dicebatur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Grandia scandala et suspicio contra ordinem sunt exorta, propter illa de quibus agitur contra eum; contra quem audivit Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos. Obtulerat se ad deffensionem ordinis, et postea retraxit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel commodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate, et fuit ante deposicionem suam protestatus quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Parisiensi.


Frater Johannes de Gisi presbyter, et Radulphus de Salicibus Laudunensis, Petrus de sancto Mamerto Vienensis, Reginaldus le Bergerot et Johannes de Niciaco Lingonensis, Gilo de Cheruto Senonensis, Nicolaus de Trecis, Petrus de Cercellis et Johannes de Elemosina Parisiensis diocesium, adducti pro testibus coram eisdem dominis commissariis, premissa protestacione quod non intendebant recedere a deposicionibus alias per eos factis coram ordinariis, et si quid contra vel magis aut minus dicerent coram eisdem dominis commissariis, quod eis non prejudicet nec noceat in aliquo. Juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere plenam et meram veritatem in hujus modi negocio, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Jovis sequenti, que fuit XVIII dies mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Johannes de Gisi presbyter, Laudunensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, triginta annorum vel circa, mantellum defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo, respondit se nescire de eis nisi quod sequitur. Scilicet quod ipse receptus fuerat, una cum fratre Tossanez de Lanhivilla Belvacensis diocesis, serviente, in capella domus Templi dicti loci de Lanhivilla, per fratrem Radulphum de Gisi, testem supra examinatum, receptorem tunc Campanie, circa instans festum nativitatis beati Johannis Baptiste erunt VII anni vel circa, presentibus fratribus Johanne de Lanhivilla presbytero, tunc preceptore dicte domus, Guidone de Bellavilla clavigero dicte domus, Bertrando de Vienesio milite, et Johanne de Furno, et Guillelmo de Puteolis servientibus, et Petro de Grimenilio presbytero, et Radulpho Godandi serviente, de quorum vita vel morte non habet certitudinem, in hunc modum: nam cum peciissent panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et obtulissent se velle esse servos esclavos dicti ordinis pluries, et pluries eis responsum fuisset quod bene deliberarent, capellam exeuntes, quia grandem rem petebant; nam oporteret eos abdicare a se propriam voluntatem, et subjici aliene, esse in uno loco quando vellent esse in alio, esurire quando vellent comedere, vigilare quando vellent dormire, et multa dura et aspera sustinere; et ipsi respondissent ter quod omnia sustinerent, finaliter, habito consilio cum dictis fratribus et prestito per juramentum quod non habebant infirmitatem latentem, nec erant excommunicati, nec debitis quod solvere non possent vel alteri religioni obligati, et quod dictus Tossanez non erat servilis condicionis nec matrimonio obligatus, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et quod juvarent pro posse suo ad acquirendum Terram sanctam, et quod non essent in loco in quo aliquis exheredaretur injuste; et imposuit eis mantellos, dictis receptore et presbyteris dicentibus psalmum: Ecce quam bonum, precepit eis quod oscularentur unus crucem mantelli alterius, quod fecerunt. Postmodum fuerunt osculati dictum receptorem et omnes fratres astantes in ore et cruces mantellorum eorum. Deinde instruxit eos quod jacerent cum pannis lineis, una cordula cincti, et qualiter regerent se in ordine, exponens dicto Toussanez quot Pater noster diceret pro horis suis, et utrique casus plures propter quos, secundum statuta ordinis, poterant incurrere diversas penas. Post que, recedentibus aliquibus ex dictis fratribus, non recolit quibus, et aliis nescit quibus eciam remanentibus, precepit dicto Toussanez primo, et secundo ipsi testi, quod abnegaret Deum; et cum ipsi respondissent quod hoc nullo modo facerent, dixit eis quod hoc oportebat eos facere, quia hoc erat de punctis ordinis; et flevit dictus receptor, et dixit quod hoc multum displicebat sibi, quia oportebat fieri supradicta, et quod abnegarent ore non corde; et tunc dictus Tossanez primo, et postmodum ipse testis, dolentes et flentes, abnegaverunt Deum ore non corde. Deinde precepit eis quod spuerent contra ymaginem Crucifixi depictam in dicto libro super quem juraverat, quod hoc erat eciam de punctis ordinis, et tunc ipsi spuerunt in terram. Postea dixit eidem testi et eciam dicto Toussanez quod si essent in loco in quo haberent penuriam lectorum, quod recolligerent alios fratres in lectis suis; sed non intellexerunt ipse testis et dictus Toussanez aliquid malum vel inhonestum ex dicto precepto. Postea precepit eidem testi quod oscularetur eum sub pectore supra vestes, et fuit eum osculatus, sed nescit si dictus Toussanez osculatus fuit eum in dicto loco. Alia inhonesta non intervenerunt in recepcionibus supradictis. Requisitus si scit vel credit quod predicta illicita intervenirent in recepcionibus aliorum, respondit se credere quod sic, quia vidit predicta illicita fieri, et modum qui servatus fuerat in recepcione sua et dicti Toussanez servari in recepcionibus fratrum Guillelmi presbyteri quondam curati de Lati Silvanectensis diocesis, et Anrici fratris carnalis ejusdem Guillemi, qui simul recepti fuerunt in dicta capella, per dictum fratrem Radulphum, diu post recepcionem ipsius testis, non recolit tamen de tempore; et fuerunt presentes fratres Robertus le Brioys, testis supra examinatus, tunc preceptor dicte domus, et alii de quorum nominibus non recordatur. Vidit eciam recipi, per dictum fratrem Radulphum, fratrem Johannem de Domenecuria servientem, Ambianensis diocesis, in capella domus Templi de Nulhiaco Belvacensis diocesis, non recolit de tempore, presentibus fratribus Johanne de Nans presbytero, Ambianensis diocesis, preceptore tunc dicte domus de Nulhiaco, et Roberto le Brioys predicto, ut credit, et fuit servatus idem modus quoad licita et illicita, quem deposuit fuisse servatum in recepcione sua et dicti Tossanez et in predictis omnibus recepcionibus. Pretendebat idem frater Radulphus, per signa exteriora, sibi predicta illicita plurimum displicere; de vita autem vel morte dictorum receptorum et astancium dixit se certitudinem non habere, et quod plures non vidit recipi, nec interfuit capitulis generalibus eorumdem. Item, dixit quod nunquam fuerat sibi inhibitum quin celebraret secundum formam Ecclesie, nec audivit dici quod aliis inhiberetur; et credit quod fratres ordinis bene crederent ecclesiasticis sacramentis, et ipse bene credebat. Item, dixit quod, post recepcionem suam, peciit a dicto receptore quare fiebant dicta illicita, et ipse respondit quod nesciebat, nisi quia ita erat consuetum fieri. Et tunc ipse testis maledixit illum qui introduxerat dictos errores, et predictus fratres Radulphus respondit quod ita esset. Item, dixit quod bene terminabantur capitulia eorum; illi qui tenebant dicta capitulia quanquam essent laici, dicebant ista verba: De peccatis que obmisistis dicere propter verecundiam carnis, absolvo vos ex tali potestate qualem habeo a Deo et a Papa, et frater presbyter, qui est hic, faciet absolucionem generalem, secundum formam Ecclesie. Et predicta dixit se vidisse et audivisse in capellis in quibus fiebant recepciones predicte, et legisse in regula eorum quod predicta debebant fieri; non tamen habet nunc dictam regulam secum. Ante mantelli tradicionem, dicebatur eis quod non possent egredi dictum ordinem absque licencia ex quo ipsum ingressi fuissent. Clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos. Non credit quod fierent alia oscula, quam ea de quibus supra deposuit, inhonesta, nec quod perpetrarent crimen sodomiticum, nec quod haberent ydola, nec quod cordule, quibus cingebantur, tangerent capita ydolorum. Dicebatur eis quod non poterant revelare secreta capitulorum; si revelassent, credit quod perdidissent mantellum per annum, et quod per dictum annum comedissent panem et aquam. Non audivit inhiberi quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis; et infra octo dies a recepcione sua, priusquam celebraret, ipse testis fuerat confessus de predictis erroribus, in capella domus Templi de Bosdestruz Belvacensis diocesis, ad quam domum pro commorando fuerat destinatus fratri Johanni de ordine fratrum Minorum, cujus cognomen ignorat, conventus, ut credit, Ambianensis, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, qui absolvit eum, imposita penitencia quod cantaret tres missas, unam de Sancto Spiritu, aliam de beata Virgine et aliam de mortuis, legeret semel psalterium, jejunaret diebus tribus in pane et aqua, et non interesset loco in quo predicta fierent. Ultimum tamen non servavit, quia non audebat contradicere, ut dixit, et nichilominus postea confitebatur de hoc. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos, nec denunciaverunt Ecclesie. Credit quod ubique reciperentur, secundum eumdem modum confessatum per eum. Elemosinas ter in ebdomada vidit dari in domibus ordinis in quibus fuit moratus, et hospitalitatem convenienter servari; nec audivit dici quod predicta essent restricta. Audivit dici quod generalia capitulia clam tenebantur. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu ordinasset. Nunc grandia scandala sunt exorta contra ordinem; credit quod dicti errores confessati per eum essent noti fratribus ordinis. Audivit dici magnum Magistrum et alios confessos fuisse aliquos errores, nescit quos, contra ordinem, credit tamen quod illos quos ipse confessus est. Requisitus si obtulerat se deffensioni dicti ordinis ex quo sciebat in eo dictos esse errores, respondit quod intendebat deffendere ordinem ab aliis erroribus sibi impositis, quos non credit esse veros, sed non de confessatis per eum.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Nicolaus de Trecis serviens, testis supra juratus, non deferens mantellum ordinis, quia in concilio Senonensi quondam servientes amoverant sibi, postmodum radi fecerat sibi barbam, quadraginta annorum vel circa, repetita protestacione per eum et alios, quando juraverunt facta, quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram domino episcopo Parisiensi, qui absolvit et reconciliavit eumdem. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de eis nisi quod sequitur. Dixit enim se vidisse recipi fratrem Johannem de Pruino servientem, quem credit vivere, in capella domus Templi de Payans Trecensis diocesis, in instanti festo Pasche erunt VIII vel IX anni, per fratrem Radulphum de Gisi tunc receptorem Campanie, presentibus fratribus Oymont de Jez presbytero, Christiano de Bici, teste supra examinato, et aliis de quibus non recolit, et fratrem Nicolaum de Serra servientem, Trecensis, ut credit, diocesis, quem dictus frater Radulphus receperat per sex septimanas vel circa ante capcionem eorum, in quadam camera domus Templi de Sanci Trecensis diocesis, presentibus fratribus Petro de Cercellis, teste supra jurato, nondum examinato, tunc preceptore domus Templi Trecensis, Stephano de Verreriis serviente, in dicta domo commorante, in quorum recepcionibus vel post non vidit nec audivit aliquid illicitum fieri, nec credit quod factum fuerit in dictis recepcionibus nec in receptionibus aliorum qui hoc non recognoverunt; sed in recepcionibus illorum qui recognoverunt, credit intervenisse illicita recognita per eos. Ipse autem receptus fuerat per fratrem Gerardum de Villaribus militem, tunc preceptorem Francie, in vigilia festi apostolorum Symonis et Jude nuper preterita fuerunt IX anni, in camera domus Templi de Cherruto Senonensis diocesis, presentibus dicto fratre Radulpho et fratre Guillelmo presbytero, capellano dicti receptoris, cujus cognomen ignorat, Petro serviente dicti receptoris, cujus eciam cognomen ignorat, in hunc modum: nam cum peciisset a dicto receptore panem et aquam ordinis, sicut instructus fuerat antequam cameram intraret, a dictis fratribus Radulpho et serviente, et responsum fuisset eidem per dictum receptorem quod bene deliberaret, quia grandem rem petebat, nam oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem, et subjici aliene, et multa dura et aspera sustinere, et ipse respondisset quod omnia sustineret, voluit quod exiret cameram bis ad deliberandum, et cum tercia vice rediisset, et idem quod supra peciisset flexis genibus, et dictus receptor habuisset consilium cum fratribus astantibus de recipiendo eumdem, prestito ab eo per juramentum quod non erat excommunicatus, servilis condicionis, matrimonio vel alteri religioni vel debitis que non posset solvere obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, nec aliquid dederat vel promiserat, quod reciperetur in dicto ordine, fecit eum promittere et vovere Deo, beate Marie et omnibus sanctis Dei, castitatem, obedienciam, vivere sine proprio. Postmodum dictus receptor dixit ei quod ad honorem Dei et beate Marie et omnium Sanctorum et Sanctarum Dei et ex parte domini Pape, patris eorum, et magni Magistri eorum, qui dederat ei potestatem recipiendi, concedebat sibi panem et aquam et pauperem vestitum ordinis, et recipiebat eum ad societatem fratrum et ad participacionem bonorum et ad penas eciam et labores ordinis, et imposuit ei mantellum, et ipse et omnes alii fratres astantes fuerunt osculati eum in ore. Postmodum instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis, quod jaceret cum pannis et caligis lineis, una cordula cinctus, et qualiter regeret se in ordine. Postmodum aliquibus ex astantibus recedentibus, dictus Petrus serviens trahens ipsum testem ad partem in dicta camera, dixit ei quod aliqua fuerant obmissa que oportebat eum facere. Videlicet quia oportebat eum abnegare Deum; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, quia esset contra Deum et sanctam Ecclesiam, dixit ei: Saltim dicas hoc ore et non corde; et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde. Deinde extrahens idem Petrus, desubtus raubam suam, quamdam parvam crucem ligneam, in qua nulla apparebat ymago Crucifixi, et ipsi testi ostendens, precepit quod spueret super eam, et ipse testis versa facia finxit se spuisse, sed non spuit supra nec juxta, sed de aliis inhonestis non fuit locutus eidem. Requisitus si dictus receptor et alii fratres, qui remanserant in dicta camera, viderunt et audiverunt predicta, respondit quod submissa voce dictus Petrus dicebat ei predicta, et nescit si viderunt vel sciverunt predicta. Dictus autem receptor, tunc et eciam quando recepit eum, sedebat super lectum suum, quadam infirmitate gravatus. Item, dixit quod non credebat quod eis dogmatizarentur contenta in V, VI, VII et VIII articulis, nec quod conculcarent crucem, nec quod adorarent catum, nec quod eorum sacerdotes obmitterent verba canonis; et credit quod bene crederent ecclesiasticis sacramentis, et ipse bene credebat; nec audivit, nec credit, quod eorum laici absolverent, nec possent absolvere a peccatis, nec quod fierent oscula inhonesta, nec quod perpetrarent crimen sodomiticum, nec quod haberent ydola, nec quod cordule, cum quibus cingebantur, tangerent capita ydolorum. Dicebatur eis quod statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Dicebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum, sed de modo recepcionis non audivit inhiberi. Dicebatur eis quod non debebant confiteri nisi sacerdotibus ordinis, quando poterant eos habere. In die autem recepcionis sue, ante prandium, fuit confessus de predictis erroribus Egidio capellano seculari, curato dicte ville de Cheruto, quem credit obiisse, qui dixit ei quod non credebat predicta illicita fuisse ei dicta certitudinaliter, sed ad probandum, si contingeret eum mitti ultra mare et capi infidelibus, an negaret Deum vel non; et absolvit eum, imposita ei penitencia quod predicta revelaret Ecclesie, si inveniret quod in ordine servarentur. Fratres scientes errores et ordinem regentes fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos, nec denunciaverunt Ecclesie. Satis sufficienter vidit ellemosinas fieri et hospitalitatem servari in domibus ordinis in quibus fuit commoratus; et inhibebatur eis quod illicite acquirerent ordini, et quod non interessent loco in quo aliquis exheredaretur injuste. Clam eorum capitulia tenebantur. Credit quod totus ordo servasset bona que magnus Magister cum conventu statuisset, sed non mala. Nunc grandia scandala contra ordinem sunt exorta; credit quod illi fratres, qui recognoverunt errores intervenisse in recepcionibus eorum, scirent dictos errores, et quod essent eis noti et manifesti; et quod nunc ordo sit penes multos diffamatus de erroribus qui imponuntur eidem. Audivit dici magnum Magistrum et alios confessos fuisse aliquos errores, nescit quos. Requisitus quare obtulerat se deffensioni ordinis, respondit quod intendebat eum deffendere non de confessatis per ipsum, sed de aliis qui ipsi ordini imponuntur, quia non credit esse vera.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Veneris sequenti, que fuit XVIIII dies dicti mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Petrus de Cercellis serviens, Parisiensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, XXVIII annorum vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia quondam servientes amoverant eum sibi in concilio Senonensi, cum quo inquisitum fuerat Carnoti, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Carnotensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, protestacione premissa quod non intendit venire contra deposicionem per eum factam coram dicto domino episcopo Carnotensi, respondit se nescire de eis nisi quod sequitur, videlicet se vidisse recipi Nicolaum de Serra servientem, Trecensis diocesis, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, per duos menses ante capcionem eorum, in quadam camera domus Templi de Sanci Trecensis diocesis, per fratrem Radulphum de Gisi tunc receptorem Campanie, testem supra examinatum, presentibus fratribus Radulpho de Salicibus et Christiano de Biceyo, teste examinato, et Nicolao de Trecis, eri exaudito, Baudoyno de Gisi et Stephano de Sanci servientibus. Vidit eciam recipi per eundem fratrem Radulphum, in eodem anno quo capti fuerunt, ante recepcionem precedentem, fratrem Jacobum de Sanci servientem quondam, quem audivit combustum fuisse Parisius, cum aliis Templariis, in capella domus Templi Trecensis, presentibus omnibus supradictis fratribus qui interfuerant recepcioni dicti Nicolai de Serra, excepto Baudoyno. Vidit eciam recipi fratrem Guillelmum de Gonessa Parisiensis diocesis, servientem, qui fuit missus tunc ultra mare, per fratrem Gerardum de Villaribus militem, tunc preceptorem Francie, circa instans festum nativitatis beati Joannis Baptiste erunt septem anni vel circa, in capella domus Templi de Latinhiaco Sicco Meldensis diocesis, presentibus fratribus Daniele de Parisius presbytero, Radulpho de Taverni tunc preceptore dicte domus, et Humberto de Gayneio Belvacensis diocesis, quos credit vivere, in quorum recepcionibus, vel post, nichil vidit nec scivit fieri illicitum. Ipse autem receptus fuerat in capella domus Templi de Clichi Parisiensis diocesis, per fratrem Hugonem de Penrando, in festo Conversionis sancti Pauli proximo preterito fuerunt VII anni, presentibus fratribus Johanne de Turno tunc thesaurario Templi Parisiensis, Adam de Cercellis tunc preceptore Templi de Lathiniaco super Maternam, avunculo ipsius testis, deffunctis, et Johanne de Menovile custode tunc dicte domus de Clichi, servientibus, et Johanne Bocelli presbytero, capellano dicti thesaurarii, et duobus aliis quorum nomina et cognomina ignorat, in hunc modum: nam instructus a dicto thesaurario, peciit junctis manibus et flexis genibus absque capucio sibi concedi amore Dei panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis; et dictus frater Hugo respondit ei quod bene deliberaret, quia juvenis erat, et oporteret eum abjicere a se propriam voluntatem, et subjici aliene, esse in uno loco, quando vellet esse in alio, et multa alia dura et aspera sustinere. Et cum respondisset quod omnia sustineret, precepit ei quod exiret et deliberaret; cum autem exiisset capellam et deliberasset, venerunt ad eum dicti thesaurarius et avunculus suus, et pecierunt ab eo si erat excommunicatus, servilis condicionis, matrimonio vel alteri religioni, vel debitis que non posset solvere, obligatus, si habebat infirmitatem latentem, et si aliquid dederat vel promiserat quod reciperetur in dicto ordine; quo respondente quod non, dixerunt quod per sacramentum oporteret eum respondere de predictis, coram predicto fratre Hugone, a quo reintrans capellam, iterum peteret id quod supra, et cum hoc peciisset, et dictus frater Hugo per sacramentum scivisset quod nullum habebat de impedimentis predictis, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et quod, pro posse suo, juvaret ad acquirendum Terram sanctam. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis, quod jaceret cum caligis, femoralibus et camisia lineis, una cordula cinctus, et qualiter regeret se in ordine, exponens ei multos casus propter quos poterat perdere habitum et incurrere diversas alias penas. Postmodum dicti duo fratres qui aderant recepcioni, quorum nomina et cognomina ignorat, duxerunt ipsum testem ad quamdam cameram, ut assumeret vestes religionis, et clauso ostio, unus eorum precepit ei quod abnegaret Deum; et cum ipse testis peteret ab eo si ipse truffabatur de ipso, respondit quod non, imo oportebat quod abnegaret Deum; et tunc ipse testis timore ductus, quia erat juvenis et ipsi erant robustiores et forciores ipso, et camera erat firmata, abnegavit Deum ore non corde, ut dixit. Postea extraxit dictus frater quamdam crucem ligneam, in qua nulla erat ymago Crucifixi, desubtus mantellum, et precepit ei quod spueret super eam, et cum ipse testis nollet spuere, alter frater astans dixit: Sufficit, dimitatis eum. Et ita fuit dimissus, et non spuit; nec de alio illicito fuerunt locuti eidem, nec si predicta erant de punctis ordinis, nec si faciebant predicta de voluntate vel mandato predicti fratris Hugonis. Requisitus si revelaverat predicta dicto avunculo suo, et si inquisiverat an predicta essent de punctis ordinis, respondit quod non. Requisitus si dictus frater Hugo et alii supra nominati, qui adfuerunt recepcioni sue, audire potuissent eum, si clamasset quando sibi precepta fuerunt dicta illicita, respondit se credere quod non, quia recesserant. Requisitus si credit quod in recepcionibus aliorum vel post intervenirent aliqua illicita, respondit se credere quod sic de illis qui confessi fuerunt hoc de se ipsis, de aliis vero non. Item dixit quod confessus fuit de predictis illicitis, infra octo dies a recepcione sua, fratri Johanni tunc curato et preceptori domus Templi de Lanhivilla, qui absolvit eum apud Latignhiacum Sicum, ubi dictus testis pro clavigero fuerat destinatus, et maledixit illum qui fecerat fieri predicta, imponens ei penitenciam quod remaneret novem diebus in pane et aqua, quod et fecit. Item dixit se credere quod non fierent oscula inhonesta nec dogmatizaciones, nec quod conculcarent crucem, et quod catum adorarent, nec quod crimen sodomiticum perpetrarent, nec quod haberent ydola, nec quod cordule tangerent capita ydolorum, nec quod eos laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, nec quod eorum sacerdotes obmitterent verba canonis. Credit ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres eodem modo crederent. Statim pro professis habebantur, ut ei fuit dictum in recepcione sua; clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Injungebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum, sed non juravit hec; et fuit ei dictum quod si revelaret, perderet habitum; sed non fuit sibi inhibitum in speciali quod non revelaret modum recepcionis, nec quod non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis. Illi qui sciebant errores, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos, nec denunciaverunt. Credit quod elemosine potuissent et debuissent fieri majores in ordine, secundum facultates eorum; solitas tamen elemosinas non audivit fuisse restrictas, nisi de mandato fratris Gerardi de Villaribus in Bria. Stephanus thesaurarius Parisiensis precepit eidem testi quod eas augmentaret, apud Latinhiacum Siccum, tempore carestie. Audivit dici quod clam eorum capitulia tenebantur; et credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset, et quod nunc grandia scandala contra ordinem sunt exorta, et quod dictus ordo sit diffamatus propter illa que magnus Magister et alii fratres ordinis confessi sunt contra ipsum, et quod fratres ordinis scirent errores esse in ordine confessatos per eum. Requisitus si obtulerat se ad defensionem ordinis, respondit quod sic una cum pluribus aliis, non quod intenderet ipsum deffendere ab erroribus confessatis per eum, sed de aliis.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Egidius de Cheuruto serviens, Senonensis diocesis, testis supra juratus, non defferens mantellum ordinis, quia quondam servientes amoverant sibi in concilio Senonensi, et dixerant ei quod raderet barbam, quinquagenarius vel circa. Qui fuit protestatus quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram domino episcopo Parisiensi, per quem fuerat absolutus et reconciliatus. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de contentis in eis nisi quod sequitur, videlicet quod ipse testis et frater Jacobus de Parvo Parisius Meldensis diocesis, quem credit vivere, fuerunt recepti simul, in capella domus Templi de Cheuruto, in festo Omnium Sanctorum proximo preterito fuerunt XV anni vel circa, per fratrem Radulphum de Gisi, testem supra examinatum, presentibus fratribus Johanne nacione Burgondo, presbytero, Stephano Burgondo, et Gerardo le Vinhier dicte domus servientibus, quos credit obiisse, in hunc modum: nam cum instructi ab aliis fratribus peciissent ab eodem preceptore, ter interpolate, sibi concedi panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et obtulissent se paratos ad servandum bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et ter eis responsum fuisset quod bene deliberarent, quia oporteret eos multa dura et aspera sustinere, finaliter prestito per juramentum ab eis prestitum quod non erant servilis condicionis, excommunicati, debitis que non possent solvere, matrimonio vel alteri religioni obligati, nec habebant infirmitatem latentem, nec aliquid dederant vel obtulerant pro recepcione eorum, fecit eos vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et non revelare secreta capitulorum. Postmodum imposuit mantellum dictus receptor predicto Jacobo, et frater Odo Picardi serviens quondam, qui eciam adfuit dicte recepcioni, imposuit mantellum ipsi testi. Postmodum omnes fratres astantes fuerunt eum osculati in ore, et Epistola et Evangelium fuerunt lecta per presbyterum supradictum, ut sibi videtur, qui tamen non intelligit Latinum. Postmodum instruxit eos dictus receptor quot Pater noster dicerent pro horis suis, et quod jacerent cum caligis femoralibus et camisia lineis, una cordula cincti, et qualiter regerent se in ordine, exponens casus diversos propter quos poterant perdere habitum et incurrere alias penas. Postmodum duxit eos retro altare, ceteris fratribus remanentibus in capella predicta, et precepit eis quod abnegarent Deum, et quod spuerent super quamdam crucem ligneam in qua nulla apparebat ymago Crucifixi, que consueverat portari super mortuos, et ipsi noluerunt abnegare Deum, nec spuere super dictam crucem, spuerunt tamen juxta. Postea precepit eis quod eum oscularentur in ano, dicens quod predicta illicita erant de punctis ordinis. Ipsi tamen noluerunt hoc facere, nec ipse compulit eos, nec videbatur facere magnam vim. Nec de aliis illicitis fuit locutus eisdem, de quibus idem testis fuit confessus fratri Johanni conventuali fratrum Predicatorum de Pruino, cujus cognomen ignorat, quem credit esse mortuum infra dimedium annum a recepcione sua, in capella domus Templi de Frenexo Trecensis diocesis, qui absolvit eum, et precepit quod confiteretur de predictis alicui episcopo vel archiepiscopo, quod non fecit, quia non habuit copiam eorum. Injunxit eciam ei quod jejunaret per unum annum, sextis feriis, in pane et aqua, incedens sine camisia; quod et fecit. Et postmodum fuit confessus eciam cuidam fratri Minori et aliis, quos omnes dixit esse mortuos. Requisitus si scit vel credit quod predicta illicita vel alia fierent in recepcionibus aliorum, respondit quod non. Nec credit quod predicta sint de punctis ordinis, nec vidit alios recipi in ordine, nec interfuit capitulis eorum. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; nec credit nec audivit quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, nec quod perpetrarent crimen sodomiticum, nec quod haberent ydola, nec quod cordule quibus cingebantur tangerent capita ydolorum. Jurabant ordinem non exire, ut credit, quia ipse et dictus frater Jacobus hoc juraverunt. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Inhibebatur eis, sed non per juramentum, quod non revelarent secreta capitulorum nec modum recepcionis. Si revelassent, vel illicita facere noluissent, nescit qualiter puniti fuissent. Non fuit sibi inhibitum quod non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis, nec audivit aliis inhiberi. Si qui erant scientes errores in ordine, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit aliquando restringi in domibus in quibus fuit commoratus, sed postmodum convenienter servari. Clam, clauso ostio, eorum capitulia tenebantur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt contra ordinem, propter illa que Magister et alii contra ipsum dicuntur fuisse confessi, ad cujus deffensionem una cum aliis se obtulerat, sed postmodum se retraxerat.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Johannes de Nici Lingonensis diocesis, serviens, testis supra juratus, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi; postmodum radi fecerat sibi barbam, triginta annorum vel circa, bergerius, protestacione premissa quod non intendebat recedere a deposicione per ipsum facta Senonis, coram domino episcopo Aurelianensi, qui absolvit et reconciliavit eumdem. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam viderat alium fratrem in ordine recipi, nec capitulis interfuerat eorumdem; nec sciebat de contentis in ipsis articulis nisi quod sequitur. Nam credebat quod alii communiter reciperentur in ordine, non tamen hoc sciebat, sicut ipse fuerat receptus, in instanti Quadragesima erunt VII anni vel circa, per fratrem Petrum de Vienesio tunc preceptorem de Buris, quondam in capella domus Templi de Fontanetis Lingonensis diocesis, presentibus fratribus Guillelmo de Buris presbytero, Martino de Buxiaco, Stephano de Volenis, Johanne Avenot et Guidone de Nici servientibus, deffunctis; a quo receptore instructus, ab aliis fratribus peciit pluries sibi concedi amore Dei panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et cum ei respondisset quod fortem rem petebat, quia volebat abdicare a se propriam voluntatem, et subjicere aliene, et quod bene deliberaret capellam exiens, quia ipsum oportebat multa dura et aspera sustinere, et ipse deliberaret cum fratribus, finaliter fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et imposuit sibi mantellum, et fuit eum osculatus in ore et fratres astantes. Postmodum instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis, et quod jaceret cum caligis femoralibus et camisia lineis, cinctus una cordula, et qualiter regeret se in ordine, exponens diversos casus propter quos poterat incurrere multas penas et perdere habitum. Postmodum, presentibus dictis fratribus, precepit ei dictus preceptor quod abnegaret Deum; et cum iste testis diceret quod hoc non faceret, dixit ei quod oportebat hoc eum facere, quia hoc erat de punctis ordinis. Et tunc ipse testis non in despectum Dei, ut dixit, abnegavit Deum ore non corde. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam, in qua non erat ymago Crucifixi, quam dictus presbyter aportaverat et posuerat super terram; sed ipse testis noluit spuere supra, sed spuit juxta, non in despectum crucis. Deinde dixit ei quod, si volebat, poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis, et id ipsum pati de eis. Hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec scit quod alii fratres facerent. Deinde precepit ei quod oscularetur eum in ano; sed hoc noluit facere. Alia illicita non intervenerunt in recepcione sua predicta. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis; et credit quod alii fratres eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Non credit quod eorum laici possent absolvere nec absolverent a peccatis. Dictum fuit ei quod non poterat exire ordinem. Clandestine recipiebantur. Credit quod qui noluissent facere predicta illicita, vel ea revelassent, quod fuissent incarcerati vel interfecti; et hoc fuit sibi comminatum in recepcione sua. Non fuit sibi inhibitum quod non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres qui sciebant errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter servari in domibus ordinis in quibus fuit moratus. Audivit dici quod clam eorum capitulia tenebantur. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset, et quod grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta contra ordinem, propter illa que Magister et alii contra ipsum dicuntur fuisse confessi. Non obtulerat se ad defensionem ordinis.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Sabati sequenti, que fuit XX dies dicti mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Radulphus de Salicibus Laudunensis diocesis, serviens, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, quadragenarius vel circa; non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi; postmodum radi fecerat sibi barbam. Cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit protestacione, quando juravit facta, repetita, se nescire de eis nisi quod sequitur: videlicet se recipi vidisse in capella Visitatoris Templi Parisiensis, in proximo die Cinerum erunt quatuor anni, per fratrem Hugonem de Penrando, fratres Petrum de Sivri et Gerardum de Castro Novo milites juvenes, presentibus fratribus Radulpho de Gisi receptore Campanie, teste supra examinato, Johanne de Tortavilla et Petro de Tortavilla tunc preceptore domus Templi Parisiensis, et Nicolaum de Sara servientem, Trecensis diocesis, in camera domus Templi de Sanciaco ejusdem diocesis, per dictum fratrem Radulphum de Gisi, per duas septimanas vel circa ante capcionem eorum, presentibus fratribus Symone de Jez presbytero, Stephano de Sanci, Petro de Sercellis preceptore tunc domus Trecensis, teste supra examinato, servientibus; in quorum recepcionibus, vel post, nichil vidit nec scivit illicitum fieri vel injungi, nec plus vidit recipi, nec adfuit generalibus capitulis eorum. Ipse autem receptus fuit in capella domus Templi de Cheruto Senonensis diocesis, per dictum fratrem Radulphum de Gisi, in instanti festo Pentecostes erunt VIII vel IX anni, presentibus fratribus Morello de Belna et Remigio preceptore de Colomeriis, servientibus, in hunc modum: nam instructus a dictis duobus fratribus, capellam ingressus, peciit a dicto receptore panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis; qui respondit ei quod bene deliberaret, quia grandem rem petebat, et abdicaret a se propriam voluntatem, et quando vellet esse in uno loco, esset in alio; et multa dura et aspera oporteret sustinere, eumdem servare et castitatem; et quum respondisset quod omnia sustineret, fecerunt eum exire et reintrare ter, et petere id quod supra, finaliter prestito ab eo per juramentum quod non erat servilis condicionis, excommunicatus, debitis que solvere non posset, alteri religioni vel matrimonio obligatus, quod non habebat infirmitatem latentem, fecerunt eum jurare et vovere Deo et beate Marie castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Postmodum ad honorem Dei et beate Marie et omnium Sanctorum, et ex parte Pape et potestate sibi concessa a Magistro et de voluntate dictorum fratrum, dictus receptor dixit quod recipiebat eum et associabat ad participacionem bonorum ordinis, et imposuit sibi mantellum, et ipse et astantes fuerunt osculati eum in ore. Postmodum instruxit eum quod jaceret cum caligis femoralibus et camisia lineis, una cordula cinctus, quot Pater noster diceret pro horis suis, qualiter regeret se in ordine; et exposuit ei casus propter quos poterat perdere habitum vel incurrere alias penas. Post que recesserunt fratres astantes et dictus receptor, qui erat iturus Trecas; post que immediate, antequam idem testis exivisset capellam, dictus Morellus trahens ipsum testem ad partem in dicta capella, dixit ei quod oportebat ipsum abnegare Deum; de quo fuit idem testis multum stupefactus, respondens quod hoc nullo modo faceret. Instante tamen dicto Maurello et dicente quod hoc faceret saltem ore non corde, dictus testis abnegavit ore non corde. Postea precepit ei quod spueret super quamdam parvam crucem ligneam, in qua nulla erat ymago Crucifixi, quam extraxit de subtus mantellum; sed ipse testis noluit spuere supra, sed spuit extra. De aliis illicitis non fuit locutus eidem, et eadem die ante prandium fuit confessus de predictis Martino presbytero seculari, commoranti in dicta domo, cujus cognomen ignorat, qui dixit ei quod forsan pro truffa facta fuerant supradicta. Nichilominus tamen absolvit eum, imposita penitencia quod deinceps non esset in loco in quo fierent talia, et si fierent, quod revelaret ea.

Requisitus si credit quod predicta illicita intervenirent in recepcionibus aliorum vel post, respondit quod non, nec de vita vel morte dicti presbyteri, nec illorum qui interfuerunt recepcioni sue haberet certitudinem.

Item, dixit quod, non obstantibus hiis que fecit, est bonus Christianus, nec unquam propter premissa perdidit fidem, et confitebatur et communicabat ter in anno. Non credit quod fierent dogmatizaciones illicite nec conculcacio crucis, nec quod adorarent catum, nec quod eorum sacerdotes obmitterent verba canonis, nec quod eorum laici absolverent vel absolvere possent a peccatis, nec quod fierent oscula inhonesta, nec quod perpetrarent crimen sodomiticum, nec quod haberent ydola, nec quod cordule quibus cingebantur tangerent capita ydolorum.

Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres eodem modo crederent. Juravit, absque licencia superioris qui eam dare posset, ordinem non exire, credens quod alii idem jurarent. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Juravit non revelare secreta capituliorum, et credit quod alii idem jurarent; sed de modo recepcionis non revelando non prestitit juramentum. Qui revelasset secreta capituliorum, fuisset incarceratus. Sacerdotes eorum dicebant quod non poterant nec debebant aliis absque eorum licencia confiteri.

Si qui erant fratres scientes errores, fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Eleemosinam et hospitalitatem vidit convenienter fieri in domibus ordinis in quibus fuit commoratus. Audivit dici quod, clauso hostio, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur. Credit quod totus ordo servasset id quod magnus Magister cum conventu ordinasset. Nunc grandia scandala, suspicio et infamia exorta sunt contra ordinem propter illa que dicuntur Magister et alii fuisse confessi. Ad ordinis deffensionem se obtulerat cum aliis, quia volebat deffendere, non super hiis que confessus est, sed super aliis que negavit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel commodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Petrus de sancto Mamerto serviens, Vienensis diocesis, testis supra juratus, non defferens mantellum ordinis, quia quidam miles qui cepit eum in capcione abstulit eum sibi; postmodum radi fecerat sibi barbam; triginta quinque annorum vel circa; absolutus et reconciliatus Senonis, per dominum episcopum Aurelianensem, qui inquisiverat cum eodem, repetita protestacione per eum et alios facta quando juravit. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam vidit alium recipi in ordine, nec interfuerat capitulis eorum, nec sciebat de contentis in ipsis articulis nisi quod sequitur, scilicet: quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Marmant Lingonensis diocesis ante diem, die Jovis post instans festum Resurrectionis Domini erunt sex anni vel circa, per fratrem Guillermum de Lotoringia militem, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, presentibus duobus fratribus, quorum nomina et cognomina ignorat, qui soli adfuerunt in dicta recepcione; in domo tamen erant ultra viginti fratres. A quo receptore, instructus per unum ex dictis duobus fratribus, peciit ter flexis genibus interpolate sibi concedi panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et obtulit se velle esse servum esclavum ordinis et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis; et cum ter ei respondisset quod bene deliberaret, quia grandem rem petebat, et oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem, et multa dura et aspera sustinere, finaliter, eodem teste instante, prestito prius per juramentum ab eo quod non erat servilis condicionis, excommunicatus, debitis que solvere non posset, alteri religioni vel matrimonio obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum vovere, et jurare castitatem, vivere sine proprio, et quod obediret omnibus mandatis suis et superiorum que preponerentur eidem; postmodum imposuit sibi mantellum. Postea duxit eum absentibus dictis duobus fratribus qui adfuerant, ad cameram, ut indueret vestes ordinis, et clauso ostio, precepit ei quod abnegaret Deum; et cum ipse respondisset quod hoc non faceret aliquo modo, precepit eidem quod spueret super quamdam parvam crucem ligneam ablatam de ecclesia, in qua nullam vidit imaginem Crucifixi; et ipso teste respondente quod non faceret, precepit ei quod eum oscularetur in ano; quo respondente quod hoc non faceret, dixit ei quod hoc oportebat eum facere aliquid ex predictis; et tunc ipse testis spuit non supra sed juxta dictam crucem. Item, dixit ei, inter alias instructiones quas faciebat de punctis ordinis, quod non accederet ad mulieres suspectas, quia si committeretur per fratres perderet habitum; sed si contingeret eum ire, iret ita caute quod nescirent, quia in religiosis erat turpius quod irent palam ad dictas mulieres quam in aliis. De aliis inhonestis non fuit locutus eidem, nec scit nec audivit quod dicta illicita vel alia intervenirent in recepcionibus aliorum vel post, nec scit quod super hoc credebat, ut dixit.

Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; nec scit, nec credit, nec audivit dici quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, nec quod fierent oscula inhonesta, nec quod perpetrarent crimen sodomiticum, nec quod haberent ydola, nec quod cordule cum quibus cingebantur tangerent capita ydolorum. Dictum est ei quod statim pro professo habebatur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio inter eos. In recepcione sua fuit ei dictum per dictum receptorem quod, nisi faceret aliquid de dictis illicitis, male veniret ei, et prohibuit sibi quod non revelaret secreta capituliorum nec modum sue recepcionis, et si contrarium faceret, in compedibus poneretur. Non fuit ei inhibitum quod non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres qui sciebant errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Aliqui dabant eleemosinas et servabant hospitalitatem in ordine largius quam alii. Audivit dici quod clam eorum capitulia tenebantur. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Credit quod aliqui exierunt ordinem propter eorum levitates, et forsitan propter predicta; et ipse exivisset, si potuisset recuperare ea que amici sui dederant pro recepcione sua. Nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta contra ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, vel commodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Johannes de Elemosina serviens, Parisiensis diocesis, testis supra juratus, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi, postmodum radi fecerat sibi barbam, triginta duorum annorum vel circa, premissa protestacione quod non intendit recedere a deposicione per eum facta Carnoti, coram domino episcopo Carnotensi, qui absolvit et reconciliavit eumdem. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam vidit alium fratrem recipi in ordine, nec unquam interfuerat generalibus capitulis eorumdem, nec sciebat de contentis in ipsis articulis nisi quod sequitur, videlicet: se interfuisse aliquibus capitulis singularibus, in quibus ipse et alii fratres qui in jacendo sine pannis lineis vel alias transgressi fuerant observancias religionis, vel violassent castitatem vel obedienciam, vel habuissent proprium, vel vendidissent aliqua de bonis domus, manifestabant hoc fratri qui tenebat capitulum et aliis in capitulo existentibus, et petebant veniam; et ille qui tenebat capitulum, habito consilio cum fratribus, aliquando remittebat eis penas ordinis, et presbyter absolvebat eos.

Item, dixit quod ipse fuerat receptus, die Veneris ante festum nativitatis beati Johannis Baptiste proximo preterito fuerunt VIII anni vel circa, per fratrem Johannem de Turno tunc thesaurarium Parisiensem, in quadam parva capella domus Templi Parisiensis, presentibus fratribus Johanne Bocelli presbytero, et Guillelmo de Arbleyo olim elemosinario regio, teste supra examinato; a quo receptore, instructus per dictum fratrem Guillelmum, peciit panem et aquam, et pauperem vestitum, et societatem ordinis pluries interpolate; et cum pluries ei responsum fuisset quod deliberaret, quia grandem rem petebat, et oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem, et ipse testis respondisset quod bene erat avisatus, et instaret pro sua recepcione, et diceret quod volebat esse serviens esclavus ordinis et mori pro Deo, prestito ab eo per juramentum quod non erat servilis condicionis, excommunicatus, infirmus, debitis que solvere non posset, matrimonio vel alteri religioni obligatus, et quod nichil dederat nec promiserat quod reciperetur in dicto ordine, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum quod pro posse suo servaret castitatem, obedienciam, viveret sine proprio, et bonos usus et bonas consuetudines qui tunc erant in ordine, et qui in posterum imponerentur per probos homines dicti ordinis. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis, quod jaceret cum pannis lineis una cordula cinctus, et qualiter regeret se in ordine. Postmodum, ceteris recedentibus, clausa porta dicte capelle per dictum receptorem, vocato ipso teste prope altare, dictus receptor, tenens in manu sua quamdam crucem eream de altari, ut credit, acceptam, dixit ei quod spueret per eam; et cum ipse testis diceret quod hoc, salva sua gracia, non faceret, dixit ei quod imo faceret; et tunc ipse testis, qui erat juvenis et verebatur eum, ut dixit, spuit non supra eam sed juxta. Quo facto, dictus receptor dixit ei: Vade, fatue, confitearis. De alio illicito non fuit locutus eidem, nec quod predicta essent de punctis ordinis; et infra octo dies ex tunc, fuit idem testis de hoc confessus fratri Garnerio de Pontisara, de ordine fratrum Minorum quondam, in capella domus Templi de Soysiaco Meldensis diocesis, qui absolvit eum, et dixit quod causa temptandi an abnegaret Deum si caperetur ab infidelibus ultra mare, forsitan predicta facta fuerunt, imponens ei quod jejunaret tribus diebus Veneris in pane et aqua. Requisitus si scit, vel audivit, vel credit quod predicta illicita vel alia intervenirent in recepcionibus aliorum fratrum vel post, respondit quod non, nisi in recepcionibus illorum qui hoc confessi sunt.

Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; nec credit quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, nec quod fierent oscula inhonesta, nec quod perpetrarent crimen sodomiticum, nec quod haberent ydola, nec quod cordule quibus cingebantur tangerent capita ydolorum. Promittebant non exire ordinem pro meliori vel pejori. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio inter eos.

Injunctum fuit ei per sacramentum quod non revelaret secreta capitulorum; et credit quod idem inhiberetur aliis; si revelassent, credit quod puniti fuissent, sed nescit qualiter. Non fuit inhibitum in speciali quod non revellaret modum recepcionis, nec quod confiteretur nisi sacerdotibus ordinis. Si qui erant fratres scientes errores, fuerunt negligentes quia non correxerunt eos, nec denunciaverunt Ecclesie. In domibus ordinis in quibus fuit, vidit elemosinas et hospitalitatem convenienter servari. Audivit dici quod, facto sermone, clam eorum capitulia tenebantur. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset, et quod nunc grandia scandala, suspicio et infamia sint exorta contra ordinem, ad cujus deffensionem se obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Martis sequenti, qui fuit XXIII dies dicti mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Raynandus Bergeron serviens, Lingonensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia dimiserat eum motu proprio, quando fuit per dictum episcopum Parisiensem, qui inquisiverat cum eo, absolutus et reconciliatus, et postea radi fecerat sibi barbam, etatis quadraginta quinque annorum vel circa. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim quod ipse fuit receptus per fratrem Laurencium de Belna preceptorem nunc de Mormant Lingonensis diocesis, qui fuit combustus Parisius, in capella domus Templi de Corgemin Lingonensis diocesis, circa festum sancti Martini hiemalis proximo preteritum fuerunt VII anni vel circa, presentibus fratribus Anrico de Maysons, Christiano de Bici, Egidio de Vollenis et Viardo de Bictes servientibus, Lingonensis diocesis, de quorum vita vel morte non habet certitudinem; et eisdem die et loco et presentibus, et per eundem, fuerunt recepti cum eo Johannes le Bicel Lingonensis diocesis, et Gerardus, qui fuit conversus de Morimacion, cujus cognomen ignorat, Miletus de Bici dicte Lingonensis diocesis, et alii quinque de quorum nominibus non recordatur, in modum qui sequitur: cum enim ipse testis esset uxoratus, et frater Hugo de Cabilone miles, tunc preceptor domus de Val Tors, suasisset ei quod una cum uxore sua intraret ordinem, dictus testis dixit quod non intraret nisi remaneret sibi uxor sua; et cum dictus miles hoc sibi permitteret, dictus testis venit in capella in qua ipse et alii predicti recepti fuerunt, petens, sicut instructus fuerat, panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis; et cum dictus frater Laurencius tangeret ei quod oportebat eum vovere castitatem, idem testis dixit quod nunquam hoc faceret, nec intraret ordinem nisi remaneret sibi uxor sua, et ita erat sibi permissum; et recedens ab ejus presencia, exivit capellam. Dictus vero frater Laurencius et quidam alius, de cujus nomine non recolit, secuti fuerunt eumdem et reprehenderunt eum, dicentes quod erat fatuus quia recusabat talem et tantum honorem, suadentes eidem quod rediret, quia bene esset sibi, et ipse et uxor sua ponerentur et essent simul in una domo. Ipse vero, sic inductus per eos, reversus est cum eis ad dictam capellam. Tunc autem dictus frater Laurencius, cum dictus testis et alii qui fuerunt recepti cum eo peterent panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, fecit eum jurare super quendam librum apertum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare usus et consuetudines ordinis, et quod esset servus esclavus Dei et sancte Terre ultra marine, et specialiter, ut dixit dictus testis, quod non habitarent cum muliere nec oscularentur eam, et quod nunquam interessent in loco in quo aliquis puer baptizaretur, nec haberent secum pecuniam ultra IIII denarios, nec darent patri vel matri vel aliis de bonis ordinis ultra valorem unius denarii, et quod non dimitterent ordinem pro meliori vel pejori. Quo facto, imposuit eis mantellos, et testi loquenti ultimo; et postea dictus receptor et alii astantes fuerunt eos osculati in ore. Postmodum instruxit eos quot Pater noster dicerent pro horis suis, et qualiter jacerent cum caligis et pannis lineis cincti cordulis, exponens eis cercius plures propter quos poterant perdere ordinem. Postmodum vero dictus receptor duxit ipsum testem, et alios qui recepti fuerant cum eo, ad quamdam parvam cameram dicte capelle contiguam, ceteris qui adfuerant recedentibus vel in capella predicta remanentibus, et precepit dicto testi et aliis quod abnegaret Deum; et quum ipsi admirarentur et essent stupefacti, dictus receptor dixit quod oportebat eos facere, quia talia erant puncta ordinis; et tunc tam ipse quam alii abnegaverunt Deum ore non corde, ut dixit idem testis de se, idem credens de aliis. Postea precepit eis quod spuerent super quamdam crucem ligneam per ipsum allatam et in quodam sedili positam, in qua nulla erat ymago; et cum ipsi dicerent quod hoc esset grave facere, ipse dixit eis quod ita hoc oportebat eos facere, quia talia erant puncta ordinis; et tunc ipse testis et alii spuerunt non supra crucem sed juxta. Interrogatus quis eorum primo abnegavit et spuit, dixit se non recordari; tres tamen vel IIII ex ipsis receptis fecerunt predicta illicita antequam ipse. Postmodum vero dictus receptor dixit eis quod, si moverentur calore naturali, poterant ad invicem unus cum alio carnaliter commisceri, quod tamen ipse testis non fecit nec fuit requisitus. Deinde precepit eis quod oscularentur eum in ano; et cum ipsi dicerent quod hoc esset turpissimum facere, ipse dixit quod oportebat eos hoc facere, quia erat de punctis ordinis; et tunc ipse et alii fuerunt ipsum receptorem, levantem pannos, osculati in ano vel juxta, supra camisiam tamen et braccas. Requisitus si scit quod alii reciperentur in ordine per modum confessatum per eum, dixit se nescire, quia non interfuit recepcioni plurium nec capitulis eorum; credit tamen quod alii reciperentur eodem modo. Dixit eciam dictus testis quod ipse fuit confessus de predictis erroribus, in festo Pasche tunc sequenti, fratri Guillelmo dicto Menavel, ejusdem ordinis, moranti in domo Templi de Courgemi Lingonensis diocesis, qui absolvit eum, injuncta sibi penitencia quod jejunaret septem diebus Veneris, dicens sibi quod, ex quo illa erant de punctis ordinis et ipse fecerat hoc non corde sed ore tamen, non multum peccaverat, ideoque non imponebat ei penitenciam graviorem. Dixit eciam quod ipse fuit de predictis erroribus confessus cuidam fratri Minori conventuali Lingonensi, de cujus nomine non recordatur, in capella dicte domus de Courgemi; qui, audita confessione, noluit eum absolvere, sed dixit quod de tali facto adiret Papam. Dixit eciam dictus testis quod preceptor dicte domus de Vall de Tor habuit bona sua mobilia et immobilia usque ad vallorem quingentorum librarum Turonensium, et propter hoc induxerunt eum ut intraret religionem eorum.

Item, dixit quod ipse bene credebat sacramentis Ecclesie, credens quod alii crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; credit tamen quod dictus receptor esset malus homo. Non credit quod Magister vel alii laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, nec audivit dici nec fieri; de osculis inhonestis nescit plura quam supra deposuit. Recepciones fiebant clandestine, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et januis clausis, et credit quod propter hoc erat mala suspicio contra eos; de ydolis et capitibus ydolorum nichil scit nec audivit aliquid dici, nisi post capcionem eorum; sibi et aliis fuit injunctum quod jacerent cincti cordulis, ipse tamen nunquam portavit. Credit quod illi qui nollent facere predicta illicita in recepcione graviter puniti essent, et qui revelarent secreta capituliorum vel modum recepcionis perpetuo carceri traderentur; dicens quod in recepcione sua ipse et alii qui fuerunt cum eo recepti juraverunt quod non revelarent secreta capituliorum nec modum recepcionis eorum. Injunctum fuit ei et aliis cum eo quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis; ipse tamen hoc non servavit. Fratres scientes errores dictos negligentes fuerunt, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Dixit eciam quod, in domo de Val de Tor et de Courgemin, in quibus fuit moratus, fierent elemosine restricte vel pocius anullate per fratres Hugonem de Cabilone predictum et Albericum de Burrenville, qui fuerunt preceptores in dictis domibus. Non audivit injungi quod acquirerent per nefas; ipsi tamen bene faciebant hoc. Credit quod ordinacio que fieret per Magistrum cum conventu servaretur et teneretur in toto ordine. Nescit quando inceperunt dicti errores, sed credit quod multa sint tempora. Credit quod multi exierunt ordinem propter feditates predictas, et quod grandia scandala, suspicio et infamia contra ordinem sunt exorta. Credit bene quod predicta illicita confessata per eum nota sint et manifesta inter fratres ordinis, et multi seculares hoc credunt modo, sed non credebant ante capcionem. Credit quod magnus Magister et multi alii ex fratribus confessi fuerunt errores confessatos per eum vel majorem partem. Non obtulerat se deffensioni ordinis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel commodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Jovis sequenti in crastinum sancti Mathie apostoli, que fuit XXV dies dicti mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam dominorum commissariorum predictorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Johannes de Turno thesaurarius Templi Parisiensis, serviens, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia quidam servientes suaserunt sibi in concilio Senonensi, quod ipsum abjiceret, et ipsum amoverunt ab eo, postmodum radi fecerat sibi barbam; sexagenarius vel circa; qui fuit protestatus quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram domino episcopo Parisiensi per quem fuit absolutus et reconciliatus. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos tresdecim, ut sequitur, videlicet: quod in dicto concilio Senonensi fuerunt aliqua dicta per eum de voluntate prelatorum. Postmodum confessus fuerat cuidam presbytero seculari, cujus nomen et cognomen ignorat, de omnibus peccatis suis, qui injunxit sibi inter cetera quod deinceps non loqueretur de peccatis de quibus fuerat confessus tunc, nec quod recidivaret in ea. Cum autem dicti domini commissarii dixissent eidem testi quod hoc non excludebatur potestas domini Pape, cujus vice fungebantur, nec judicium Ecclesie per forum penitenciale, et quod responderet, dixit se fuisse receptum, circa festum proximo preteritum Omnium Sanctorum fuerunt XXXIII anni vel circa, in capella domus Templi de Malo Repastu Carnotensis diocesis, per fratrem Johannem de Turno quondam, thesaurario tunc Templi Parisiensis, presentibus fratribus Johanne de Monte Morenciaco presbytero, Guillelmo Fabri servientibus, et quodam preceptore dicte domus, cujus nomen et cognomen ignorat, et pluribus aliis deffunctis, in hunc modum: nam cum requisivisset pluries panem et aquam et pauperem vestitum ordinis, et obtulisset se velle fieri servum esclavum ordinis et Terre Sancte, et ei responsum fuisset per dictum thesaurarium quod bene deliberaret, nam grandem rem petebat; et tunc erat liberi arbitrii, sed ex quo esset in ordine, oporteret eum voluntati subjici aliene, esurire quando vellet comedere, vigilare quando vellet dormire, pejori et inferiori forsitan se obedire, et multa dura et aspera sustinere, et ipse respondisset quod bene omnia sustineret; finaliter cum exivisset ter capellam ad deliberandum, et dictus thesaurarius deliberasset cum fratribus suis astantibus de recepcione ejusdem, fecit eum vovere et jurare, super quoddam missale apertum in quo erat ymago Crucifixi, castitatem, obedienciam et vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines et secreta ordinis, et acquirere pro posse suo Terram Sanctam. Post quem imposuit sibi mantellum, dicto presbytero dicente psalmum Ecclesie Quam bonum, et aspergente aquam benedictam super eum, et omnes fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Postmodum dictus Guillelmus Fabri duxit ipsum testem ad quamdam cameram, in qua exueret vestes seculares et indueret vestes ordinis; et cum induisset vestes dictas ordinis, precepit ei quod abnegaret Deum, et cum ipse testis respondisset quare hoc faceret, dixit ei dictus Guillelmus Fabri quod nichil ad eum requireret hoc, sed quod abnegaret; et tunc ipse testis dixit quod abnegaret ore non corde, et abnegavit Deum ore non corde, ut dixit. Deinde dixit ei dictus Guillelmus quod spueret super quamdam crucem, et ipse noluit spuere super sed juxta. Requisitus qualis erat dicta crux, respondit primo quod crux mantelli ipsius testis, ut sibi videbatur. Postmodum dixit quod sibi videbatur quod fuisset quedam parva crux lignea, sed non bene recolebat. Postmodum precepit ei quod oscularetur ipsum Guillelmum, vestibus intermediis, super mamillam, sed non recolit si super dextram vel sinistram; et fuit eum osculatus in dicto loco. De aliis illicitis non fuit sibi locutus intra dictam cameram, nec erat ostium dicte camere, quando predicta dicta et facta fuerunt, clausum, nec erant presentes nisi ipsi duo.

Item, dixit quod, mantello sibi imposito, cum de dicta capella duceretur ad cameram supradictam, dictus Guillelmus ostendit ei quamdam tabulam pictam pendentem in dicta capella prope Crucifixi ymaginem, in qua tabula erat depicta ymago hominis, et precepit ei quod adoraret dictam ymaginem; et ipse testis respondit quod modo adoraret Christum creatorem suum, et adoravit Crucifixum et non ymaginem dicti hominis.

Requisitus si scit vel credit quod dicta ymago hominis esset representatura hominis mali vel boni, respondit se credere quod representaret aliquem sanctum; nescit tamen hoc, nec dictus Guillelmus declaravit sibi cujus erat ymago. Requisitus qualiter et cum quali habitu erat depicta dicta ymago, respondit se non recordari, verumptamen non erat in habitu Templarii.

Requisitus si dicta ymago fuerat ei tunc posita de novo, et si post dictam recepcionem suam remansit ibi dicta tabula sequentibus diebus, respondit se nescire.

Requisitus si habuit aliquam malam suspicionem quando fuit ei dictum quod adoraret dictam ymaginem, respondit quod non.

Requisitus si sciebat vel credebat quod dictus Guillelmus Fabri preceperit sibi predicta illicita sciente vel mandante dicto thesaurario, respondit se nescire, sed pocius credebat quod dictus thesaurarius nesciverit nec mandaverit fieri predicta quam contrarium.

Requisitus de nominibus illorum quos ipse receperat in ordine et circunstanciis recepcionum eorum, dixit quod, fuerunt circiter XIIII anni, recepit in magna capella domus Templi Parisiensis, de mandato dicti fratris Johannis de Turno tunc thesaurarii, fratrem Johannem lo Vinhaeur servientem, Parisiensis diocesis, quem credit vivere, presentibus fratribus Petro, nato de Gastinesio, tunc collectore redituum Templi ville Parisiensis, Guillelmo, cognominato le Normant, ut sibi videtur, tunc preceptore dicte domus Parisiensis, deffunctis. Recepit eciam in capella domus Templi de Stampis, cujus ballivie erat tunc preceptor, fratrem Guillelmum de Chaloto Regine Carnotensis diocesis, servientem, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, presentibus fratribus Arnulpho de Champenelhe preceptore dicte domus de Stampis, et Arnulpho de Domont Parisiensis diocesis servientibus, de quorum vita vel morte non habet certitudinem. Et elapsis octo diebus a dicta recepcione fratris Guillelmi de Chaloto, recepit, in capella domus Templi de Chaloto Regine, fratrem Johannem d'Anfergis servientem, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, presente dicto preceptore et fratre Michaele de Cheynei gadrigario, deffuncto. Recepit eciam fratrem Johannem de Folheyo juris peritum, in capella parva superiori juxta thesaurariam Templi Parisius, per duos annos vel circa ante capcionem eorum, presentibus fratribus Petro collectore reddituum Templi Parisiensis, supra nominato, Johanne de Furno, de Gastinesio et Raynerio de Larchant servientibus, et Raynardo de Tremblayo presbytero, qui presbyter et Raynerius fuerunt supra examinati. Recepit eciam alios sex vel octo, de quorum nominibus et cognominibus, locis et presentibus dixit se non recordari.

Requisitus si servavit eumdem modum in recepcionibus omnium predictorum receptorum per eum, respondit quod sic.

Requisitus quem modum servaverat in recepcionibus predictorum, respondit quod illum modum quem deposuit servatum fuisse in receptione sua, exceptis illicitis supradictis que deposuit intervenisse in recepcione sua, que quidem illicita non intervenerunt, eo sciente vel mandante, in recepcionibus predictorum nec post.

Requisitus si scit vel credit quod aliqui ex fratribus qui adfuerunt dictis recepcionibus vel alii fecerint, absente ipso teste, vel preceperint aliquid illicitum in recepcionibus predictorum vel post, respondit se nescire; potest tamen esse quod aliquibus ex dictis receptis preciperentur dicta illicita que fuerunt precepta ipsi testi per dictum fratrem Guillelmum, et quod ipsi facerent ea, et quod aliquibus aliis non preciperentur nec quod ea facerent.

Requisitus si vidit alios recipi in ordine per alios, respondit quod sic multos, inter quos fuit frater Guido de Maynilio preceptor baillivie Carnotensis, quem recepit dictus frater Johannes de Turno quondam, sunt XXII anni et ultra, in magna capella Templi Parisiensis, ut sibi videtur, non recolit quibus presentibus. Vidit eciam recipi, per fratrem Hugo de Penrando, in quodam capitulio generali Parisius, in magna capella Templi, sunt XVI anni vel circa, ut sibi videtur, fratres Adam de Valencourt militem, testem supra examinatum, et quemdam ejus fratrem carnalem, non recolit quibus presentibus. Vidit eciam recipi, per fratrem Gerardum de Villaribus tunc preceptorem Francie, in dicta magna capella Templi Parisiensis, sunt VII anni vel circa, ut ei videtur, fratrem P. de Dono Martino presbiterum, ut sibi videtur, non recolit quibus presentibus nec de aliis quos vidit recipi. Requisitus si vidit vel scivit vel credit quod, in recepcionibus predictorum vel aliorum quos vidit recepi vel post, intervenerunt illa illicita que deposuit intervenisse in recepcione sua vel alia inhonesta, respondit quod non vidit nec scivit; poterunt tamen esse quod intervenirent in recepcionibus aliquorum et non in recepcionibus aliorum, nec scit bene quid credat de predictis.

Item, dixit, de dogmatizacione et conculcacione crucis et aliis contentis in Vo articulo et omnibus aliis sequentibus, se nichil scire ultra que supra deposuit, hoc excepto quod non credit quod fierent dicte dogmatizaciones, conculcaciones, nec quod catum adorarent, nec quod eorum sacerdotes verba canonis obmitterent, nec quod fratres ordinis essent increduli in ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse bene credebat, ut dixit.

Item, dixit quod non credebat quod eorum laici absolverent nec possent absolvere a peccatis, sed presbyteri eorum absolvebant eos quando eis confitebantur; nec credit quod fratres alii ordinis crederent se posse absolvi a peccatis per dictos laicos eorum, sed a penis et disciplinis ordinis; erat tamen consuetum in ordine, sicut dixit, et scriptum in libris eorum, quod, quando terminabantur eorum capitulia, fratres laici qui tenebant dicta capitulia dicebant talia verba: De omnibus que obmisistis dicere, propter verecundiam carnis vel propter timorem justicie domus, nos facimus vobis talem indulgenciam qualem possumus et debemus, et rogatis Deum et beatam Mariam quod sicut Deus indulsit Magdalene et latroni peccata eorum, ita indulgeat vobis peccata vestra et nobis nostra.

Requisitus quid intelligebat per verba predicta: propter verecundiam carnis, dixit quod peccata fornicacionis et alia peccata que erubuissent manifestare in capitulis eorum.

Requisitus si per predicta verba et indulgenciam laici tenentis capitulum ipse testis credidisset esse absolutus ab aliquo peccato veniali vel mortali, respondit quod non, nec credit quod alii fratres ordinis aliud quam ipse testis crederent; nec quod fierent alia oscula quam illa de quibus supra deposuit, nec quod committerent crimen sodomiticum, nec quod diceretur eisdem quod hoc licite facere possent. Jurabant ordinem non exire absque licencia superioris qui posset eam dare. Clandestine recipiebantur, nec scit nec credit nec audivit dici, nisi post capcionem eorum, quod haberent ydola, nec quod cordule cum quibus cingebantur super camisias cum quibus jacebant, quas cordulas sumebant unde volebant, tangerent capita ydolorum; sed eas portabant in signum castitatis.

Item, dixit se credere quod ubique in ordine, qui erat unus, fierent uniformiter recepciones quoad illa licita quam deposuit intervenisse in sua; sed de illicitis, credit quod aliqui non facerent, et potest esse quod aliqui facerent; magis tamen credit quod communiter vel majori parte non fierent illicita quam contrarium. Deffendebatur eis per sacramentum quod non revelarent secreta capituliorum eciam fratribus qui non adfuerant in eis, sed non deffendebatur eis expresse et in speciali quod non revelarent modum sue recepcionis; nec audivit inhiberi quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Illi qui committebant errores et qui eos sciebant, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Eleemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri in ordine et servari, et inhibebatur eis quod non acquirerent ordini per nefas. Missa celebrata et sermone facto per aliquem relligiosum, de die capitulia eorum generalia tenebantur, januis clausis. Credit quod totus ordo servasset que magnus Magister cum conventu statuisset, et quod nunc grandia scandala, suspicio et infamia sint propter predicta contra ordinem exorta, sed non ante capcionem eorum. Audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, confessos fuisse contra ordinem, ad cujus defensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Et requisivit dictus testis a dictis dominis commissariis, cum instancia magna, liberacionem sue pene, asserens se esse bonum fidelem et catholicum Christianum.


Eisdem die et loco fuerunt adducti ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum pro testibus fratres Gerardus de Rupe Amatoris presbytero, Stephanus de Gorsolas, Ahimericus de Premi Pictavensis, Petrus Maysorilier, Johannes Fabri et Hugo la Hugonia Lemovicensis diocesium. Qui juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere plenam et meram veritatem in presenti negocio, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Veneris sequenti, que fuit XXVI dies dicti mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in dicta domo fratrum Minorum, frater Gerardus de Rupe Amatoris presbyter, de Castro Lemovicensi, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, portans mantellum ordinis, etatis quadraginta duorum annorum vel circa, cum quo fuerat inquisitum per dominum episcopum Lemovicensem, qui nunc est, et absolutus et reconciliatus per eum. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de contentis in eis nisi quod sequitur: quod nunquam viderat recipi alium fratrem in ordine, nec unquam interfuerat capitulis eorum. Ipse autem receptus fuerat, circa festum beati Michaelis proximo preteritum fuerunt XXV anni vel circa, in capella domus Templi de Bela Chassaula Lemovicensis diocesis, per fratrem Franconem de Bort militem quondam, tunc preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Gerardo Buyssitgra presbytero, curato tunc domus Templi de Gencils, Boneto de Vossello et Hugone Chabanas servientibus, defunctis, in hunc modum: nam instructus per Bonetum et Hugonem predictos, peciit caritatem et elemosinam domus, et obtulit se velle fieri servum esclavum ordinis; et responso ei quod bene deliberaret, quia grandem rem petebat, quia oporteret eum multa dura et aspera sustinere, esurire quando vellet comedere, vigillare quando vellet dormire, ipse testis instans pro dicta sua recepcione et dicens quod omnia sustineret, finaliter, post terciam peticionem premissorum, fuit receptus; et juramento supra quoddam missale prius prestito per eum quod non erat servilis condicionis, nec excommunicatus, nec matrimonio, nec alteri religioni obligatus, et quod non habebat aliquod impedimentum propter quod non posset recipi in ordine supradicto, et quod non revelaret secreta eorum, quod servaret castitatem, obedienciam, et viveret sine proprio, tradidit sibi mantellum; et ipse testis fuit osculatus ipsum receptorem in ore, et postmodum supra vestes in pectore et in humero, et alii fratres astantes fuerunt ipsum testem osculati in ore. Post que dicti fratres Hugo et Bonetus duxerunt ipsum testem ad quemdam angulum dicte capelle obscurum juxta fontes, predictis receptore et presbytero remanentibus prope altare ubi prius erant, ut exueret vestes seculares, et indueret vestes religionis, et cum eas induisset, predicti duo fratres dixerunt ei quod abnegaret Dominum Jhesum, quia hoc erat de punctis ordinis; et cum ipse testis, qui tunc erat circiter XIIII annorum, aliquantulum restitisset, finaliter abnegavit Dominum Jhesum ore non corde, ut dixit. Postea dixerunt ei quod spueret ter supra terram, et ipse spuit. Requisitus si dixerunt ei quod spueret in despectum Jhesu, respondit quod non. Requisitus si scit vel credit quod dictus receptor sciverit vel mandaverit fieri predicta, respondit se credere quod sic. Requisitus si scit vel credit quod alii fratres ordinis reciperentur communiter in toto ordine sicut deposuit se fuisse receptum abnegando Jhesum, respondit se credere quod sic, et ita credidit ex quo fuit in dicto ordine.

Item, dixit quod non credebat fieri dogmatizaciones nec conculcaciones, nec audivit quod adorarent catum, nec quod preciperetur sacerdotibus eorum quod obmitterent verba canonis, nec quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, nec quod fierent alia oscula inhonesta, nec quod perpetrarent crimen sodomiticum, nec quod diceretur eis quod hoc esset licitum, nec quod haberent ydola, nec quod cordule quibus cingebantur in signum castitatis supra camisias cum quibus jacebant, que cordule ex instructione beati Bernardi portabantur, tangerent capita ydolorum, nec quod inhiberetur quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et existens in ordine fuerat ad sacerdocium et alios sacros ordines promotus, et ideo celebraverat secundum formam Ecclesie, et credit quod alii fratres ordinis bene crederent. Item, dixit quod non jurabant ordinem non exire, sed statim pro professis habebantur; et quod clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos; et quod illi qui noluissent facere predicta illicita, vel qui ea vel secreta capituliorum aut modum recepcionis revelassent, fuissent incarcerati vel aliter male tractati. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit in ordine convenienter fieri et servari, nec dicebatur eis quod per nefas acquirerent ordinem. Clam eorum capitulia tenebantur, sed non audivit quod excubie ponerentur. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset, et quod propter predicta sint nunc grandia scandala, suspicio et infamia contra ordinem exorta, et quod confessata per eum essent nota fratribus ordinis, sed non extraneis. Audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, confessos fuisse contra ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Et dictus testis nunquam fuerat tortus nec questionibus positus, sed dictam abnegacionem coram dicto domino Lemovicensi episcopo post capcionem eorum sponte confessus.


Frater Stephanus las Gorsolas serviens, Lemovicensis diocesis, preceptor domus Templi de Pallatio, ejusdem diocesis, testis supra juratus, mantellum et barbam defferens, quadragenarius et ultra, cum quo inquisitus fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Lemovicensem, lectis et diligenter expositis omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de eis nisi quod sequitur: quia non viderat recipi in ordine, nisi fratrem Hugonem la Hugonia, testem supra juratum sed nondum examinatum, in cujus recepcione supervenit, mantello ei tradito per fratrem Gaufredum de Gonavilla, tunc preceptorem Pictavensem, in capella domus Templi de Buxeria Raspit Lemovicensis diocesis, in vigillia instantis festi Pentecostes erunt VIIII anni vel circa; et fuerunt presentes fratres Guido de Malo Monte miles, P. Maliani, Guillelmus de Breveza serviens, qui vivunt, et P. Raynandi quondam avunculus ipsius testis; in cujus Hugonis recepcione vel post nichil scivit nec audivit fieri illicitum. Ipse autem receptus fuerat, in octabis instantis Resurrectionis Domini erunt XXVI anni vel circa, in capella domus Templi de Paulhac Lemovicensis diocesis, per fratrem Johannem las Chaussadas quondam, preceptorem tunc dicte domus de Paulhac, de mandato fratris Franconis de Bort tunc superioris in partibus illis, presentibus predicto fratre P. Raynandi, et fratribus Adeberto de Nalhac quondam preceptore de Blandes, Gerardo de sancto Marineto, et Bernardo Audierii servientibus, defunctis, in hunc modum: nam cum requisivisset bis vel ter interpolate caritatem et societatem ordinis, et responsum fuisset eidem quod bene deliberaret, quia oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem, et multa dura et aspera sustinere, et ipse dixisset quod omnia sustineret, finaliter eo instante pro dicta recepcione, consilio inter se habito quod reciperent eum, fecerunt eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines qui tunc erant in ordine, et qui in posterum imponerentur cum consilio proborum ordinis. Post que dictus receptor imposuit ei mantellum, fratre Perrino presbitero, assistente, dicente psalmum: Ecce quam bonum. Post que idem testis fuit osculatus dictum receptorem in ore et super vestes in pectore, et omnes alios fratres in ore. Postmodum instruxit qualiter, quando surgeret, recommandaret se Deo et beate Marie, et qualiter oraret, et quot Pater noster diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine; et exposuit multos casus propter quos poterat amittere habitum vel domum, vel incurrere alias penas. Et vidit expelli a dicto ordine fratrem Garsiam Arnardi diaconum, Petragoricensis diocesis, per fratrem Franconem de Bort, quia dicebatur ante ingressum dicti ordinis obligatus fuisse alteri religioni. Post que predicti fratres Audebertus et Bernardus Audierii duxerunt ipsum prope fontes dicte capelle, et dixerunt ei quod abnegaret Jhesum; et ipse testis, qui juvenis erat tunc, videns quod erat eis astrictus, abnegavit Jhesum ore non corde; non tamen dixerunt ei quod hoc deberet facere secundum puncta ordinis. Postea preceperunt ei quod spueret ter in terram, et ipse spuit. Requisitus si ibi erat aliqua crux, et si dixerunt quod spueret in despectum Jhesu, respondit quod non; tamen non credit quod in hoc haberent bonam intencionem. Requisitus si alia illicita intervenerunt in dicta sua recepcione vel post, respondit quod non. Requisitus si scit vel credit quod communiter omnes fratres ordinis, in recepcionibus eorum vel post, abnegarent Jhesum, respondit se credere de illis qui fuerunt recepti post recepcionem ipsius testis, sed de illis qui prius recepti fuerant non credit. Requisitus per sacramentum suum si locutus fuerat, cum teste precedenti vel cum aliis qui juraverunt cum eo et cum ipso adducti fuerunt de Lemovicino, quod per unum modum deponerent, et si viderant articulos super quibus inquiritur nunc cum eo, respondit quod non. Item, dixit quod devote adorabant crucem in die Veneris sancta cum magna reverencia; nec scit nec audivit quod fierent dogmatizaciones nec conculcaciones nec oscula inhonesta contenta in articulis, nec quod adorarent catum, nec quod fratres ordinis essent increduli in ecclesiasticis sacramentis, nec quod eorum sacerdotes obmitterent verba canonis, et milesies, ut dixit, juverat sacerdotes ordinis ad dicendum missas, et frequenter, cum celebrarent tempestive, tenebat candelas juxta missale, et audiebat quod sacerdotes celebrantes dicebant illa verba: Hoc est enim corpus meum. Et credit bene ecclesiasticis sacramentis, et est litteratus, ut dixit. Non credit quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis; verumptamen in terminacione capituliorum laici tenentes capitulia dicebant, factis precibus sicut fiunt in Ecclesia, talia verba in effectu: Illi ex vobis qui non dixistis culpas vestras in capitulio, male fecistis; verumptamen de hiis que obmisistis dicere, propter verecundiam carnis vel propter timorem justicie ordinis, nos facimus vobis talem indulgenciam qualem possimus, et vos indulgeatis unus alteri; et Deus, qui indulsit Magdalene, indulgeat vobis et nobis; et postea dirigens verba sua capellano, si adherat, dicebat: Et vos, capellane, absolvetis eos; et tunc capellanus faciebat generalem confessionem et absolucionem secundum formam Ecclesie, aspergendo aquam benedictam super eos. Requisitus si, per dictam indulgenciam quam dicti laici faciebant, credebant fratres ordinis esse absoluti a peccatis venialibus vel mortalibus, respondit quod ipse non credebat, nec credit quod alii fratres ordinis hoc crederent; credit tamen quod per dictam generalem confessionem et absolucionem capellani, essent absoluti a peccatis venialibus. Requisitus quid intelligebat per dicta verba: verecundiam carnis, respondit quod in dicto ordine imponebantur eis multe pene ex quibus confundebantur et verecundabantur, et ideo credit quod diceretur eis quod si, ob dictam verecundiam vel propter penarum timorem, obmitebant dicere et publicare culpas suas, quod faciebat eis dictam indulgenciam. Item, dixit quod statim pro professis habebantur, ut possent immediate, si opus esset, mitti ultra mare, et jurabant ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod diceretur eis quod hoc possent facere, nec quod haberent ydola, nec quod cordule cum quibus in signum castitatis cingebantur super camisias cum quibus jacebant, quas cordulas sumebant unde volebant, tangerent capita ydolorum. Non audivit aliquem puniri quod noluisset facere illicita in recepcione sua, nec audivit quod aliquis ea revelaverit; sed si quis revelasset vel secreta capituliorum, credit quod perdidisset habitum per annum et diem. Non inhibebatur eis in speciali quod non revelarent modum recepcionis eorum, nec quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Illi qui sciebant errores et poterant corrigere, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Eleemosinas et hospitalitatem convenienter vidit fieri et servari in ordine. Non audivit precipi quod acquirerent per nefas; imo, dixit quod erat de statutis ordinis quod jus alienum non usurparent, licet hoc semper non observassent. Missa celebrata, clam capitulia tenebantur: sed non audivit quod excubie ponerentur, nec quod familia expelleretur de domo. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Grandia scandala, suspicio et infamia nunc sunt exorta contra ordinem Templi. Fratres qui aderant recepcionibus aliorum credit quod scirent modum recepcionis eorum, sed non extranei. Audivit ab aliquibus secularibus magnum Magistrum et alios confessos fuisse aliquos errores, nescit quos, contra ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat; et dictam abnegacionem confessus fuerat post eorum capcionem, coram dicto domino episcopo Lemovicensi, nec unquam fuerat suppositus questionibus vel tormentis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Aymericus de Primi serviens, Pictavensis diocesis, testis supra juratus, mantellum et barbam defferens, quadragenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dictum dominum episcopum Lemovicensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam viderat aliquem alium recipi in ordine, nec interfuerat capitulis eorum, nec sciebat de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit eciam quod fuerat receptus, circa festum Magdalene proximo preteritum fuerunt XX anni vel circa, in capella domus Templi de Font Lezentort Lemovicensis diocesis, per fratrem Johannem las Chausadas quondam preceptorem de Paulhaco, presentibus fratribus Gaufrido de Brevesa, Aymerico de Masualier, et Johanne de Vriaco servientibus, vivis, ut credit, et aliis de quorum nominibus non recordatur, in hunc modum: nam instructus a dictis fratribus Gaufredo et Johanne, requisivit caritatem et societatem ordinis pluries interpolate; et cum ei frequenter responsum fuisset quod bene deliberaret, quia grandem rem petebat, et oporteret eum multa dura et aspera sustinere, et ipse dixisset quod omnia sustineret, et institisset pro recepcione sua, finaliter fecerunt eum vovere et jurare supra quemdam librum castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod esset servus esclavus Terre Sancte. Postmodum dictus receptor imposuit ei mantellum, et ipse testis fuit eumdem receptorem osculatus in ore et in humero super vestes, et alios fratres astantes in ore. Postea dictus receptor, in presencia aliorum fratrum, precepit eidem testi quod abnegaret Jhesum; et cum ipse testis respondisset quod nullo modo abnegaret Creatorem suum, dixit ei quod non curaret sed abnegaret; et tunc ipse testis ter abnegavit Jhesum, non intendens ex hoc abnegare Jhesum Christum, Creatorem suum, ut dixit. Postea precepit ei quod spueret ter supra terram, et ipse testis spuit semel vel bis. Requisitus si ibi erat aliqua crux, vel si dixit ei quod spueret in despectum Jhesu, respondit quod non. Requisitus si alia illicita intervenerunt in recepcione sua vel post, respondit quod non. Requisitus si scit vel credit quod omnes fratres ordinis abnegarent Jhesum in recepcionibus suis vel post, respondit se credere quod sic, et quod uniformiter in toto ordine predicto reciperentur. Item, dixit quod non credebat fieri in ordine dogmatizaciones illicitas nec conculcaciones; immo, in die Veneris sancta devote et reverenter confitebantur, et adorabant crucem. Non credit quod adorarent catum, nec quod fratres ordinis essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse bene credebat; et credit quod eorum sacerdotes debite celebrarent, quia vidit frequenter fratres Minores et Predicatores et alios religiossos juvare dictos presbiteros in missis celebrandis. Non credit nec audivit quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, quia non erant presbiteri, nec fierent inter eos alia oscula quam illa de quibus supra deposuit. Non jurabant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur, et clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod diceretur eis quod hoc facere licite possent, nec quod haberent ydola, nec quod cordule, quibus cingebantur in signum castitatis supra camisias cum quibus jacebant, tangerent capita ydolorum. Per sacramentum injungebatur eis quod non revelarent secreta capituliorum, et si ea revelassent, perdidissent habitum et domum, et eodem modo si commisissent crimen sodomiticum, non fuisset sibi inhibitum in speciali quod non revelarent modum recepcionis sue. Secundum statuta eorum, debebant confiteri sacerdotibus ipsorum, et quando eos non poterant habere, confitebantur Carmelitis vel aliis quibus volebant. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt errores nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit commoratus; nec audivit quod preciperetur eis ut per nefas acquirerent ordini. Clam eorum capitulia tenebantur, sed non audivit dici quod excubie ponerentur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Non audivit quod propter feditates aliqui exiverint ordinem; audivit tamen a dicto ordine expelli aliquando aliquos propter maleficia eorum, et specialiter fratrem Hugonem de Monte Legali de Burgondia, qui rediit ad seculum, et audivit quod aliquando aliqui exiverunt dictum ordinem propter levitates eorum. Nunc grandia scandala, suspicio et infamia exorta sunt contra ordinem, contra quem Magister et alii dicuntur aliqua, nescit que, fuisse confessi; ad cujus deffensionem se non obtulerat. Et dictam abnegacionem sponte confessus fuerat coram dicto domino episcopo Lemovicensi, nec suppositus fuerat questionibus vel tormentis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Et fuit, circa principium deposicionis sue, protestatus quod non intendit recedere a deposicione per ipsum facta coram dicto domino episcopo Lemovicensi, et quod, si quid plus vel minus diceret, non prejudicet sibi.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Sabati sequenti, que fuit XXVII dies dicti mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Poncius de Masualier serviens, Lemovicensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, mantellum ordinis defferens, quadragenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum Lemovicensem episcopum, qui nunc est. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de eis nisi quod sequitur, scilicet: quod ipse et frater Helias de Brigolio serviens, Lemovicensis diocesis, fuerunt simul recepti, circa festum beati Martini hiemalis preteritum fuerunt circiter XXX anni, per fratrem Johannem de las Chassadas quondam, preceptorem tunc de Paulhaco, de mandato fratris Franconis de Bort militis, quondam superioris, in partibus illis, in capella domus Templi de Mansi Dei de Lobertz Lemovicensis diocesis, presentibus fratribus Seguino d'Estanhac, Johanne Arestan, in eadem domo commorantibus, deffunctis, et Aymerico Masualier patruo ipsius testis, preceptore tunc dicte domus servientibus, in hunc modum: nam quum requisivissent, instructi ab aliis fratribus, caritatem ordinis per plures vices interpolate, et eis responsum fuisset pluries quod bene deliberarent, quia grandem rem petebant, et quod oporteret eos multa dura et aspera sustinere, finaliter ipso teste et dicto Helia dicentibus quod omnia sustinerent et pro recepcione eorum instantibus, fecerunt eos vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod essent servi esclavi Terre Sancte. Postmodum dictus receptor imposuit, primo ipsi testi et secundo dicto Helie, mantellos, et ipsi recepti fuerunt osculati preceptorem in ore et in pectore et humero super vestes, et omnes fratres astantes in ore. Postmodum instruxit eos qualiter se haberent in ordine, et quot Pater noster dicerent pro horis suis. Post que dicti fratres Seguinus et Johannes Arestan duxerunt ipsum testem versus cornu altaris in quodam loco obscuro, et dictus Seguinus precepit ei quod abnegaret Jhesum; et ipse testis, qui erat tunc X vel XII annorum, abnegavit Jhesum, sed non credebat quod preciperet ei quod abnegaret Jhesum Christum, nec quod ibi faceret aliquid in prejudicium anime sue. Post que precepit ei quod spueret in terram ter, et ipse spuit. Requisitus si ibi erat aliqua crux, vel si ei dixit quod spueret in despectum Jhesu, respondit quod non, quod ipse recolat, et quod alia inhonesta vel illicita non intervenerunt in recepcione sua predicta nec post. Item, dixit quod predicti fratres Seguinus et Johannes, post premissa, duxerunt dictum Helyam ad predictum locum obscurum ad quem duxerant ipsum testem, et credit quod eodem modo fecerunt eum abnegare Jhesum et spuere super terram, sicut fecerat ipse testis, et idem credit quod fecerunt omnes alii qui recipiebantur in ordine; hoc tamen non vidit fieri, quia non interfuit in aliis recepcionibus; nam fugiebat industriose dictas recepciones ne eis adesset, quia habebat suspicionem, postquam pervenit ad XV annum, quod predicta illicita in dictis recepcionibus fierent, et quia injunctum fuerat ei in penitencia quod non interesset loco in quo predicta illicita fierent, per Johannem la Fanria, presbyterum secularem donatum Templi, tunc commorantem in domo de Paulhac, quondam cui confessus fuit de predictis erroribus, XV anno etatis sue vel circa, in capella dicte domus de Paulhaco; qui absolvit eum, imposita eciam penitencia quod jejunaret tribus annis sextis feriis in pane et aqua, et in eisdem anno et loco fuit confessus de predictis erroribus fratri Hugoni de Cavalicis quondam, tunc conventuali fratrum Minorum Lemovicensium, qui, audito quod dicto presbytero confessus fuerat et quod predictam penitenciam sibi injunxerat, nullam aliam penitenciam injunxit eidem. Item, dixit quod non credebat fieri in ordine dogmatizaciones illicitas, nec quod conculcarent crucem, quam in die Veneris sancta devote et reverenter adorabant, nec quod adorarent catum, nec quod eorum sacerdotes omitterent verba canonis, nec quod alii fratres essent increduli in ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse testis bene credebat, nec quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, nec quod fierent alia hoscula quam illa de quibus supra deposuit. Dicebatur eis quod statim pro professis habebantur, sed non juravit ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos; nec scit nec credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod diceretur eis quod hoc licitum esset, nec quod haberent ydola, nec quod cordule, quibus ex ordinacione beati Bernardi cingebantur supra camisias cum quibus jacebant, tangerent capita ydolorum, nec quod aliquis noluerit facere predicta illicita, nec quod ex hoc punitus fuerit. Precipiebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum, et si revelassent, perdidissent domum et incarcerati fuissent. Non tamen in speciali audivit inhiberi quod non revelarent modum recepcionis eorum. Injungebatur eis quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis, ipse tamen non servavit. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit conversatus, nec audivit precipi eis quod per nefas acquirerent. Clam capitulia tenebantur, sed non audivit quod excubie ponerentur, nec quod familia expelleretur de domo. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu ordinasset. Grandia scandala, suspicio et infamia propter premissa, que credit fuisse notoria fratribus ordinis, exorta sunt contra ordinem, contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos. Non obtulit se deffensioni ordinis, nec fuit questionatus, et dictas abnegacionem et spuicionem sponte confessus fuit coram dicto domino Lemovicensi.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Item, dixit quod majores ordinis non permitebant quod inferiores haberent regulam ordinis, nec quod exponeretur eis, et si ordo staret, vellet habere regulam certam.


Frater Stephanus las Gorsolas, testis eri examinatus, rediens ad presenciam dictorum commissariorum, dixit ad memoriam suam reductum fuisse quod, in die recepcionis ejus, fuerant cum eodem, per eundem et in eodem loco et eisdem presentibus et per eundem modum quoad licita, recepti fratres Petrus de Coderex et Guillelmus Fabri servientes, et post eorum recepcionem, antequam exirent capellam, fuerunt separatim et successive ducti, per fratres Bernardum Audieri et Audebertum de Nalhac, ad locum ad quem prope fontes duxerant ipsum testem, et credit quod fecerunt eos abnegare Jhesum et spuere super terram, sicut fecerat ipse testis; hoc tamen non vidit, nec audivit dici, nec aliter scit. Item, dixit quod frater Helias Galabri fuit simul, eisdem die et loco presentibus et per eundem et eodem modo, ut credit, receptus cum fratre Hugone Laugonia, cujus recepcioni post mantelli tradicionem deposuit se supervenisse.


Frater Johannes Fabri serviens, Lemovicensis diocesis, testis supra juratus, mantellum et barbam defferens, etatis XXXIIII annorum vel circa, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de eis nisi quod sequitur, videlicet: quod nullum alium viderat recipi in ordine nec interfuerat capitulis eorum; ipse tamen receptus fuerat, in festo Magdelene proximo preterito fuerunt novem anni vel circa, per fratrem Petrum de Quadrivio quondam servientem, preceptorem tunc de Cambarello, in capella dicte domus de Cambarello, presentibus fratribus Antonio Burgundo, Hugone de Lata Petra, vivis, et Hugone de Lios, deffuncto, servientibus, in hunc modum: nam cum fuisset donatus eorum per decem annos vel circa, requisivit caritatem dicti ordinis et se cum instancia pluries recipi, sicut instructus fuerat per fratres dicti ordinis, et responso ei pluries quod bene deliberaret, quia grandem rem petebat, et quod oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem, et multa dura et aspera sustinere, et ipse testis dixisset quod omnia sustineret, finaliter fecit eum vovere et jurare supra quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et non revelare secreta capitulorum, eciam illis fratribus qui non adfuissent in eis, et quod pro posse suo juvaret ad acquirendum Terram Sanctam. Post que dedit ei mantellum, et ipse testis fuit osculatus eumdem receptorem in ore et in pectore super vestes, et alios fratres astantes in ore. Postmodum dicti fratres Antonius et Hugo de Lata Petra duxerunt ipsum testem prope fontes, et dictus Antonius precepit ei quod abnegaret ter Jhesum, dicens quod hoc erat ex statuto ordinis; et tunc ipse testis abnegavit ter Jhesum ore non corde, et intellexit quod per Jhesum intelligerent dicti Antonius et Hugo Jhesum Christum, et ipse testis idem credidit et adhuc credit. Postea precepit ei dictus Antonius ut spueret ter supra terram, et ipse spuit ter; non tamen erat ibi aliqua crux, nec fuit ei dictum expresse quod spueret in despectum Jhesu; et credit quod omnes alii, qui fuerunt recepti in dicto ordine ubique post recepcionem ejusdem testis, fecerint abnegacionem et spuicionem predictas, sed de illis qui diu antequam ipse testis fuerunt recepti, non credit quod hoc, propter multos probos homines qui in ordine fuerunt; ipse tamen non credit fuisse primus qui predicta illicita fecerit. Nescit nec audivit dici nec credit quod fierent dogmatizaciones illicite et vituperia crucis, quam in die Veneris sancta devote et reverenter adorabant; nec quod adorarent catum, nec quod fratres ordinis essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse bene credebat, nec quod eorum sacerdotes contra formam Ecclesie celebrarent, nec quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, nec quod fierent oscula alia quam illa de quibus supra deposuit, nec quod crimen sodomiticum perpetrarent, nec quod dicerent eis hoc licitum, nec quod haberent vel adorarent ydola, nec quod cordule, quibus ex ordinacione beati Bernardi cingi debebant super camissias cum quibus jacebant, tangerent capita ydolorum. Dicebatur eis quod statim pro professis habebantur, sed non juravit ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos. Non audivit quod aliquis recusaret in recepcione sua facere illicita de quibus supra deposuit, nec quod in speciali inhiberetur quod non revelarent modum recepcionis eorum; sed per sacramentum injungebatur eis quod non revelarent secreta capituliorum. Non inhibebatur quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit commoratus; nec audivit eis precipi quod per nefas acquirerent, nec dici quod excubias ponerent in capitulis eorum, nec quod familiam expellerent. Clam tamen ea tenere dicebantur. Quod magnus Magister cum conventu ordinasset servare debebat ordo, non tamen quandoque servabatur. Contra quem ordinem grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta propter predicta, que credit fuisse manifesta fratribus ordinis, non extraneis; et audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, sed magis credit quod illos quos ipse confessus est, fuisse confessos contra ordinem; ad cujus deffensionem se non obtulerat nec questionatus fuerat; sed predictas abnegacionem et spuicionem sponte confessus coram dicto domino Lemovicensi episcopo, qui absolverat et reconciliaverat eumdem; et fuit ante ejus deposicionem protestatus quod non intendebat recedere a deposicione per ipsum facta coram domino episcopo memorato.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Hugo la Hugonia serviens, Lemovicensis diocesis, testis supra juratus, mantellum deferens, etatis XXII annorum vel circa, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de eis nisi quod sequitur, videlicet: quod ipse, una cum fratre Helia Galabrii Lemovicensis diocesis, serviens, fuit receptus, in instanti vigillia festi Pentecostes erunt VIII anni vel circa, per fratrem Humbertum de Conbrino quondam militem, tunc preceptorem de Paulhaco, presentibus fratribus Stephano las Gorsolas et Aymerico de Primi, testibus supra examinatis, et Guillelmo de Brevasa, et Petro Maliani servientibus, et Guidone de Malo Monte milite, in capella domus Templi de Buxeria Raspit Lemovicensis diocesis, in hunc modum: nam cum peciissent panem et aquam et societatem fratrum ordinis, sicut instructi fuerant, et fuisset eis responsum quod grandem rem petebant et quod bene deliberarent, quia oporteret eos abjicere propriam voluntatem et multa alia aspera sustinere; finaliter, eis respondentibus quod parati erant omnia sustinere, dictus receptor fecit eos vovere et jurare supra quemdam librum apertum castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, tenere bonos usus et bonas consuetudines, et non revelare secreta ordinis; et imposuit eis mantellos, et primo ipsi testi, et fuit eos osculatus in ore; et postea ipsi osculati fuerunt alios fratres astantes in ore. Postmodum dictus receptor instruxit eos quot Pater noster dicerent pro horis suis, et qualiter regerent se in ordine. Post que fratres Guillelmus Arnaudi tunc preceptor de Madiis, et quidam alius nacione Normannus, qui venerat ibi cum magistro Pictavie ad dictam domum, cujus Normanni nomen et cognomen ignorat, qui adfuerunt eciam in recepcione predicta, duxerunt ipsum testem ad quemdam angulum obscurum dicte capelle, ubi ipse preceptor de Madiis precepit ei quod abnegaret ter Jhesum Christum. Postea precepit ei quod spueret ter in terram, et ipse spuit. Item, dixit quod, dum ipsi testis duceretur per dictos duos fratres, alii duo ex astantibus, de quibus non recordatur, duxerunt dictum Heliam ad aliam partem dicte capelle, et credit quod fecerunt eum facere abnegacionem et spuicionem predictas sicut ipse fecit, aliter nescit. Requisitus si interfuerat recepcionibus aliquorum aliorum, respondit quod non nec capitulis eorum. Requisitus si credit quod alii, quando recipiebantur vel post, facerent predicta illicita vel aliqua ex eis, respondit se nescire quod credat. De dogmatizacione, spuicione, conculcacione, et aliis vituperiis crucis et de cato dixit se nichil scire; immo dixit quod in die Veneris sancta adhorabant crucem cum magna reverencia. Credit bene sacramentis ecclesiasticis, credens quod alii crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Non audivit dici nec ipse credit quod magnus Magister vel alii eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis. De osculis inhonestis, de peccato sodomitico, dixit se nichil scire nec audivisse, nec credit quod dictum peccatum committeretur in dicto ordine. Statim habebantur pro professis, sed non jurabant non exire ordinem. Clam fiebant recepciones, januis clausis scilicet et nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo contra ordinem mala suspicio habebatur. De ydolis et capitibus ydolorum dixit se nichil scire; cordulis cingebantur in signum castitatis, quas recipiebant unde volebant. Non juravit specialiter quod non revelaret modum recepcionis sue; qui revelarent secreta capitulorum, puniti fuissent, sed nescit qualiter. Debebant confiteri fratribus sacerdotibus dicti ordinis, quando copiam habere poterant eorumdem. Si erant aliqui qui scirent errores, negligentes fuerunt, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit moratus; non audivit precipi quod per nefas acquirerent vel licitum esset acquirere ordini. Audivit dici quod magister Pictavie apud Paulhacum tenebat capitulum quandoque de nocte, propter occupaciones suas, quod ponerentur excubie vel familia expelleretur de domo non audivit. Quod magnus Magister cum conventu suo statuisset in toto ordine servaretur. Grandia scandala, suspicio et infamia contra ordinem sunt exorta, et ipsemet verecundatur quando gentes vident eum et dicunt: Ecce Templarium. Audivit Magistrum et alios aliquos errores fuisse confessos, nescit quos, contra ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat. Abnegacionem et spuicionem predictas sponte non questionatus confessus fuerat coram dicto domino Lemovicensi episcopo, per quem absolutus et reconciliatus, ut dixit, et antequam hanc deposicionem faceret protestatus fuit quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram domino episcopo memorato.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.


Magister Anthonius Syci de Vercellis, apostolica et imperiali auctoritate notarius, et frater Guillelmus de Fonte Lingonensis, Petrus de sancto Mayencio Ambianensis, et Girardus de Monachivilla Altisiodorensis diocessium, presentibus ad presenciam eorum dominorum commissariorum, tactis sacrosanctis Evangeliis, juraverunt dicere plenam et meram veritatem in negocio isto, secundum formam juramentorum aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Lune sequenti, que fuit prima dies mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Guillelmus de Fonte serviens, Lingonensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia, tempore capcionis sue, erat vetustate consumptus, et extunc non habuit novum, et voluntarie radi fecerat sibi barbam, XXX annorum vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Suessionensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, dixit se nescire de eis nisi quod sequitur: quia non interfuerat recepcioni alicujus in ordine nec in capitulis eorum; ipse autem receptus fuerat, in crastinum festi beati Remigii proximo preteriti fuerunt decem anni vel circa, per fratrem Hugonem de Penrado visitatorem Francie, in capella domus Templi de Mormant Lingonensis diocesis, presentibus fratribus Guidone de Roche Talhada, Aymone de Oyselier militibus, et Guidone de Lingonis serviente, qui omnes transfretaverunt et postmodum non redierunt, in hunc modum: nam cum pluries requisivisset panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et pluries ei responsum fuisset quod bene deliberaret, quia grandem rem petebat, et oporteret eum multa dura et aspera sustinere, finaliter fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines et puncta ordinis, et non revelare secreta capitulorum. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et omnes fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Postmodum instruxit eum qualiter regeret se in ordine et quot Pater noster diceret pro horis suis. Postea dictus frater Guido de Roche Talhada duxit eum retro altare ut indueret ibi vestes religionis, et cum eas induisset, precepit sibi quod abnegaret Deum; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, quia non erat licitum nec honestum, dixit ei dictus frater Guido quod hoc oportebat eum facere, quia hoc erat ex punctis ordinis; et tunc ipse testis dixit quod, si abnegaret, abnegaret ore non corde. Postea dixit ei quod secundum dicta puncta poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis, et ipsi sibi; hoc tamen non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret; nec quod in recepcionibus aliorum intervenirent alia nisi licita et illicita que deposuit intervenisse in sua; nec quod alia dogmatizarentur eis, nec quod conculcarent crucem, nec quod spuerent contra eam quam in die Veneris sancta devote et reverenter adorabant, nec quod adorarent catum, nec quod essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, nec quod eorum sacerdotes contra formam Ecclesie celebrarent, nec quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, nec quod fierent oscula inhonesta. Non juravit ordinem non exire, sed fuit ei dictum quod statim pro professo habebatur. Audiverat tamen dici quod ad ordinem Cartusiensem, tamquam ad arciorem, poterant se transferre de licencia superioris. Clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos. Non credit quod haberent vel adorarent ydola, nec quod cordule quibus cingebantur, quas assumebant unde volebant, tangerent capita ydolorum. Non recolit sibi fuisse inhibitum quod non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Ex precepto superiorum, elemosine et hospitalitas convenienter fieri et servari debebant in ordine, et hoc vidit eciam observari in domibus ordinis in quibus fuit commoratus; nec fuit ei dictum nec audivit dici aliis quod acquirerent per nefas. Audivit dici quod clam eorum capitulia tenebantur, et aliquando propter negocia occurrencia tempestive tenebantur, sed non audivit dici quod familia expelleretur, nec quod excubie ponerentur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset; nunc grandia scandala, suspicio et infamia contra ordinem sunt exorta. Credit quod confessata per eum essent nota fratribus ordinis, et quod alii fratres aliqua confessi fuerint contra ipsum ordinem, ad cujus defensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, odio, amore, vel aliquo temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revellaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Petrus de sancto Maxencio serviens, Ambianensis diocesis, testis supra juratus, quadraginta quinque annorum vel circa, non defFerens mantelium ordinis, quia ipsum dimiserat post concilium Remense; postmodum fecerat sibi radi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dictum archiepiscopum Remensem, lectis et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de eis nisi quod sequitur: quia non viderat recipi in ordine, nisi fratrem Guillelmum le Normant servientem, nescit cujus diocesis, viventem, ut credit, quem recepit frater Johannes de Crepicordio preceptor tunc de Oysimont, in capella domus Templi de Grant, sunt IX anni vel circa, presente fratre Ricardo Poyla Caste serviente, in cujus recepcione nichil vidit fieri illicitum vel inhonestum nec post. Credit tamen quod, post ejus recepcionem et eciam omnium aliorum qui recipiebantur in ordine, intervenirent infrascripta illicita que intervenerunt post recepcionem ipsius testis; hoc tamen nescit aliter, quia non vidit plures recipi, nec interfuit capitulis eorum. Ipse autem receptus fuerat in capella domus Templi Oysimont Ambianensis diocesis, circa instantem mensem Augusti erunt XI anni vel circa, per fratrem Garinum de Grandi Villari servientem tunc, preceptorem de Pontivo et Viromandia quondam, presentibus fratribus Petro Minhet presbitero, Radulpho de Sernayo, Johanne le Beau et Hugone Dalhi, deffunctis, in hunc modum: nam cum requisivisset ter interpolate panem et aquam et societatem et pauperem vestitum ordinis, et finaliter ei concessum fuisset, fecit eum vovere et jurare supra quemdam librum castitatem, vivere sine proprio, et obedire omnibus preceptoribus qui preponerentur eidem, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Post que imposuit ei mantellum, et ipse et omnes fratres astantes fuerunt eum osculati in ore; et instruxit eum qualiter se regeret in ordine, et quot Pater noster diceret pro horis suis. Postmodum aliquibus ex dictis fratribus exeuntibus capellam, et aliis per ipsam capellam deambulantibus, adinvicem colloquentibus, dictus receptor submissa voce precepit eidem testi ad ejus pedes sedenti quod abnegaret Deum; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dixit ei quod oportebat eum facere, quia hoc erat de punctis ordinis; et tunc ipse testis abnegavit ore non corde, multum ex hoc tristis et dolens, ut dixit. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam per ipsum preceptorem ibidem positam, in qua erat, ut sibi videtur, ymago Crucifixi; et ipse testis non in despectum Dei et crucis, ut dixit, sed propter obedienciam quam promisit, spuit non super sed juxta dictam crucem, quia dixit ei quod hoc erat de punctis ordinis; et insuper quod debebat, secundum dicta puncta, eundem receptorem osculari in ano si idem receptor volebat; non tamen precepit ei quod faceret dictum osculum, nec ipsum fecit. Postmodum dixit ei quod, secundum dicta puncta, poterat fratribus ordinis carnaliter commisceri, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret, nec quod fierent alie dogmatizaciones illicite, nec quod conculcarent crucem, nec quod adorarent catum, nec quod essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, nec quod eorum sacerdotes contra formam Ecclesie celebrarent, nec quod eorum laici absolverent vel absolvere possent a peccatis, nec quod alii hoc crederent, nec quod diceretur eis. Statim pro professis habebantur; non juravit ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, nec credit quod haberent ydola vel adorarent, nec quod cordule cum quibus cingebantur, quas assumebant unde volebant, tangerent capita ydolorum. Precipiebalur eis per sacramentum quod non revelarent secreta capitulorum; si revelassent, perdidissent habitum. Non fuit sibi inhibitum quod non revelaret modum sue recepcionis, nec quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter servari et fieri in domibus ordinis in quibus fuit conversatus, nec audivit precipi quod per nefas acquirerent. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset, et quod nunc grandia scandala, suspicio et infamia sint exorta contra ordinem, et quod illicita confessata per eum essent nota fratribus ordinis, contra quem magnus Magister et alii dicuntur aliquos errores, nescit quos; fuisse confessi. Non obtulit se deffensioni ordinis, et fuit protestatus quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo Remensi. Item, dixit quod, infra mensem a recepcione sua, fuit de predictis illicitis confessus fratri Laurencio d'Oysimonte de ordine fratrum Minorum, in domo eorumdem fratrum Minorum de Abbatis Villa, qui absolvit eum, imposita penitencia quod non perseveraret in dicto errore et jejunaret per unum annum sextis feriis in pane et aqua, quod et fecit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.


Fratres Radulphus de Thaverniaco Parisiensis, Bono de Vollenis, Dominicus de Divione et Enricus de Faverolis Lingonensis, Gyronundus de Saccommin et Nicolaus de Compendio Suessionensis, et Petrus de Latinhiaco Noviomensis diocessium, adducti pro testibus coram dictis dominis commissariis, juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere in isto negocio plenam et meram veritatem, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et Bernardo Filhoi, Hugone Nicolai, Guillelmo Radulphi et Bernardo Umbaldi notariis superius nominatis.


Post hec, die Martis sequenti, que fuit secunda dies dicti mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Gerardus de Manachivilla serviens, Altisiodorensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, XXVII annorum vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia voluntarie ipsum dimiserat vetustate consumptum, et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Suessionensem; qui, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Suessonensi, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium viderat recipi in ordine, nec interfuerat capitulis eorum, et ideo nesciebat de contentis in eis nisi quod sequitur, scilicet: quod ipse, in instanti festo Pentecostes erunt XII anni vel circa, fuerat receptus in capella domus Templi de Salice super Yonem Altisiodorensis diocesis, per fratrem Galterum de Colay quondam, tunc preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Nicolao de Parisius presbytero, Petro de Passalieres et Clemente de Turno servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum, celebrato capitulo, requisivisset panem et aquam ordinis, et finaliter ei concessisset, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum apertum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et puncta ordinis; postea imposuit ei mantellum, et ipse et astantes fuerunt eum osculati in ore. Quo facto, precepit ei in presencia predictorum quod, ex quo juraverat servare puncta ordinis, abnegaret Deum, quia hoc erat de punctis dicti ordinis; et cum aliquantulum restitisset, demum negavit Deum ore non corde. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam ibidem existentem, in qua nulla erat ymago Crucifixi; et cum ipse testis aliquantulum restitisset, finaliter spuit non super sed juxta dictam crucem. Postmodum dixit ei quod, secundum dicta puncta, poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod fieret in ordine, nec alie dogmatizaciones illicite, nec conculcacio crucis, nec quod adorarent catum, nec quod essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, nec quod eorum sacerdotes contra formam Ecclesie celebrarent, nec quod crederent nec quod diceretur eis quod eorum laici possent eos absolvere a peccatis, nec quod fierent inter eos oscula inhonesta. Jurabant ordinem non exire, et statim pro professis habebantur; ad ordinem tamen Cartusiensem poterant, nec audivit dici eciam absque licencia, se transferre. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Non credit quod haberent nec adorarent ydola, nec quod cordule quibus cingebantur tangerent capita ydolorum. Credit quod in recepcionibus aliorum fratrum ordinis intervenirent communiter licita et illicita que deposuit intervenisse in sua. Per sacramentum injungebatur eis ne revelarent secreta capitulorum nec modum sue recepcionis. Non inhibebatur eis quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Non fuit ei dictum quod per nefas acquireret ordini. Quod magnus Magister cum conventu ordinabat servabat totus ordo, contra quem grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Credit quod confessata per eum essent nota fratribus ordinis, sed non extraneis. Audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos contra ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat, sicut dixit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali commodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Radulphus de Taverniaco serviens, Parisiensis diocesis, testis supra juratus, preceptor domus Ville Dei juxta Strapis, aliter vocata de Malo Repastu, Carnotensis diocesis, quinquaginta octo annorum vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum vetustate consumptum voluntarie dimiserat, et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem in concilio Remensi, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo, respondit se vidisse et audivisse dici quod in recepcionibus fratrum ordinis faciebant eos abnegare Jhesum, et hoc vidit primo in se ipso, qui fuit receptus in capella domus Templi de Soysiaco Meldensis diocesis, in octabis Pasche instantis erunt XXXIIII anni vel circa, per fratrem Johannem de Turno quondam, thesaurarium tunc Templi Parisiensis, presentibus fratribus Johanne de Moranciaco presbitero, priore tunc Templi Parisiensis, Johanne de Villa Nova preceptore tunc Templi Parisiensis, Arberto de Juriaco preceptore de Latigniaco Sicco, Guillelmo Normanni dispensatore tunc dicte domus de Soysiaco, et Raynardo de Charni agricola, deffunctis, in hunc modum: nam cum requisivisset panem et aquam ordinis instanter et frequenter, et per juramentum protestavisset quod non erat servilis condicionis, excommunicatus, debitis quod solvere non posset, alteri religioni vel matrimonio obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum vovere et promittere castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Quo facto, dixit quod, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti et omnium sanctorum, et ex potestate quam habebat a Magistro, concedebat ei panem et aquam et vestitum ordinis, et tradidit sibi mantellum, et ipse et omnes astantes fuerunt ipsum testem osculati in ore. Post que in presencia predictorum precepit ei quod abnegaret Jhesum; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia hoc erat de punctis ordinis, et quia omnes fratres dicti ordinis, quantumcumque nobiles et potentes, hoc faciebant; et tunc ipse testis abnegavit Jhesum ore non corde, ut dixit. Post que precepit ei quod spueret super crucem mantelli ejusdem fratris in terra positi, quia hoc erat de dictis punctis; et tunc ipse testis spuit non supra sed juxta dictam crucem. Deinde dixit ei quod, ex quo voverat castitatem, debebat abstinere a mulieribus, ne ordo infamaretur; verumptamen, secundum dicta puncta, si haberet calorem naturalem, poterat refrigerare et carnaliter commisceri cum fratribus ordinis, et ipsi cum eo: hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret. Item, dixit quod vidit recipi per eundem modum, (quoad licita et quoad illicita supradicta, hoc excepto quod aliquando crux non erat mantelli sed aliqua alia,) infrascriptos, scilicet: fratrem Radulphum filium domini Radulphi de Fremecuria militis secularis, per magnum Magistrum, qui nunc est, fuerunt XVI anni vel circa, in generali capitulo Parisius celebrato, in quo capitulo adfuerunt circa ducenti fratres, in quorum presencia predicta dicta facta fuerunt; inter quos erant fratres Hugo de Penrando, Gaucherus de Liencourt, Guaufredus le Berroyer preceptor tunc Normannie, Humbertus de sancto Jorio preceptor Cathalanensis, testis supra examinatus, et Hugo de Cabilone preceptor de Spalhi, qui affugit quando alii capti fuerunt, milites; Radulphus de Gisi receptor Campanie, Johannes de Turno thesaurarius Templi Parisius, Guillelmus de Arbleyo elemosinarius domini Regis, testes supra examinati, servientes. Item, vidit per dictum fratrem Hugonem de Penrando recipi, in capitulo generali Parisius, sunt VI anni vel circa, fratrem Baudoynum de Pyceyo militem, Ambianensis diocesis, et adfuerunt dicti receptor, thesaurarius, elemosinarius, et in eorum presencia predicta licita et illicita acta fuerunt; sed crux erat lignea in recepcione dictorum fratrum Radulphi et Baudoyni. Item, dixit se per eumdem modum recepisse fratrem Guidonem de Latigniaco Sicco, in capella domus Templi de Latigniaco Sicco, circa mediam Quadragessimam instantem erunt circiter octo anni, presentibus fratribus Daniele de Parisius presbytero, P. de Sarcellis, teste supra examinato, Humberto de Cayneio, qui affugit quando alii capiebantur, vivis, ut credit, et Guillelmo Grant quondam; et quia dictus frater Guido amare flevit quando precepit ei quod abnegaret Jhesum, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, et quod non haberet pro malo, quia hoc erat de punctis ordinis, et ipse idem fecerat; et si volebat, poterat de hoc confiteri et purgare conscienciam suam. Verumptamen de crimine sodomitico non fuit locutus eidem, nec credit quod in ordine committeretur dictum crimen, nec quod fierint alie dogmatizaciones illicite nec conculcaciones crucis, nec quod adorabant catum, nec quod essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, nec quod eorum sacerdotes contra formam Ecclesie celebrarent, nec quod crederent nec quod dicerent quod eorum laici possent eos absolvere a peccatis; absolvebant tamen a penis ordinis, et quando eorum capitulia terminabantur, laicus tenens capitulum dicebat: De peccatis que obmisistis hic dicere, propter verecundiam carnis vel propter timorem penarum ordinis, vobis facimus talem indulgenciam qualem possumus, et Deus vobis remittat, et ecce ibi presbiterum qui vos absolvet.

Requisitus si scit vel credit quod per indulgenciam dicti laici crederent fratres ordinis esse absoluti a peccatis venialibus vel mortalibus, respondit quod non.

Requisitus quare ergo dicta verba dicebantur per dictum laicum, dixit quod ex quadam consuetudine, et quia erat talis modus loquendi inter eos. Dixit insuper quod, ex virtute obediencie, tenebantur culpas suas manifestare in capitulis. Non credit quod haberent nec adorarent ydola, nec quod cordule, quibus cingebantur super camisias cum quibus jacebant, tangerent capita ydolorum. Credit quod ubique reciperentur secundum modum per eum confessatum. Per sacramentum injungebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum, et si revelassent, perdidissent habitum, ut credit. Non vidit inhiberi quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Magister qui nunc est preceperat ipsi testi, sunt XVI anni vel circa, quod abstineret ab elemosinis voluntariis, quia multa habebat expendere ultra mare et in curia Romana et alibi, sed elemosinas debitas et discretas daret; et credit quod idem precepit aliis. Non audivit precipi quod acquirerent per nefas, nec quod familia excluderetur a domibus quando capitulum tenebatur, nec quod excubie ponerentur, nec quod tenerentur de nocte; firmabantur tamen porte, nec erant presentes nisi fratres ordinis. Quod magnus Magister ordinasset servasset totus ordo, contra quem grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Confessata per eum credit quod essent nota fratribus ordinis, contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliqua horibilia confessos fuisse, ad cujus deffensionem se obtulerat malo consilio ductus.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, odio, amore, vel aliquo temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra proximo nominatis.


Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit III dies dicti mensis Martii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Bono de Vollenis serviens, Lingonensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, quadragenarius vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia voluntarie nuper ipsum dimiserat, et radi fecerat sibi barbam, agricola, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam interfuerat capitulis, nec viderat aliquem alium in ordine recipi, nisi fratrem Arbertum de Cooperto Puteo Turonensis diocesis, deffunctum, ut credit, qui fuit, eisdem die, hora, loco, et per eumdem et eodem modo et eisdem presentibus, receptus cum eo, in instanti festo natalis beati Johannis Baptiste erunt VIII anni vel circa, per fratrem Johannem de Marciis quondam, preceptorem tunc domus Templi de Royers Cathalanensis diocesis, in capella ipsius domus, presentibus fratribus Theobaldo Lotoringo, presbitero dicte domus, et Guillelmo de Vollenis avunculo ipsius testis, serviente, deffunctis, et ideo nesciebat de contentis in dictis articulis, nec audiverat dici, nec credebat nisi quod sequitur: nam dixit quod, in recepcione sua et predicti Arberti, fuit servatus talis modus. Nam, cum requisivissent panem et aquam ordinis, et finaliter dictus receptor eis concessisset, prestito ab eis per juramentum quod non erant excommunicati, matrimonio vel alteri religioni vel debitis que non possent solvere obligati, nec habebant infirmitatem latentem, fecit eos vovere et jurare supra quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Postmodum imposuit, et primo ipsi Arberto, eis mantellos, et ipse et astantes fuerunt eos osculati in ore. Deinde precepit eis, in presencia predictorum, quod spuerent super quamdam crucem cujusdam mantelli eorum ibidem positam, dicens quod hec et alia illicita sequencia erant de punctis ordinis, et quod oportebat eos facere predicta; et tunc ipse testis et dictus Arbertus multum fleverunt, et dictus testis dixit quod pocius exiret religionem quam faceret predicta; sed finaliter dictus Arbertus spuit primo non super sed juxta dictam crucem, et post ipsum dictus testis. Deinde precepit eis quod abnegarent Jhesum, non faciendo mencionem de Christo nec de Deo; et cum dictus Albertus abnegasset, ipse testis abnegavit ore non corde, credens, ut dixit, eumdem Albertum similiter ore non corde negasse. Deinde dixit eis quod poterant adinvicem et cum aliis fratribus ordinis carnaliter commisceri, et id ipsum pati, nam, cum vovissent castitatem, non debebant accedere ad mulieres. Verumptamen ipse testis non commisit dictum peccatum, nec fuit de hoc requisitus ab aliis; et pocius credit quod non committeretur ab aliis fratribus quam contrarium; alia illicita non intervenerunt, sed credit quod in recepcionibus aliorum vel post communiter intervenirent dicta illicita et non alia in articulis contenta. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio mala contra eos. Injungebatur per sacramentum ne revelarent secreta capitulorum, et qui revelassent, puniti fuissent, nescit qualiter. De predictis illicitis dixit se fuisse confessum et absolutum, intra triduum a recepcione sua, fratri Jacobo de Dangonvilla Lotoringo, presbytero, defuncto, in capella dicte domus de Cooperto Puteo; per quem fuit ei imposita penitencia quia jejunaret duobus annis diebus Venerinis et sabbatinis, et quod cingeretur una cordula super carnem nudam per dictum biennium, quam penitenciam complevit, et adhuc portat dictam cordulam, ut dixit. Fratres scientes errores predictos fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit commoratus. Clam, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur, de die, ut audivit dici. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset, et quod illicita confessata per eum essent nota fratribus ordinis, et quod grandia scandala, suspicio et infamia sint exorta contra ordinem, contra quem magnus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi, ad cujus deffensionem ordinis non obtulit se idem testis, ut dixit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Et fuit ante deposicionem protestatus quod non intendebat recedere a deposicione per ipsum facta coram dicto domino archiepiscopo Remensi.


Frater Dominicus de Divione serviens, Lingonensis diocesis, preceptor domus Templi de Joigniaco Senonensis diocesis, testis supra juratus, septuagenarius vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum vetustate consumptum voluntarie dimiserat; postmodum radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem in concilio Remensi. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire nec credere nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: nam fuerat in ordine agricola, nec intererat capitulis eorum; nec viderat in ordine recipi nisi fratrem dictum Besanzon de Bisuncio servientem quondam, quem recepit frater Anricus de Dola serviens quondam, magister passagii ultramarini, instanti estate erunt XXX anni vel circa, in capella domus Templi de Divione, presente fratre Diderio de Buris serviente quondam, in qua quidem recepcione vel post non vidit nec scivit aliquid illicitum agi. Ipse autem testis receptus fuerat, prima die Adventus nuper lapsi fuerunt L anni vel circa, in dicta capella de Divione, per predictum fratrem Anricum de Dola, presente dicto fratre Diderio de Buris tunc preceptore dicti loci, et fratre Johanne de Benevant servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam instructus ab aliis fratribus requisivit panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et obtulit se velle fieri servum esclavum ordinis; et cum ei responsum fuisset quod bene deliberaret, quia grandem rem et extraneam petebat, et oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem, et subjici aliene, vigillare quando vellet dormire, esurire quando vellet comedere, multos Pater noster pro horis suis dicere, et multa dura et aspera sustinere, nec forte habere illa que videbat eos exterius habere; finaliter, cum ipse testis respondisset quod omnia sustineret propter Deum et salvacionem anime sue, et dictus receptor deliberasset cum fratribus de recipiendo eundem, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, vivere sine proprio, et obedire omnibus preceptoribus suis et ordini. Post que imposuit ei mantellum, et osculatus fuit eundem testem in ore et super scapulas vestibus intermediis; postmodum alii fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Post que precepit eidem testi, in presencia aliorum, quod abnegaret Jhesum, nullam aliam faciendo mencionem de Christo nec de Deo; et cum ipse testis reclamaret et diceret se predicta nullo modo facturum, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia erat de punctis ordinis; et tunc ipse testis abnegavit Jhesum ore non corde, ut dixit. Quo facto, precepit ei quod spueret super crucem mantelli ipsius testis, quia hoc debebat facere secundum dicta puncta ordinis; et ipse spuit non supra sed juxta, et credit quod omnes alii qui recipiebantur in ordine reciperentur secundum modum predictum. Alia vero illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post, nec credit quod intervenirent in recepcionibus aliorum nec post. De predictis autem illicitis dixit se fuisse confessum, infra quindecim dies a recepcione sua, Nicolao de Buris quondam presbytero seculari, curato parochialis ecclesie de Lonvi dicte diocesis Lingonensis, qui, ejus confessione audita, noluit eum absolvere, dicens se non habere potestatem absolvendi eum, sed remisit ipsum ad fratrem Guillelmum priorem conventus fratrum Minorum de Divione, habentem, ut dicebatur, potestatem episcopalem, qui absolvit eum in ecclesia predictorum fratrum Minorum de Divione Lingonensis diocesis, imposita penitencia quod portaret cilicium per tres annos; et cum portasset fere per annum et ex hoc nimium gravaretur, dictus frater commutavit dictam penitenciam, et precepit ei quod jejunaret septem annis sextis feriis in pane et aqua, quod complevit, ut dixit. Debito modo, ut ei videtur, eorum sacerdotes celebrabant. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, quia nolebant quod aliqui scirent secreta eorum. Injunctum fuit sibi sine juramento quod non revelaret secreta capitulorum nec modum recepcionis, eciam illis fratribus qui non adfuerant, credens quod idem injungeretur aliis, et quod scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit commoratus. Preceptum fuit ei quod per modum licitum acquireret ordini, et credit quod idem aliis preciperetur. Audivit dici quod eorum capitulia clam januis clausis tenebantur. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta contra ordinem. Credit quod illicita confessata per eum essent nota fratribus ordinis, contra quem audivit dici Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos; ad cujus ordinis deffensionem, malo ductus consilio, se obtulerat;

Nec sic prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo deposuerat, sicut dixit. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Anricus de Favarolis serviens, Lingonensis diocesis, testis supra juratus, quadragenarius, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum accommodaverat cuidam fratri non habenti, et ex tunc rehabuerat, et voluntarie radi fecerat sibi [barbam], quinquaginta quinque annorum vel circa, cum quo inquisitum fuerat, non absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nichil scire nec audivisse dici nec credit de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit enim quod ipse et fratres Adam, cujus cognomen ignorat, Viardus de Tivayez et Jacobus de Crevello, qui omnes erant conversi seu donati hospitalis de Mormancio Lingonensis diocesis, cum dictum hospitale pervenisset ad Templarios, fuerunt simul recepti in capella dicte domus de Mormancio, per fratrem Laurencium de Belna, combustum Parisius, in Adventu proximo preterito fuerunt novem anni, presentibus fratribus Juliano presbytero, cujus cognomen ignorat, et Petro Bergerio, et aliis Templariis quorum non habet noticiam, in hunc modum: nam cum requisivissent panem et aquam et societatem ordinis, dixit eis quod bene deliberarent, quia religio Templariorum erat durior et asperior quam religio quam ipsi tenuerant; et cum respondissent quod omnia sustinerent, fecit eos vovere et jurare supra quemdam librum castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio; et imposuit eis mantellos, et osculatus fuit eos omnes in ore et retro in collo, et alii fratres astantes fuerunt eos osculati in ore. Deinde precepit eis quod abnegarent Jhesum; et cum ipsi respondissent quod hoc nullo modo facerent, dixit eis quod oportebat eos facere predicta, ex quo promiserant obedire, quia talia erant puncta ordinis; et tunc abnegaverunt omnes, et ipse testis abnegavit ore non corde, credens quod idem facerent alii. Requisitus quis primo abnegavit, dixit quod Adam, post eum Viardus, post Viardum ipse testis, et post eum dictus Jacobus, de quorum vita vel morte non habet certitudinem. Post que precepit eis quod quilibet spueret super crucem mantelli sui, nam hoc debebant facere secundum dicta puncta, et omnes spuerunt non supra sed juxta dictas cruces, secundum ordinem secundum quem abnegaverant. Alia illicita non intervenerunt in recepcionibus predictis nec post, nec credit quod intervenirent alia illicita, sed predicta duntaxat in recepcionibus aliorum, quia vidit secundum modum eundem recipi fratrem Bartholomeum de Volenis Lingonensis diocesis, quadrigarium, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, in capella domus Templi de Fontanoys dicte Lingonensis diocesis, per fratrem Stephanum de Gri presbiterum, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, tunc preceptorem dicte domus, modo sunt quatuor anni vel circa, presentibus fratribus Petro de Chableiis et quodam bergerio dicte domus, cujus nomen et cognomen ignorat. Requisitus si fuit eis dictum vel preceptum quod dictam spuicionem facerent in despectum Dei vel Jhesu Christi, respondit quod non. Credit quod eorum sacerdotes debite celebrarent, et quod bene crederent ecclesiasticis sacramentis. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Juravit non revelare secreta capitulorum nec modum recepcionis, et credit quod alii idem jurarent, et quod scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Audivit dici elemosinas et hospitalitatem in aliquibus locis ordinis fuisse restrictas, et quod eorum capitulia clam tenebantur, et quod eorum errores diu duraverunt in ordine; nescit tamen quanto tempore nec a quibus audivit, sed reputat quod diu steternit, quia fuerunt ibi saltem a tempore recepcionis sue. Quod magnus Magister cum conventu statuisset, fuisset, sicut credit, servatum in ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Confessata per eum credit quod essent nota fratribus ordinis, contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos. Obtulerat se ad deffensionem ordinis, malo ductus consilio, alios sequendo.

Nec sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali commodo habito vel habendo. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Jovis sequenti, que fuit quarta dies mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Virmundus de Sanconi serviens, Suessionensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, quadragenarius vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia circa festum Purificacionis beate Marie proximo preteritum voluntarie dimiserat, et radi fecerat sibi barbam, cum quo fuerat inquisitum, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem in concilio Remensi, et fuit protestatus quod non intendit recedere, per ea que intendit deponere coram dictis dominis, a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, dixit se nescire nec credere nec audivisse dici de eis nisi quod sequitur, cum modico tempore fuisset in ordine, nec viderat aliquem alium recipi in ordine nisi unum alium, qui fuit cum eo et per eumdem et eodem modo et eisdem die et loco et eisdem presentibus receptus, de cujus nomine et cognomine non recordatur, nec interfuerat capitulis eorumdem. Ipse et ille alius recepti fuerunt, in vigillia Nativitatis Domini proximo preterita fuerunt quinque anni vel circa, in capella domus Templi Montis Suessionensis, per fratrem Gerardum de Villaribus militem, tunc preceptorem ballivie Brie et dicte domus, presentibus fratribus Roberto presbytero, cujus cognomen ignorat, et Guillelmo de Platea, supra examinato, et Jacobo de Cormellis, teste eciam supra examinato, et Johanne de Margivalle servientibus, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, in hunc modum: nam cum singulariter peciissent panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, dictus receptor, prestito per juramentum eorum quod non habebant latentem infirmitatem, nec erant matrimonio nec alteri religioni astricti, fecit eos vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines, et custodire fideliter bona ordinis et elemosinas; et postmodum imposuit eis mantellos, et idem receptor et astantes fuerunt eos osculati in ore. Quo facto, dictus receptor precepit ipsi testi, in presencia aliorum, quod abnegaret Deum; et cum ipse testis esset stupefactus et resisteret, dictus receptor dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia talia erant puncta ordinis; et tunc ipse testis, dolens et tristis, ut dixit, abnegavit Deum ore non corde. Precepit eciam dicto testi idem receptor quod spueret supra quamdam crucem ligneam ibidem positam, nescit per quem allatam, in qua nulla erat ymago, quod ipse recordetur; et cum idem testis eciam hoc contradiceret facere, dicto receptore asserente quod talia erant puncta ordinis, ipse testis spuit non supra sed juxta dictam crucem. Dixit eciam eidem testi receptor predictus quod, si moveretur calore naturali, poterat carnaliter commisceri cum fratribus ordinis, et ipsi cum eo, secundum puncta ordinis; ipse tamen nunquam fecit nec fuit requisitus, nec credit quod illud peccatum perpetraretur in ordine. Requisitus si aliqua alia illicita fuerunt sibi dicta vel facta per eum, respondit quod non; videtur eciam sibi et credit quod dicta illicita per eum confessata fuerunt dicta et precepta illi alteri qui fuit receptus cum eo et facta per eum. Respondit eciam requisitus se credere quod alii communiter reciperentur in ordine per modum illum per quem deposuit se fuisse receptum. Dictum fuit eis quod statim habebantur pro professis, et quod non poterant exire ordinem. Clam recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis cingebantur, quas recipiebant unde volebant. Fuit eis injunctum quod non revelarent secreta ordinis, non tamen juraverunt. Fratres qui sciebant errores negligentes fuerunt, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in ordine in domibus in quibus fuit moratus. Credit quod illud quod magnus Magister cum conventu ordinasset, fuisset servatum in toto ordine. Grandia scandala, suspicio et infamia contra ordinem sunt exorta. Credit quod confessata per eum essent nota fratribus ordinis, contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores fuisse confessos, nescit quos. Obtulerat se ad defensionem ordinis una cum aliis qui sequebantur.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Nicolaus de Compendio Suessionensis diocesis, serviens, preceptor domus Templi de Boys Destruez, testis supra juratus, quinquagenarius vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia voluntarie dimiserat ipsum ab octo diebus citra, et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem in concilio Remensi, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione facta coram dicto domino archiepiscopo. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam alium viderat recipi in ordine; nec interfuerat capitulis eorum, nec sciebat nec credebat nec audivit dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Credit tamen quod omnes alii fratres ordinis reciperentur communiter sicut ipse fuit receptus per fratrem Radulphum de Gisi, testem supra juratum, in festo beati Michaelis proximo preterito fuerunt XI anni vel circa, in camera quadam domus Templi de Valleya Trecensis diocesis, presentibus fratribus Johanne nacione Burgondo, presbytero quondam, Gaufrido de Trachi, Johanne de Vernolio, Ponsardo de Gisi, quondam servientibus, a quo receptore, instructus per quosdam alios fratres, peciit panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis amore Dei, et fuit ei responsum quod bene deliberaret si posset subportare onera ordinis, et quod grandem rem petebat et honorabilem sibi, si posset aggregari tam nobili religioni; et petitum ab eo si habebat infirmitatem latentem, si erat matrimonio vel alteri religioni aut debitis obligatus, et si dederat aliquid quod reciperetur in dicto ordine, et si volebat intrare ad decepcionem ipsius ordinis vel alicujus alterius. Quo respondente quod non, et pro ejus recepcione instante ter interpolate, deliberacione prehabita cum dictis fratribus de recipiendo eumdem, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum apertum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod non esset in loco in quo aliquis exheredaretur injuste nec in quo fieret falsum judicium, et quod non acquireret ordini in prejudicio alterius, et quod non portaret litteras clausas alicujus secularis quarum tenorem ignoraret. Post que imposuit et affiblavit ei mantellum ex auctoritate Magistri ordinis, ad honorem Dei et beate Marie; et ipse et fratres astantes fuerunt ipsum osculati in ore. Quo facto, dixit ei quod, si aliquis peteret ab eo quando natus fuerat, responderet quod dicta die recepcionis sue, quia ea die reliquerat mundum et ingressus fuerat religionem; et instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine, et quod jaceret cum caligis et pannis lineis, una cordula cinctus quam preparaverat ipse testis. Postmodum dixit ei ibidem, et in presencia predictorum, quod abnegaret Jhesum; et cum ipse testis multum restitisset, finaliter, audito a dicto receptore quod hoc debebat fieri secundum consuetudinem ordinis, abnegavit Jhesum ore non corde, ut dixit. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam, factam de quodam baculo fisso, ibidem positam, dicens quod, secundum dictam consuetudinem, hoc eum facere oportebat, quia omnes alii de ordine faciebant; et tunc ipse testis spuit non supra sed juxta dictam crucem. Postmodum dixit ei quod, si haberet calorem naturalem, poterat refrigerari et carnaliter commisceri cum fratribus ordinis, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret. Item, dixit flendo quod alias confessus fuerat, metu tormentorum, se fuisse osculatum dictum receptorem in ventre, quod tamen non fuerat verum; quam eum de hoc sua consciencia remordebat; sed predicta de quibus supra deposuit erant vera, ut dixit. Credit quod sacerdotes ordinis debite celebrarent, et quod fratres alii crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat. Dicebatur eis quod absque excommunicacione non poterant egredi de ordine. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod aliquam haberent suspicionem contra eos, Jurabant non revelare secreta capitulorum nec modum recepcionis, quem intelligebant sub secretis capitulorum. Si revelassent, credit quod perdidissent habitum. Concedebatur eis quod possent fratribus Predicatoribus, Minoribus et de Valle Scolarium confiteri, et ipse testis, infra quindecim dies a recepcione sua, fuit de predictis illicitis confessus cuidam presbitero seculari, cujus nomen et cognomen ignorat, familiari tunc domini episcopi Trecensis, predecessoris istius qui nunc est, qui absolvit eum in quadam camera dicti domini episcopi, domus sue de Ayse in Osta, imposita penitencia quod jejunaret certis diebus Venerinis. Credit quod fratres scientes errores negligentes fuerunt, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie; et audivit dici quod magnus Magister qui nunc est, in primo suo adventu ad partes istas, precepit fratri Johanni de Turno quondam, tunc thesaurario Templi Parisiensis, quod restringeret ellemosinas; sed post recessum dicti Magistri non fuit servatum dictum preceptum. Audivit eciam dici quod frater Ger. de Villaribus tunc preceptor Francie mandaverat eas restringi; ipse tamen testis vidit eas et hospitalitatem convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et precepit subditis suis quod eas bene facerent et servarent. Clam, januis clausis, eorum capitulia tenebantur. Quod magnus Magister cum conventu ordinabat, servabatur in ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Confessata per eum credit quod essent nota fratribus ordinis, contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos. Ad ordinis deffensionem cum aliis se obtulerat, nescit quare, sed quia videbat alios se ad dictam deffensionem offerentes.