XXVII. Quid per pisces et cetos significetur.

42. Ideoque dicam quod verum est coram te, Domine: cum homines idiotæ atque infideles, quibus initiandis atque lucrandis necessaria sunt sacramenta initiorum, et magnalia miraculorum, quæ nomine piscium et cetorum significari credimus*, suscipiunt corporaliter reficiendos, aut in aliquo usu præsentis vitæ adjuvandos pueros tuos, cum id quare faciendum sit, et quo pertineat ignorent; nec illi istos pascunt, nec isti ab illis pascuntur: quia nec illi hæc sancta et recta voluntate operantur; nec isti eorum datis, ubi fructum nondum vident, lætantur. Inde quippe animus pascitur, unde lætatur. Et ideo pisces et ceti non vescuntur escis, quas non germinat nisi jam terra ab amaritudine marinorum fluctuum distincta atque discreta.

XXVIII. In ver. 31: Et vidit Deus omnia quæ fecit, et ecce bona valde &c.

43. Et vidisti, Deus, omnia quæ fecisti, et ecce bona valde; quia et nos videmus* ea, et ecce omnia bona valde. In singulis generibus operum tuorum, cum dixisses ut fierent et facta essent, illud atque illud* vidisti quia bonum est. Septies numeravi scriptum esse te vidisse quia bonum est quod fecisti: et hoc octavum est, quia vidisti omnia quæ fecisti; et ecce non solum bona, sed etiam valde bona tanquam simul omnia. Nam singula tantum bona erant; simul autem omnia et bona, et valde. Hoc dicunt* etiam pulchra quæque corpora; quia longe multo pulchrius est corpus quod ex membris pulchris omnibus constat, quam ipsa membra singula quorum ordinatissimo conventu completur universum, quamvis et illa etiam singillatim pulchra sint[375].

XXIX. Quomodo intelligendum quod Deus octies vidit bona esse opera sua.

44. Et attendi ut invenirem, utrum septies vel octies videris quia bona sunt opera tua, cum tibi placuerunt; et in tua visione non inveni tempora, per quæ intelligerem quod toties videris quæ fecisti, et dixi: "O Domine, nonne ista Scriptura tua vera est, quoniam tu verax et veritas edidisti* eam? Cur ergo tu mihi dicis non esse in tua visione tempora; et ista Scriptura tua mihi dicit, per singulos dies ea quæ fecisti te vidisse quia bona sunt; et cum ea numerarem, inveni quoties?" Ad hæc tu dicis mihi, quoniam tu es Deus meus, et dicis voce forti in aure interiore servo tuo, perrumpens meam surditatem, et clamans: "O homo, nempe quod Scriptura mea dicit, ego dico. Et tamen illa temporaliter dicit, Verbo autem meo tempus non accidit, quia æquali mecum æternitate consistit. Sic ea quæ vos per Spiritum meum videtis, ego video; sicut ea quæ vos per Spiritum meum dicitis, ego dico. Atque ita, cum vos temporaliter ea videatis, non ego temporaliter video; quemadmodum, cum vos temporaliter ea dicatis, non ego temporaliter dico."

XXX. Manichæorum deliria.

45. Et audivi, Domine Deus meus, et elinxi stillam dulcedinis ex tua veritate, et intellexi quoniam sunt quidam[376] quibus displicent opera tua; et multa eorum dicunt te fecisse necessitate compulsum, sicut fabricas cœlorum et compositiones siderum: et hæc non de tuo[377], sed jam fuisse alibi creata et aliunde, quæ tu contraheres et compaginares atque contexeres, cum de hostibus victis[378] mundana mœnia molireris, ut ea constructione devincti*, adversus te iterum rebellare non possent. Alia vero nec fecisse te, nec omnino compegisse, sicut omnes carnes et minutissima quæque animantia, et quidquid radicibus terram tenet: sed hostilem mentem naturamque aliam, non abs te conditam, tibique contrariam, in inferioribus mundi locis ista gignere atque formare. Insani dicunt hæc, quoniam non per Spiritum tuum vident opera tua, nec te cognoscunt in eis.

XXXI. Piis idem probatur quod Deo placuit.

46. Qui autem per Spiritum tuum vident ea, tu vides in eis. Ergo cum vident quia bona sunt, tu vides quia bona sunt: et quæcumque propter te placent, tu in eis places*; et quæ per Spiritum tuum placent nobis, tibi placent in nobis. 1 Cor. 2, 11. 12.Quis enim scit hominum quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? sic et quæ Dei sunt nemo scit, nisi Spiritus Dei. Nos autem, inquit, non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis. Et admoneor ut dicam: "Certe nemo scit quæ Dei sunt, nisi Spiritus Dei. Quomodo ergo scimus et nos quæ a Deo donata sunt nobis?" Respondetur mihi quoniam quæ per ejus Spiritum scimus, etiam sic nemo scit, nisi Spiritus Dei. Sicut enim recte dictum est, Mat. 10, 20.Non enim vos estis qui loquimini, eis qui in Dei Spiritu loquerentur; sic recte dicitur, 'Non vos estis qui scitis,' eis qui in Dei Spiritu sciunt. Nihilominus igitur recte dicitur, 'Non vos estis qui videtis,' eis qui in Spiritu Dei vident: ita quidquid in Spiritu Dei vident quia bonum est, non ipsi, sed Deus videt quia bonum est. Aliud ergo est, ut putet quisque malum esse quod bonum est, quales supradicti sunt; aliud, ut quod bonum est, videat homo quia bonum est; (sicut multis tua creatura placet quia bona est, quibus tamen non tu places in ea, unde frui magis ipsa quam te volunt;) aliud autem, ut cum aliquid videt homo quia bonum est, Deus in illo videat quia bonum est; ut scilicet ille ametur in eo quod fecit[379], qui non amaretur nisi per Spiritum* quem dedit; Rom. 5, 5.quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis, per quem videmus quia bonum est quidquid aliquo modo est: ab illo enim est, qui non aliquo modo est, sed quod est, est*.

XXXII. Compendio enarrat opera Dei.

47. Gratias tibi, Domine. Videmus cœlum et terram, sive corporalem partem superiorem atque inferiorem, sive spiritualem corporalemque creaturam; atque in ornatu* harum partium quibus constat vel universa mundi moles, vel universa omnino creatura, videmus lucem factam, divisamque a tenebris. Videmus firmamentum cœli: sive inter spirituales aquas superiores et corporales inferiores[380], primarium corpus mundi; sive hoc spatium aeris, quia et hoc vocatur cœlum, per quod vagantur volatilia cœli inter aquas quæ vaporaliter eis superferuntur, et serenis etiam noctibus rorant, et has quæ in terris graves fluitant. Videmus congregratarum aquarum speciem per campos maris; et aridam terram, vel nudatam, vel formatam ut esset visibilis et composita, herbarum quoque atque arborum materiem. Videmus luminaria fulgere desuper; solem sufficere diei, lunam et stellas consolari noctem atque his omnibus notari et significari tempora. Videmus humidam usquequaque naturam, piscibus et belluis et alitibus fecundatam, quod aeris corpulentia, quæ volatus avium portat, aquarum exhalatione concrescit[381]. Videmus terrenis animalibus faciem terræ decorari; hominemque ad imaginem et similitudinem tuam cunctis irrationabilibus animantibus, ipsa tua imagine ac similitudine, hoc est rationis et intelligentiæ virtute, præponi. Et quemadmodum in ejus anima aliud est quod consulendo dominatur, aliud quod subditur ut obtemperet; sic viro factam esse etiam corporaliter feminam, quæ haberet quidem in mente rationalis intelligentiæ parem naturam; sexu tamen corporis ita masculino sexui subjiceretur, quemadmodum subjicitur appetitus actionis ad concipiendam[382]* de ratione mentis recte agendi solertiam. Videmus hæc et singula bona, et omnia bona valde.

XXXIII. Omnia de nihilo sive de concreata materia.

48. Laudent te opera tua, ut amemus te; et amemus te*, ut laudent te opera tua, quæ habent initium et finem ex tempore, ortum et occasum, profectum et defectum, speciem et privationem. Habent ergo consequentia mane et vesperam, partim latenter, partim evidenter. De nihilo enim a te, non de te facta sunt, non de aliqua non tua*, vel quæ antea fuerit, sed de concreata, id est simul a te creata materia; quia ejus informitatem sine ulla temporis interpositione formasti. Nam cum aliud sit cœli et terræ materies, aliud cœli et terræ species; materiem quidem de omnino nihilo, mundi autem speciem de informi materia, simul tamen utrumque fecisti, ut materiam forma, nulla moræ intercapedine, sequeretur.

XXXIV. Totius creationis mundi allegorica expositio.

49. Inspeximus etiam propter quorum figurationem ista vel tali ordine fieri, vel tali ordine scribi voluisti, et vidimus quia bona sunt singula, et omnia bona valde, in Verbo tuo, in Unico tuo; cœlum et terram, caput et corpus Ecclesiæ, in prædestinatione ante omnia tempora, sine mane et vespera. Ubi autem cœpisti prædestinata temporaliter exsequi, ut occulta manifestares, et incomposita nostra componeres; quoniam super nos erant peccata nostra, et in profundum tenebrosum abieramus abs te, et Spiritus tuus bonus superferebatur ad subveniendum nobis in tempore opportuno: et justificasti impios, et distinxisti eos ab iniquis; et solidasti auctoritatem Libri tui inter superiores qui tibi dociles essent, et inferiores qui eis subderentur; et congregasti societatem infidelium in unam conspirationem, ut apparerent studia fidelium, et tibi opera misericordiæ parerent, distribuentes etiam pauperibus terrenas facultates ad acquirenda cœlestia. Et inde accendisti quædam luminaria in firmamento, verbum vitæ habentes sanctos tuos, et spiritualibus donis prælata sublimi auctoritate fulgentes: et inde ad imbuendas infideles gentes, Sacramenta et miracula visibilia, vocesque verborum secundum firmamentum Libri tui, quibus etiam fideles benedicerentur, ex materia corporali produxisti: et deinde fidelium animam vivam per affectus ordinatos continentiæ vigore formasti*; atque inde tibi soli mentem subditam, et nullius auctoritatis humanæ ad imitandum indigentem, renovasti ad imaginem et similitudinem tuam: præstantique intellectui rationabilem actionem, tanquam viro feminam, subdidisti; omnibusque tuis ministeriis[383] perficiendos fideles in hac vita necessariis, ab eisdem fidelibus ad usus temporales, fructuosa in futurum opera præberi voluisti. Haec omnia videmus, et bona sunt valde, quoniam tu ea vides in nobis, qui Spiritum, quo ea videremus, et in eis te amaremus, dedisti nobis.

XXXV. Optat pacem.

50. Domine Deus, pacem[384] da nobis (omnia enim præstitisti nobis); pacem quietis, pacem sabbati, sabbati sine vespera*. Omnis quippe iste ordo pulcherrimus rerum valde bonarum modis suis peractis transiturus est; et mane quippe in eis factum est, et vespera.

XXXVI. Diem septimum vespera quare non sequatur.

51. Dies autem septimus sine vespera est, nec habet occasum, quia sanctificasti eum ad permansionem sempiternam; ut id quod tu post opera tua bona valde, quamvis ea quietus feceris, requievisti septimo die, hoc præloquatur nobis vox Libri tui, quod et nos post opera nostra, ideo bona valde quia tu nobis ea donasti, sabbato vitæ æternæ requiescamus in te.

XXXVII. Deus in nobis quando quiescet.

52. Etiam tunc enim sic requiesces in nobis, quemadmodum nunc operaris in nobis; et ita erit illa requies tua per nos, quemadmodum sunt ista opera tua per nos[385]. Tu autem, Domine, semper operaris, et semper requiescis. Nec vides ad tempus*, nec moveris ad tempus, nec quiescis ad tempus; et tamen facis et visiones temporales, et ipsa tempora, et quietem ex tempore.

XXXVIII. Aliter Deus, aliter homo videt creata.

53. Nos itaque ista quæ fecisti videmus, quia sunt: tu autem quia vides ea, sunt. Et nos foris videmus quia sunt, et intus quia bona sunt: tu autem ibi vidisti facta, ubi vidisti facienda. Et nos alio tempore moti sumus ad benefaciendum, posteaquam concepit de Spiritu tuo cor nostrum; priore autem tempore ad male faciendum movebamur deserentes te: tu vero, Deus une bone, nunquam cessasti benefacere. Et sunt quædam bona opera nostra ex munere quidem tuo, sed non sempiterna; post illa nos requieturos in tua grandi sanctificatione speramus: tu autem bonum nullo indigens bono, semper quietus es; quoniam tua quies tu ipse es. Et hoc intelligere quis hominum dabit homini? quis angelus angelo? quis angelus homini? A te petatur, in te quæratur, ad te pulsetur: Mat. 7, 8.sic, sic accipietur, sic invenietur, sic aperietur. Amen.