Idem fert testimonium Epiphanius de Photino: φάσκει οὗτος ἀπ' ἀρχῆς τὸν Χριστὸν μὴ εἶναι, ἀπὸ δὲ Μαρίας p. 829.
(13) Verbum, in fine saeculi, ad Deum rediens, carnem seu humanitatem esse relicturum, regno valedicturum.
Quo in loco, hujus haereseos summa fere et capite, ut in suo symbolo indicarunt Patres Constantinopolitani, multus est Marcellus. Cum «caro non prodest quidquam,» quomodo potest habere sempiternam cum Verbo societatem? pp. 42, 3. Quid quod Dominus jam dixerat, «Si videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius?» id quod videtur innuere Verbi separationem illam a carne sua p. 51, c. A Propheta porro diserte dictum est: «Sede a dextris meis donec ponam etc.» et a Paulo: «Oportet illum regnare donec ponat etc.» p. 51, d. et a Petro: «Quem oportet coelum suscipere usque ad tempora restitutionis omnium etc.» p. 52, a. Porro in id universa oeconomia dirigitur, non ut a Verbo, sed ut ab homine, hostis hominis possit subjici, coelum aperiri. p. 49, c. d. οὐδὲ γὰρ αὐτὸς καθ' ἑαυτὸν ὁ λόγος ἀρχὴν βασιλείας εἴληφεν, ἀλλ' ὁ ἀπατηθεὶς ὑπὸ τοῦ διαβόλου ἄνθρωπος, διὰ τῆς τοῦ λόγου δυνάμεως, βασιλεὺς γέγονεν, ἵνα βασιλεὺς γενόμενος τὸν πρότερον ἀπατὴσαντα νικήσῃ διάβολον. Euseb, p. 52, a. Praeterea, si initium habuerit regnum illud 400 ante annos, non mirum est si habeat finem p. 50, d. ὥσπερ ἀρχὴν ὅυτω καὶ τέλος ἕξειν. p. 52, c. Quod si rogaverit quispiam; Quid tum fiet de carne illa immortali, quondam propria Verbi? respondit Marcellus, δογματίζειν περὶ ὧν μὴ ἀκριβῶς [ἐκ] τῶν θείων μεμαθήκαμεν γραφῶν, οὐκ ἀσφαλές. Euseb. p. 53, a. μή μου πυνθάνου περὶ ὧν σαφῶς παρὰ τῆς θείας γραφῆς μὴ μεμαθηκα. διὰ τοῦτο τοίνυν οὐδὲ περὶ τῆς θείας ἐκείνης, τῆς τῷ θειῳ λόγῳ κοινωνησάσης σαρκὸς, σαφῶς εἰπεῖν δυνήσομαι. ibid. b. c.
3. Jam vero, cum haec fuerit doctrina Marcelli, Photini, et factionis istorum hominum, vix quicquam occurrit in singulis ejus articulis, sic ex ordine collocatis, quod non sit tum expressum tum confutatum in quarta illa, quam vocant, Oratione Athanasii. Cujus rei vis eo major esse debet, quod in historia temporum illorum Athanasius tam alienus est ab Eusebio, tam familiariter agit cum Eugenio et Basilio. Cum enim dissimilium ingeniorum, diversarum partium viri, ut Athanasius et Eusebius, ejusdem erroris sunt testes, ut reipsa hic aut illic existentis, errorem illum verisimile est et revera existere, et existere in illo loco, cui Eusebius eum assignat, Athanasius saltem non abjudicat. Deinde Basilius, Athanasius, Eugenius, unam rem agunt in historia hujus quaestionis; accusator Basilius, Marcellus et Eugenius rei, Athanasius judex, crimen haeresis cujusdam societas; quare cum Athanasium eundem de eadem haeresi jam antea scripsisse constet, facilis est conjectura, sanctum Doctorem, cum scriberet, versari in illis ipsis hominibus impetendis, quos postea notat Basilius, horret Eugenius. Verum ad ipsam locorum collationem veniamus, expositis hinc sectae istius placitis, illinc opinionibus ab Athanasio damnatis.
(1) E sectionibus triginta sex libri quarti, saltem una et viginta id agunt ut refellant eos qui dicerent Verbum non esse Filium: esto septem ex iis respexerint Paulianistas, nihilominus reliquis quatuordecim aliquis inveniendus est scopus, cui plene et unice responsurus est comitatus Marcelli.
(2) Increpat Athanasius commentum dicentium, Verbum Dei, similem verbi humani, non habere substantiam; οὐ διαλελυμένος, ἢ ἁπλῶς φωνὴ σημαντικὴ, ἀλλὰ οὐσιώδης λόγος. εἰγὰρ μὴ, ἔσται ὁ Θεὸς λαλῶν εἰς ἀέρα ... ἐπειδὴ δὲ οὔκ ἐστιν ἄνθρωπος, οὐκ ἂν εἴη οὐδὲ ὁ λόγος αὐτοῦ, κατὰ τὴν τῶν ἀνθρώπων ἀσθένειαν. §. 1. Vid. quoque Contr. Sabell. Greg. §. 5. e. Hoc vero idem illud est, conceptis verbis, cujus Eusebius insimulat Marcellum, e. g. ἐπὶ δὲ τοῦ λογου, σημαντικὸν αὐτὸν δίδωσι, καὶ ὅμοιον τῷ ἀνθρωπίνῳ. p. 118. Vid. quoque p. 128.
(3) Reprobat Athanasius illud in haereticis suis, quod dicerent in Natura Divina prius fuisse silentium, tum actionem quandam; τὸν Θεὸν, σιωπῶντα μὲν ἀνενέργητον, λαλοῦντα δὲ ἰσχύειν αὐτὸν βούλονται. §. 11. vid. etiam §. 12. At Eusebius Marcellum postulat de eodem; ὁ λόγος ἔνδον μένων ἐν ἡσυχάζοντι τῷ πατρὶ, ἐνεργῶν δὲ ἐν τῷ τὴν κτίσιν δημουργεῖν, ὁμοίως τῷ ἡμετέρῳ, ἐν σιωπῶσι μὲν ἡσυχάζοντι, ἐν δε φθεγγομένοις ἐνεργοῦντι. p. 4, d. Alibi innuit Eusebius posse fieri, ut artifices etiam humani et in silentio sint et in actione simul, interna quadam mentis operatione, p. 167, b; idem innuit Athanasius §. 11, d.
(4) Non pauca superius dicta sunt de πλατυσμῷ illo μονάδος in carne, idque ἐνεργείᾳ quadam; jam in hac materie tota est una pars libri seu Orationis quartae, viz. §§. 13, 14, 25. φησι γὰρ, dicit Athanasius, ὁ πατὴρ πλατύνεται εἰς υἱὸν καὶ πνεῦμα §. 25. τίς ἡ ἐνέργεια τοῦ τοιούτου πλατυσμοῦ; φανήσεται ὁ πατὴρ καὶ γεγονὼς σάρξ, εἴγε αὐτός μονὰς ὢν ἐν τῷ ἀνθρώπῳ ἐπλατύνθη §. 14.
(5) Dogma illud Verbi a Deo procedentis, ad Deum redeuntis, Marcello tribuunt et Eusebius et Basilius; Athanasius autem illi quam impugnat factioni, ipsis adhibitis vocibus προελθὼν et παλινδρομῶν, πρόοδος et ἀναδρομὴ, προεβάλλετο et ἀνακαλεῖται, γέννησις et παῦλα τῆς γεννήσεως. §. 12. §. 4, e.
(6) Marcellum de Verbo disserentem jam vidimus insistere in phrasi ἐν τῷ Θεῷ: idem fecerunt haeretici illi, de quibus loquitur Athanasius, vid. §. 12. passim §. 2. init. etc. §. 4, e.
(7) Eosdem incusat Athanasius, nisi vellent esse meri Sabelliani, quod necessario tenerent attributa Dei esse res quasdam per se subsistentes in divina natura, quae proinde σύνθετος est: at hoc ipsum deducit Eusebius ex doctrina Marcelli. Athanasius: κατὰ τούτο ἡ θεία μονὰς σύνθετος φανήσεται, τεμνομένη εἰς οὐσίαν καὶ συμβεβηκὸς. §. 2. Eusebius: σύνθετον ὅσπερ εἰσῆγεν τὸν Θεὸν, οὐσίαν αὐτὸν ὑποτιθέμενος δίχα λόγου, συμβεβηκὸς δὲ τῇ οὐσίᾳ τὸν λόγον. p. 121. vid. p. 149, d. Iterum Athanasius εἰ τοῦτο, πὰτηρ μὲν ὅτε σοφὸς, υἱὸς δὲ ὅτε σοφία. ἀλλὰ μὴ ὡς ποιότης τις ταῦτα ἐν τῷ Θεῷ §. 2. Iterum Eusebius: εἰ δ' ἓν καὶ ταυτὸν ἔν ὁ Θεὸς καὶ ἡ ἐν ταῖς παροιμίαις σοφία, ἕξις οὖσα σοφὴ ἐν αὐτῷ νοουμένη, καθὸ σοφὸς ὁ Θεὸς, τὶ ἐκωλύεν, κ. τ. λ. p. 150, b.
(8) Teste Eusebio, Marcellus, dogma suum insinuans, professus est sibi praecipue cordi esse monarchiae dogma p. 109, b. quod quidem dogma Athanasius contra, disputationis suae statim principio, confirmat illaesum prorsus esse et securum in doctrina catholicorum.
(9) Celebre est Marcelli dogma illud de regno Christi ad tempus duraturo, ab initiis quibusdam orto, finem tandem habituro: haereticorum autem, quos urget Athanasius, haud absimile est illud §. 8., quod Filio et existendi et regnandi initium videntur assignasse.
(10) Verbum esse Filium etc. in Veteri Testamento negat Marcellus apud Eusebium p. 131, b. pp. 83-101. pp. 134-140; negant haeretici apud Athanasium, §§. 23-29.
(11) Cum loca illa Veteris Testamenti objicerentur Marcello, profitebatur eas anticipationes esse Novi; εἰ δὲ τις, καὶ πρὸ τῆς νέας διαθήκης, τοῦ Χριστοῦ, υἱοῦ ὄνομα τῷ λόγῳ μόνῳ δεικνύναι δύνασθαι ἐπαγγέλλοιτο, εὑρήσει τοῦτο προφητικῶς εἰρημένον. Euseb. p. 82, a. Quare apud Apostolum ad Rom. I, 4. pro ὁρισθεὶς legebat προορισθείς. Euseb. contr. Marc. I, 2. Vid. Anathem. 5um Concil. Sirm.; vid. porro Select. Observ. R.S.C. p. 10. Quod idem de Photino quoque narrat Epiphanius, autumasse scilicet eum Vetus Testamentum scriptum esse προκαταγγελτικῶς, προχρηστικῶς, Haer. p. 830. At Athanasius quoque de haereticis suis disputans, ἀλλὰ ναί, φασι, κεῖται μὲν, προφητικῶς δὲ ἔστω. §. 24.
(12) Cum contra Marcellum urgeretur Psalmus 109, voluit «Luciferum» illum esse stellam, quae Magorum dux fuit. Euseb. p. 48, b. Vid. Epiphan. Haer. p. 833, a. Athanasius quoque pro parte sua, per duas sectiones totus est in eodem Scripturae loco excutiendo.
(13) Accedit denique, quod notatu certe dignum est, idem propemodum sentire Athanasium de natura dogmatis Sabelliani, quod Eusebium, Eugenium, Basilium sensisse supra dictum est. Σαβελλίου τὸ ἐπιτήδευμα, τὸν αὐτὸν υἱὸν καὶ πατέρα λέγοντος, καὶ ἑκάτερον ἀναιροῦντος, ὅτε μὲν υἱὸς, τὸν πατέρα, ὅτε δὲ πατὴρ, τὸν υἱὸν. §. 9.
Profecto plura sunt quae conferri possint ad Athanasii librum quartum ex Marcelli et Photini haeresi illustrandum; haec autem qualiacumque satis sint quo demonstretur, illud sanctissimi doctoris opus, non adversus Arianos, sed adversus Photinianorum dogma esse exaratum. Neque id multum in hac re valet, quo motus, Montefalconius dubitat an opusculum Contra Sabellii gregales sit Athanasii; nullam scilicet esse memoriae proditam Athanasii cum Sabellianorum familiis dimicationem. Nam si reipsa certum est, hunc librum de Sabellianismo quodam disputare, esse autem genuinum, (id quod nemo inficiatur,) quid ultra quaerendum est? aliorum silentium explicatione eget, sed nihil probat. Opportunum autem est Sirmondi responsum de Hieronymo similiter praetermittente Eusebii tractatus contra Sabellium:—«de infinitis voluminibus quae ab Eusebio edita testatur, pauca, certe non omnia, Hieronymum commemorasse.» Sirmond. Opp. tom. I. init.
Jam mihi disputandi tandem finem facturo, in mentem subit Ciceronianum illud, «Utitur in re non dubia testibus non necessariis.» At certe nulla moles argumentorum illis nimia est, qui adversarios habent Montefalconium Benedictinum, Jesuitam Petavium.
Restat ut subjiciatur operi nostro brevis quaedam analysis partium seu fragmentorum eorum, ex quibus consistit hic liber.
1. Sectiones septem, 1-5, 9, 10, Monarchiam tractant, et cognatam materiam unitatis, simplicitatis, integritatis divinae, tum Filii generationis; quarum una §. 4. et alterius pars §. 3. Arianos alloquitur; reliquae familias Sabellianas.
2. Duo, 6 et 7, cum Arianis cominus pugnant, nihil autem commune habent neque cum sectionibus quae praecedunt, neque cum iis quae subsequuntur.
3. Tres, 8, 11, et 12, comparationem ineunt inter contrarias sectas, praecipue Sabellianam.
4. Tres aliae, 13, 14, 25, pertinent ad praecipuum quoddam dogma Sabellii et Marcelli.
5. Universae 21. sectiones, quae reliquae sunt, cursum autem paene continuum habent, 15-24, 26-29. unam rem agunt, Verbum scilicet idem esse ac Filius, contra doctrinam Marcelli et Pauli Samosateni.
Extat in tertia parte Actorum Concilii Oecumenici Ephesini an. 331. habiti, symbolum quoddam sic fere inscriptum: «De Incarnatione Verbi Dei, Filii Patris, Definitio Episcoporum, qui Nicaeae in Synodo convenerunt, et expositio ejusdem Synodi adversus Paulum Samosatenum.» Ecthesis haec Patribus Antiochenis, qui Paulum condemnaverunt cir. an. 264-270, vindicatur a Baronio an. 272. J. Forbes. Instr. Hist. Theolog. I, 4. §. 1. Lemoyn. Var. Sacr. t. 2. p. 255. Worm. Hist. Sabell. p. 116-119. (Vid. Routh. Rell. Sacr. t. 2. p. 523.) Simon. de Magistris, Praefat. ad Dionys. Alex. p. XL. Feverlin. Dissert. de. P. Samos. §. 9. Fasson. de voce Homoüsion, Molkenbuhr Dissert. Crit. 4. Kern. Disqu. Hist. Crit. de hac re; Burton. ap. Faber. «Apostolicity of Trinitarianism,» et aliis. Cum autem homoüsion Filii Dei profitetur, adhibita est a criticis quibusdam, quo comprobarent Athanasium, Basilium, et Hilarium, gravissimos auctores, errasse cum dicerent vocabulum illud Antiochiae tunc temporis, in Epistola Synodica Patrum, aut condemnatum esse, aut prudenter omissum. Quae quidem subdifficilis quaestio non hujus est loci, ubi id tantum agimus, pace eruditissimorum virorum, ut allatis argumentis pro captu nostro commonstremus, Ecthesim illam Concilio neque Antiocheno, neque vero Nicaeno esse coaevam, sed jure referri in tempora et Paulo et Ario posteriora.
Caeterum occurrit hoc Symbolum ap. Harduin. Concil. t. 1. p. 1640. Routh. Relliqu. Sacr. t. 2. p. 524. Dionys. Alex. Opp. Rom. 1696. (1796) p. 289. Card. Mai. Nov. Coll. t. 7. p. 162. Burton. «Testimonies,» p. 397-399. Faber. op. cit. t. 2. p. 287. Ad rem aggrediamur.
1. Ecthesis haec habet: ὅλον ὁμοούσιον τῷ Θεῷ καὶ μετὰ τοῦ σώματος, ἀλλ' οὐχὶ κατὰ τὸ σῶμα ὁμοούσιον τῷ Θεῷ. At multa suadent vocabulum homoüsion non habere locum in symbolis saeculi tertii.
(1) Primum, decantata sunt illa Augustini et Vigilii, ex quibus constat tempore Concilii Nicaeni homoüsion fuisse instrumentum novum, quo munita est fides Ecclesiae contra Arianos: «Adversus impietatem Arianorum haereticorum,» inquit Augustinus, «novum nomen Patres homoüsion condiderunt, sed non rem novam tali nomine signarunt,» in Joan. 97. n. 4. Alio loco monet: «minus quam oportuit intellectum» esse illud nomen Arimini, «propter novitatem verbi.» Contr. Maxim. II, 14. «quod tamen,» subjungit, «fides antiqua pepererat.» Vigilius autem, «res antiqua novum nomen accepit homoüsion.» Disput. Athan. et Ar. t. V, p. 695. Bibl. Patr. Col. 1618. Vid. Lemoyn, Var. Sacr. l. c.
(2) Deinde, auctor est Sozomenus, Hist. IV, 15. a Semi-arianis Sirmii an. 358. adhibitum esse in confessione sua conscribenda illud ipsum symbolum, quod Antiocheni Patres contra Paulum edidissent; quod quidem certe non adhibuissent amentissimi homoüsii insectatores, si illam vocem continuisset.
(3) Tum ex ipsorum Semi-arianorum testimonio idem conficitur, in iis scilicet quae ab illis scripta apud Epiphanium reperiuntur. Haeres. 73. Profecto ibi provocant ad Concilium Antiochenum contra Paulum habitum, quo, usiam praeseferentes, insinuent suum homoeüsion; quod, inquam, contra esset ab illis factum, si Concilium illud in symbolo suo, ut usiam, sic homoüsion quoque ascivisset.
(4) Neque sane est quod miremur, (hoc enim obiter dici liceat) si Patres Antiocheni oeconomia quadam utendum esse duxerint, in voce homoüsion adhibenda. Nam qui primi Pauli causam tractaverunt, Dionysius, Gregorius Neocaesariensis, Athenodorus, fortasse Firmilianus, fuerunt Origenis discipuli, acerrimi impugnatoris eorum qui corpoream aliquam naturam Deo tribuerent; qualem contendit Paulus, testibus Athanasio et Basilio, in vocabulo homoüsion innui. De divina substantia tanquam corpore loquitur Tertullianus, in Prax. 7. utitur porro, post Valentinianos, voce προβολὴ, (sicut Justinus cognata phrasi προβληθὲν γέννημα, Tryph. 62.); at Origenes contra, cum Candido Valentiniano congressus, verbum illud reprobat, Melitonis autem opus, περὶ ἐνσωμάτου Θεοῦ severius notat, in Genes. Fragm. t. 2. p. 25, quasi Deum esse materialem docuerit, vid. etiam de Orat. 23. Illa Platonicorum quoque admiratio quae in Origene cernitur, eodem spectat, cum philosophi istius sectae, quo Deum simplicissimum et perfectissimum esse traderent, soliti sint illum appellare ὑπερούσιον.
Profecto a Plotino Deus appellatur, «origo existentiae et praestantior usia.» 5. Ennead. V, 11. quia «supereminens omnia est, non illa, sed causa illorum» ibid. c. ult. Quod docuerunt porro materialistae de necessitate physica, in causa fuit cur Plotinus Dei energiam et voluntatem diceret ejus esse usiam, 6. Enn. VIII, 13. Origenes quoque, «Neque enim usiae particeps est Deus, participes enim facit potius, quam ipse est particeps.» Contr. Cels. VI, 64. Hinc vox ὑπερούσιον de Deo usurpatur ab Areopagita, de div. nom. I, 2. et a Maximo Confessore; «οὐσία, scribit, improprie de Deo dicitur, nam ὑπερούσιος est,» in Areopag. de div. nom. V. init. Vid. etiam Damasc. Fid. Orth. I, 4 et 8, pp. 137, 147. Gregorium Naz. quoque, qui Deum docet esse ὑπὲρ τὴν οὐσίαν. Orat. 6, 12. Et Constantinum ad Sanct. Coet. 9.
Origenes sane in Joan. t. 20, 16. eo usque progreditur, ut verba reprehendat ἐκ τῆς οὐσίας τοῦ πατρὸς γεγεννῆσθαι τὸν υἱὸν; sed ob hanc plane rem, quia arbitratur, perperam quidem, formulam istiusmodi μείωσιν quandam inferre in notionem Dei.
Jam Arianis certe usitatissimum fuit, eo nomine postulare homoüsion, quasi, Gnosticorum et Manichaeorum more, immaterialitati divinae injuriam fecerit.
Et Dionysium Alexandriae Episcopum constat primo horruisse aliquantum hoc vocabulum, tum solum fidenter illud enunciantem, et confitentem, cum eum Pontifex Romanus ad id hortatus esset.
Neque illud omittendum est, quod circa idem tempus cum habebantur Concilia Antiochiae contra Paulum, illam orbis Christianae partem invaserat Manichaeorum haeresis; quae, utpote verbo homoüsion usa in theologia sua, idque materiali sensu, non immerito Patribus metum incuteret, ne vox, in se sanctissima et praeclarissima, illo tempore catholico dogmati parum esset profutura.
(5) Quibus perspectis, forsitan expediri poterit ille nodus in historia Patrum Antiochenorum, quod Athanasius, Basilius, Hilarius, una consentientes de verbo homoüsion ab illis Patribus improbato, quare improbatum fuerit, inter se non consentiunt. Scilicet, cum usia, ut a Petavio dictum est, de Trin. IV, 1. in philosophorum scholis, quod unum est et individuum, tunc temporis significaret, cognata vox homoüsion, de Sanctissima Trinitate usurpata, illis qui a theologia sua mysteria excludebant, alterutrum de his erroribus secum ferre videbatur. Nam si verbum illud materiale quid innueret, id jam haeresis erat; si vero immateriale, continuo fieri non poterat, quin illa duo plane essent, non duo ullatenus, sed simpliciter unum. Quare significaret aut Patris partem (μέρος ὁμοούσιον) esse Filium, sicut volebant Manichaei, aut Patrem esse Filium, sicut Sabelliani. Paulus igitur in Patres Antiochiae congregatos hoc fere usus est dilemmate: «Nisi vocabulum vestrum Manichaeorum est, quod vos negatis, certe Sabellianismum sonat, id quod ego libenter suscipio;» unde et verum erit, quod Athanasius narrat, Paulum dixisse: «Si homoüsius est Christus, tres sunt substantiae in deitate,» et verum quod Hilarius, «Homoüsion Samosatenus confessus est.» Subduxerunt itaque Patres voculam, ne illam sophista aut haeresis postularet Manichaeorum, aut in Sabellianam vindicaret.
2. Legimus etiam in Ecthesi, μετὰ τῆς θεότητος ὢν κατὰ σάρκα ὁμοούσιος ἡμῖν.
Multa sunt et gravia, cur credamus, formulam illam ὁμοούσιον ἡμῖν temporibus esse tribuendam et Antiocheno Concilio, et fortasse Nicaeno, posterioribus.
(1) Si Vaterlandio credendum est, aetatem Symboli Quicunque eruenti, ὁμοούσιον ἡμῖν pauci tantum ante Eutychen conceptis verbis tradiderunt, post autem plurimi. Quo hoc comprobet, provocat vir doctus ad confessionem Turribii Hispani an. 447. Flaviani Constantinopolitani et Leonis Papae 449, Concilii Chalcedonensis an. 451, Felicis III, an. 485. Anastasii II. an. 496. Ecclesiae Alexandrinae eodem anno; necnon Hormisdae, Ecclesiarum Syriae, Fulgentii, Justiniani, Joannis II. et Pelagii I. in saeculo sexto. «In quibus singulis,» inquit, «aut unius natura dogma est reprobatum, aut duarum comprobatum, aut το ὁμοούσιον ἡμῖν sancitum; quos quidem articulos frustra quaesiveris in Symbolo Quicumque.» Opp. t. 4. p. 247. Eodem autem argumento, quo Symbolum Quicumque, verba ὁμοούσιον ἡμῖν omittens, collocatur ante Eutychen, Ecthesis haec Ephesina iisdem usa, post Eutychen collocabitur.
(2) Illud ipsum, quod ὁμοούσιον ἡμῖν est ab Eutyche repudiatum, indicio est hanc formulam non usurpatam esse ab Ecclesia in confessionibus suis, ante Eutychem; namque id haereticorum proprium est, Catholicae traditionis illos articulos respuere, quae hactenus sunt fidelium mentibus non publicis monumentis mandata. «Usque ad hodiernum diem,» contendit in Concilio Constantinopolitano, «non dixi corpus Domini et Dei nostri esse ὁμοούσιον ἡμῖν; confiteor autem Sanctam Virginem esse ὁμοούσιον ἡμῖν, ex qua Deus noster est incarnatus.» Hard. Conc. t. 2. p. 164, 5. Scilicet in quaestionem venerat, utrum formula quaedam reciperetur necne, quae, cum apprime esset utilis ad nascentem haeresin opprimendam, adhuc tamen privati solummodo fuisset juris et in certis ut plurimum locis usitata. Idem accidisse cernimus in vocabulo φύσις, quod eo plausibilius rejecerunt Eutychiani, quia rarius occurreret in scriptis Patrum, quando in controversiam vocaretur. De ὑποστάσει, quae vox alteri erit exemplo hujusce rei, post dicendum erit.
(3) Occurretur forsitan a quibusdam dicentibus, articulum hunc ὁμοούσιον ἡμῖν sancitum esse ab Ecclesia cum Apollinaristis confligente; qui, teste Athanasio ad Epict. 2., Christi corpus Divinitati consubstantiale esse jactabant. Concedo utique; sed cum Apollinaristae, brevi, dogma ipsi suum deseruerint, (Epiph. Haer. 77, 25.) non necesse habuit Ecclesia tesseram aliquam fidei contra perfidiam eorum proferri. Ambae quippe Apollinaristarum sectae videntur inter se consensisse in articulo ὁμοούσιον ἡμῖν verbo tenus recipiendo, id solum exagitantes, utrum de corpore Domini jam cum Divinitate unito, posset ille praedicari, necne; vid. Leont. de fraud. Apollin. Attamen occurrit certe formula illa in confessione Joannis Antiocheni, circ. an. 431. Rustic. contra Aceph. p. 799. et alibi, ut credo; ea vero non amplius 21. annis antecessit Concilio Chalcedonensi, a quo inter formulas Ecclesiae illa ὁμοούσιον ἡμῖν recepta est.
(4) Enimvero contra Apollinaristarum ὁμοούσιον θεότητι usitatius est in scriptis Patrum, non ὁμοούσιον ἡμῖν, sed ὁμοούσιον Μαρίᾳ. Scilicet Amphilochius, quasi summam rei explicans, «Apparet certe,» scribit, «sanctos Patres dixisse, Filium esse consubstantialem Patri secundum divinitatem, et consubstantialem Matri secundum humanitatem.» ap. Phot. Bibl. p. 789. Proclus, non τῷ ὁμοούσιον, sed τῷ ὁμόφυλον utitur, adjecto tamen «Virgine,» non «nobis;» τῷ πατρὶ κατὰ τὴν θεότητα ὁμοούσιος, οὕτως ὁ αὐτὸς καὶ τῃ παρθένῳ κατὰ τὴν σάρκα ὁμόφυλος. Ad Arm. p. 618. circ. init. Vid. quoque p. 613. fin. p. 618. Saepius ὁμοούσιον adhibens Proclus in theologia explicanda, hic non adhibet in oeconomia. Athanasius autem: τὸν ἡνώμενον πατρὶ κατὰ πνεῦμα, ἡμῖν δὲ κατὰ σάρκα. ap. Theod. Eran. II, p. 139. Alibi: οὐκ ἐκ Μαρίας, ἀλλ' ἐκ τῆς ἑαυτοῦ οὐσίας σῶμα. ad Epict. 2. Vid. quoque verba ὁμογενὴς et ὁμοούσιος inter se opposita de Sent. Dion. 10. Eandem rem exprimit τέλειος ἄνθρωπος, e. g. Procl. ad Arm. p. 613, quam quidem phrasin, ab Apollinare rejectam, Eutyches recepit. Concil. t. 2. p. 157. Leon. Epist. 21.
Contra ab Eustathio an. 325. certe dictum est, Christi animam esse ταῖς ψυχαῖς τῶν ἀνθρώπων ὁμοούσιον, ὥσπερ καὶ ἡ σάρξ ὁμοούσιος τῃ τῶν ἀνθρώπων σαρκί. Ap. Theod. Eran. I. p.56. et ab Ambrosio ibid. p.139. ὁμοούσιον τῷ πατρὶ κατὰ τὴν θεότητα, καὶ ὁμοούσιον ἡμῖν κατὰ τὴν ανθρωπότητα; (Vid. quoque Leont. Contr. Nest. et Eutych. p. 977.) quod mirabile sane erit si ab Ambrosio scriptum est, at sancto Doctori paene abjudicatur a Maurinis Opp. tom. 2. p. 729. Quid quod Leontium hunc, in cujus opere occurrit, alium esse atque auctorem illum qui scripserit de sectis, Coustantii judicium est, Append. Epist. Pont. Rom. p. 79, eo autem nomine (quod ad rem nostram facit) quia minus «accuratus» scriptor est. At tamen videas aliud specimen ejusdem formulae in Theophilo Ap. Theod. Eran. II, p. 154.
(5) Neque illud leve est, quod, cum ab ὁμοούσιον ἡμῖν proferentibus vox οὐσία pro φύσις sive γένος sumatur, ὁμοούσιον autem valeat ὁμόφυλον, sensus contra ὁμοουσίου patribus Antiochenis saeculi tertii videtur esse ille quem fert in formula ὁμοούσιος πατρὶ; nempe ut individuum, non genus, significet; quod quidem, ut jam vidimus, Paulus pro concesso habet in sophismate suo contra illos Patres torquendo. Quod adeo receptum fuit illis temporibus, ut Hippolytus tantum non diserte neget homines esse inter se unius substantiae vel οὐσίας; rogat enim, μὴ πάντες ἕν σῶμα ἐσμεν κατὰ τὴν οὐσίαν; Contr. Noet. 7. Malchion autem, in illa ipsa cum Paulo dimicatione, haeresiarcham incusat quod non teneret οὐσιῶσθαι ἐν τῷ ὅλῳ σωτῆρι τὸν υἱὸν τὸν μονογενῆ. Routh. Relliqu. t. II, p. 476. Africanus porro confitetur, οὐσίαν ὅλην οὐσιωθεὶς, ἄνθρωπος λέγεται ibid. p. 125. Quinimo Athanasius ipse videtur uti verbo οὐσία simpliciter de divinitate Verbi, numquam, quantum scio, de humanitate ab eo assumpta. Vid. Orat. I, 45, 57 fin. 59 init. 60 init. 62, 64 fin. II, 18 init. III, 45 init. etc. Inducit autem, quasi inter se contraria, οὐσίαν et ἀνθρώπινον Verbi, Orat. I, 41. οὐσίαν et ἀνθρώποτητα, III, 34 init. Sed hac de re plura possent dici, quam hujus disputationis ratio ferret.
(6) Accedit quod Epistola extat quaedam a Patribus Antiochenis, vel quibusdam ex illis, scripta; quae, de Incarnatione disputans, verbis utitur plane similibus verborum saeculi tertii, plane dissimilibus eorum quae in Ecthesi Ephesina reperiuntur. Mentionem scilicet facit de Filio «incarnato» et «facto homine,» de «corpore ejus ex Virgine sumpto,» de «homine ex semine David,» de «participatione carnis et sanguinis.» Routh. Rell. t. 2. p. 473. Atque haec de formula ὁμοούσιος ἡμῖν, Apollinaris, vel potius Eutychis aevo, primum in fidei confessiones recepta.
3. Haec quoque notanda sunt in Ecthesi: ἑν πρόσωπον σύνθετον ἐκ θεότητος οὐρανίου καὶ ἀνθρωπείας σαρκός.
Verbum σύνθετον, latine compositum, reperitur in fragmento quod extat disputationis Malchionis cum Paulo in Concilio Antiocheno, Routh. Relliqu. t. 2. p. 476; at πρόσωπον, sumptam pro antitheto, quod vocant, duarum naturarum, ad seriorem aetatem referendum est.
Concedendum sane est personae vocabulum reperiri in Tertulliano, idque de duabus Christi naturis disputante. Contr. Prax. 27. Hoc tamen fere ἅπαξ λεγόμενον est; quamquam Novatianus certe, cui cum Tertulliano magna est necessitudo, loquitur de Trin. 21. de «regula circa personam Christi.» Sed usurpat ille auctor Christi nomen passim in opere suo, non pro Filio Incarnato, sed simpliciter pro Deo Unigenito: e. c. «Regula veritatis docet nos credere post Patrem etiam in Filium Dei Christum Jesum, Dominum Deum nostrum, sed Dei filium etc. c. 9. init. Alibi, «Christus habet gloriam ante mundi institutionem,» 16. Vid. quoque 13, ubi Christum, non Verbum, carnem sumpsisse docet; alibi autem, inita jam disputatione de «Persona Christi,» tamen loquitur de illo ut «secundam personam post Patrem» 26 et 31. Vid. quoque 27.
Quidquid autem haec valeant, confirmare tamen ausim, (si de re quaquam, quod universe non est, secure potest confirmari,) vocabulum πρόσωπον, de Christo incarnato sumptum, non fuisse in usu Catholicorum usque ad tempora fere Apollinaris.
(1) Non occurrit in Athanasii opere contra Apollinarem, scripto circ. an. 370. exceptis locis duobus, de quibus postea; neque in Greg. Naz. Ep. 202 ad Nectarium, neque Epp. 101, 102. ad Cledonium; neque in Dialogis tribus Theodoreti, nisi in uno loco, quem, Ambrosio a Theodoreto et Leontio tributum, Ambrosii non esse jam diximus; neque in Symbolo Damasi, a quo condemnatus est Apollinaris, vid. Epp. Dam. ap. Coust. 4 et 5; neque in Symbolo Epiphanii, Ancor. 121; vid. quoque 75.
(2) Desideratur idem in iis disputationibus Patrum, ubi, si tum esset in usu, jure erat expectandum; cujus vice aliae contra suppositae sunt voculae et phrases, quae et iteratione sua formularum paene gerunt speciem, et varietate sua admirationem movent, cur πρόσωπον quoque in illis locis non reperiatur.
E. c. Irenaeus: «Non ergo alterum filium hominis novit Evangelium, nisi hunc qui ex Maria etc. et eundem hunc passum resurrexisse.... Etsi lingua quidem confitentur unum Jesum Christum,... alterum quidem passum et natum etc. et esse alterum eorum etc. Haer. III, 16, n. 5, 6. unus quidem et idem existens n. 7. per multa dividens Filium Dei n. 8. unum et eundem, ibid. Si alter ... alter ... quoniam unum eum novit Apostolus etc.» n. 9. Extenditur disputatio ad c. 24.
Ambrosius: «Unus in utraque (divinitate et carne) loquitur Dei Filius; quia in eodem utraque natura est; et si idem loquitur, non uno semper loquitur modo de Fid. II, 9. Vid. 58. Non divisus, sed unus; quia utrumque unus, et unus in utroque ... non enim alter ex Patre, alter ex Virgine, sed idem aliter ex Patre, aliter ex Virgine. de Incarn. 35. Vid. 47. 75. Non enim quod ejusdem substantiae est, unus, sed unum est» 77, quo in loco verbum persona sequitur de Mysterio Trinitatis.
Hilarius: «Non alius Filius hominis quam qui Filius Dei est, neque alius in forma Dei quam qui in forma servi perfectus homo natus est ... habens in se et totum verumque quod homo est, et totum verumque quod Deus est. de Trin. X, 19. Cum ipse ille Filius hominis ipse sit qui et Filius Dei, quia totus hominis Filius totus Dei Filius sit etc.... Natus autem est, non ut esset alius atque alius, sed ut ante hominem Deus, suscipiens hominem, homo et Deus possit intelligi. ibid. 22. Non potest ... ita ab se dividuus esse, ne Christus sit; cum non alius Christus, quam qui a forma Dei etc. neque alius quam qui natus est etc.... neque alius quam qui est mortuus etc. ... in coelis autem non alius sit quam qui etc. ibid. ut non idem fuerit qui et etc. ibid. 50. Totum ei Deus Verbum est, totum ei homo Christus est ... nec Christum aliud credere quam Jesum, nec Jesum aliud praedicare quam Christum» 52.
Haud aliter Athanasius: ἄλλος, ἄλλος· ἕτερος, ἕτερος· εἴς καὶ αὐτὸς· ταυτόν· ἀδιαίρετος. Orat. IV, 15 et 29. ἄλλος, ἄλλος. 30. ἕνα καὶ τὸν αὐτὸν. 31. οὐχ ὡς τοῦ λόγου κεχωρισμενου. ibid. τὸν πρὸς αὐτοῦ ληφθέντα, ᾧι καὶ ἠνῶσθαι πιστεύεται, ἄνθρωπον ἀπ' αὐτοῦ χωρίζουσι. ibid. τὴν ἀνέκφραστον ἑνωσιν. 32. τὸ θεῖον ἓν καὶ ἁπλοῦν μυστήριον. ibid. τὴν ἐνότητα. ibid. ὅλον αὐτὸν ἄνθρωπον τε καὶ Θεὸν ὁμοῦ. 35. Vid. etiam disputationem maxime subtilem in Orat. III, 30-58., ubi tamen vix inveneris verbum unum, quod sit theologicae scientiae proprium.
Alia veterum theologorum specimina sunt hujusmodi: «Mediam inter Deum et hominem substantiam gerens.» Lactant. Instit. IV, 13. Θεὸς καὶ ἄνθρωπος τέλειος ὁ αὐτός. Meliton ap. Routh. Rell. t. I. p. 115. «ex eo quod Deus est, et ex illo quod homo ... permixtus et sociatus ... alterum vident, alterum non vident.» Novat. de Trin. 25. Vid. quoque 11, 14, 21, 24. «Duos Christos ... unum, alium» Pamphil. Apol. ap. Routh. Rell. tom. 4. p. 320. ὁ αὐτός ἐστιν, ἀεὶ πρὸς ἑαυτὸν ὡσαύτως ἔχων, Greg. Nyss. t. 2. p. 696. ἕνα καὶ τὸν αὐτὸν. Greg. Naz. Ep. 101. p. 85. ἄλλο μὲν καὶ ἄλλο τὰ ἐξ ὧν ὁ Σωτήρ· οὐκ ἄλλος δὲ καὶ ἄλλος. p. 86.
Vid. quoque Athan. contr. Apollin. I, 10. fin. 11. fin. 13, e. 16, b. II, 1 init. 5, e. 12, e. 18. cir. fin. Theoph. ap. Theod. Eran. II. p. 154. Hilar. ibid. p. 162. Attic. ibid. p. 167. Hieron. in Joan. Hieros. 35.
Haud absimiles loquendi modi, omisso plane vocabulo πρόσωπον, reperiuntur in Epistola illa Patrum Antiochenorum, ad quam jam supra provocatum est: τὸ ἐκ τῆς παρθένου σῶμα χωρῆσαν πᾶν τὸ πλήρωμα τῆς θεότητος σωματικῶς, τῇι θεότητι ἀτρέπτως ἥνωται καὶ τεθεοποίηται· οὖ χάριν ὁ αὐτὸς Θεὸς καὶ ἄνθρωπος. Routh. Relliq. t. 2. p. 473. ὅυτω καὶ ὁ Χριστὸς πρὸ τῆς σαρκώσεως ὡς ἑῖς ὠνόμασται. καθὸ Χριστὸς ἓν καὶ τὸ αὐτὸ ὢν τῇι οὐσίᾳι. ibid. p. 474. εἰ ἄλλο μὲν ... ἄλλο δὲ ... δύο υἱούς. ibid. p. 485. Malchion quoque, «Unus factus est ... unitate subsistens etc.» ibid. p. 476.
(3) Constat praeterea, vocabulum πρόσωπον a Patribus antiquis de Christo praedicari incerto illo quotidiani sermonis sensu; id quod saepius vix fieret, si jam recepta esset ea vox in symbola et confessiones Ecclesiae.
E. c. a Clemente Alexandrino Filius vocatur πρόσωπον, id est, vultus Patris. Strom. V, 6. p. 665. et Paedag. I, 7. p. 132. Vid. quoque Strom. VII, 10. p. 886. Haud aliter ἐν προσωπῳι πατρὸς, Theoph. ad Autol. II, 22. Vid. ὁμοιοπρόσωπον, Cyrill. Hier. Catech. XII, 14 fin. Apud Chrysostomum legimus, δύο πρόσωπα, humanum scilicet et divinum, (nisi placuerit cum Tentschero de Patre et Filio illud accipi,) διῃιρημένα κατὰ τὴν ὑπόστασιν, in Hebr. Hom. III, 1 fin. id porro, cum paulo ante locutus esset contra Paulum Samosatenum, in quem Ecthesin Ephesinam conscriptam esse creditur. Vid. quoque Amphilochium ap. Theod. Eran. I, p. 67, qui Christum docet dixisse, Pater major me est, «ex carne et non ἐκ προσώπου θεότητος.» His locis πρόσωπον videtur velle aspectum quendam, unum e multis, sub quibus res eadem potest considerari, quod item Athanasio usitatum est; vid. de Decr. 14. Orat. I, 54. II, 8. Sent. Dion. 4. Qua quidem ratione explicandi sunt duo loci, in quibus videtur sanctus Doctor uti vocabulo πρόσωπον, et quidem incommode, in eo sensu quem fert in theologia, viz. contr. Apoll. II, 2 et 10. ἐν διαιρέσει προσώπων; ubi Lequienius, (in Damasc. Dialect. 43) putat se reperisse singulare exemplum vocis πρόσωπον pro natura adhibitae; male quidem, cum ipse Athanasius in altero loco se explicans, προσώπων ἢ ὀνομάτων scribit. Quae cum ita sint, fortasse minus audiendus est Montefalconius, fragmentum quoddam Athanasii non nisi propter ipsam dictionem rejiciens, vid. Opp. t. I, p. 1294. Monet enim post Sirmondum in Facund. XI, 2. illum locum continere doctrinam, «ab Athanasiana penitus abhorrentem;» ideo autem quod versio latina, quam solam habemus, proponit «duas personas, unam circa hominem, alteram circa Verbum.» Quod si aliunde ostendi potest non esse Athanasii fragmentum illud, abjudicetur utique. Caeterum in sensu paulum diverso, non tamen in theologico, vocabulo utitur Hippolytus in loco quem Leontius servavit, Hipp. Opp. t. 2. p. 45. ubi Christus appellatur δύο προσώπων μεσίτης, Dei et hominum.
Praeterea apud Hilarium legimus, «utriusque naturae personam» de Trin. IX, 14. «ejus hominis quam assumpsit persona,» Psalm. 63. n. 3. Vid. eundem in Psalm. 138. n. 5. Apud Ambrosium, «in persona hominis,» de Fid. II, n. 61. v. n. 108, 124. Ep. 48, n. 4. Colligitur autem ex loco quodam Paschasii Diaconi, de Spir. II, 4. p. 194, quam laudat Petavius, de Trin. VI, 4, § 3, vocabulum persona, pro qualitate seu statu sumptum, etiam in sexto saeculo theologo posse imprudenter excidere. Vid. quoque Cyril. Alex. Dial. V, p. 554.
Quapropter ab eodem Cyrillo, in quarto anathemate suo, adhibita est vox hypostasis; εἴ τις προσώποις δυσὶ, ἠγοῦν ὑποστάσεσι, etc. quo quid vellet πρόσωπον clarius efferretur. Vid. quoque diligentiam Vincentii Lerinensis in hac re Comm. 4.
(4) Accedit quod mirum quantum distant ea quae de antiquorum dictis narrantur a scriptoribus serioris aevi, ab iis ipsis dictis, si quando casu temporum hodie ad nos pervenerint; hic scilicet notiones, justas quidem, sed illas nudas reperimus, illic notiones easdem certis verborum formulis vestitas; ita ut ipsa locorum collatio demonstret illas formulas non pertinere ad vetustatem. E. g. Ab Ephraemio Antiocheno accepimus Petrum Alexandrinum, Chrysostomum, Basilium, Nazianzenum, et alios docuisse «duarum naturarum unionem, unam hypostasin, unamque personam.» ap. Phot. cod. 229. p. 805-7. Optime vero; quis dubitet sanctissimos viros in gravissima materia Catholicas enunciasse sententias? Sed aliud est loqui catholice, prorsus aliud uti iis vocabulis quae catholici hoc tempore utuntur, quae quidem non erant necessaria, non erant in ecclesiastico usu, donec irrepsisset haereticorum fraus, donec periclitaretur fidelium salus. Jam si Chrysostomum, quem Ephraemius laudat, adeamus, invenerimus ἕνωσις, συνάφεια, ἕν ὁ Θεὸς λόγος καὶ ἡ σάρξ, vix autem ea verba quibus illas notiones Ephraemius vestit; in Gregorii Epistola ad Cledonium, ad quam idem auctor provocat, ne semel quidem verbum persona; in iis autem quae extant Petri legimus hujusmodi, σὰρξ γενόμενος οὐκ ἀπελε'ιφθη τῆς θεότητος· γέγονεν ἐν μητρᾷι τῆς παρθένου σάρξ· Θεὸς ἔν φύσει καὶ γέγονεν ἄνθρωπος φύσει. Routh. Rell. t. 3. p. 344-346.
Maximus quoque Confessor sic interpretatur Gregorium Nazianzenum: «Hoc sane, ut puto, magnus quoque Gregorius Theologus dicere videtur ea magna Oratione Apologetica, dum ait, Unum ex ambobus, et ambo per unum: quasi diceret, quemadmodum enim ex ambobus, hoc est, ex duabus naturis, unum velut totum ex partibus secundum personae rationem, sic et per unum persona ratione ut totum, ambo partes naturae ratione, hoc est, duo.» opp. t. 2. p. 282.
Profecto quod in hujusmodi locis immutatur a commentatoribus suspecta facit excerpta illa ex operibus Patrum, quae in aliam linguam reddita ad nos veniunt; ut Ambrosianum illud Leontii; eo magis quia in versionibus latinis, quae solent Graecorum Patrum textum comitari, verborum formulis reipsa occurrimus aliquando injuria intrusis, non malo quidem animo, sed quo sensus evidentior fiat.
(5) Hoc quoque, ut arbitror, ostendi potest, scilicet, prout scripta de hac re, quondam antiquorum alicui assignata, eidem decursu temporis a criticis abjudicentur, ita probabile fieri vocabulum πρόσωπον hic aut illic in iis reperiri. Quod in loco Ambrosii cernitur, jam bis citato; at major hic est materies dicendi, quam quae juste a nobis possit tractari. Alteri tamen exemplo sit, quod exhibet Athanasius. Abesse vocabulum πρόσωπον, theologorum sensu intellectum, a magni Doctoris operibus jam diximus; nunc divertamus ad fragmentum quoddam, in fine tomi prioris Maurini p. 1279 positum. «Olet quidpiam peregrinum,» monet Montefalconius; «et videtur maxime sub finem Eutychianorum haeresin impugnare;» ecce autem in eo vocabulum πρόσωπον. Tum, adeatur ab Epistolam, ad Dionysium quendam scriptam, Julio autem Pontifici perperam tributam; en tibi vocabulum πρόσωπον, n. 2. vid. Coustant. Epp. Rom. Pontif. Append. p. 62. Idem porro reperitur in ἐκθέσει illa τῆς κατὰ μέρος πίστεως, olim Gregorio Neocaesariensi, uni ex Patribus Antiochenis, ab Eulogio autem (ap. Phot. cod. 230. p. 846.) Apollinaristis assignata. Reperitur idem apud Sermonem quendam «in S. Thomam,» a Concilio sexto laudatum ut Chrysostomi, a Montefalconio autem rejectum, a Tillemontio Edesseno auctori an. 402. tributum, Ed. Maur. tom. 8. part. 2. p. 14. Hic autem obiter dictum velim, celebrem illam Epistolam Chrysostomi ad Caesarium, de qua tantae motae sunt lites in controversia sanctissimae Eucharistiae, vocabulum πρόσωπον continere; quod de Hippolyti quoque Contra Beronem et Helicem dici potest, si decet de fragmentis illius operis strictim loqui.
(6) Liceat hic apponi locos quosdam antiquiorum Patrum, in quibus vocabulum illud offendimus.
In Epistolis Apollinaristarum inter se dimicantium, an. 381. ap. Leont. p. 1033, b. p. 1037, b. p. 1039, b. ubi etiam occurrit ὁμοούσιον ἡμῖν.
In Apollinaris loco quodam ap. Theod. Eran. II, p. 173.
In loco auctoris cujusdam adversus Arianos, quem vocat Sirmondus «antiquissimum.» Sirm. Opp. t. 1. p. 223.
In fragmento Athanasii, nempe ut citatur ab Euthymio apud Petav. Incarn. III, 15. not. 19.
In Gregorii Nyssen. Antirrhet. contra Apollinarem 35.
Vid. quoque Damasc. contr. Jacob. tom. I, p. 424.
In loco Amphilochii apud Damasc. ibid. et ap. Anast. Hodeg. 10. p. 162. et ap. Ephraem. ap. Phot. p. 828.
In Ambrosii loco graece reddito ap. Phot. p. 805.
In Isidori Pelusiotae Ep. I, 360. p. 94.
In Symbolo Pelagii an. 418. ap. Augustini opp. t. 12. p. 210.
In Procli Epist. ad Armenos p. 613.
(7) Finem tandem disputandi facientibus forsitan occurretur nobis, Pauli ipsius Samosateni doctrinam fuisse Nestoriani generis; quid autem credibilius, quam Patres Antiochenos, quomodo Hippolytus quadraginta ante annos usus esset vocabulum πρόσωπον in theologia contra Noetum, ita ipsos quoque idem adhibuisse contra Paulum in oeconomia tractanda? At non constat Paulum revera praeiisse Nestorio doctrina sua; quanquam ex Athan. Orat. IV, 30. colligi fortasse potest, sectatores ejus tandem a Nestoriana perfidia non longe abfuisse. Nam si ex actis Antiochenis, quatenus hodie extant, judicandum est, doctrinam effudit Paulus fere hujusmodi. Filium exstitisse, ante adventum suum in carne, solum in praescientia divina, Routh. Rell. tom. 2. p. 466; si quis doceret secus, eum duos deos praedicare, p. 467; Filium, ante adventum in carne, fuisse, aut instrumentum quiddam, aut saltem attributum solum, p. 469.; humanitatem ejus non ita esse unitam divinitati ut aliter esse non posset, p. 473. Verbum et Christum non unum esse et eundem, p. 474., Sapientiam in Christo esse, sicut in Prophetis, verum abundantius, tamquam in templo; eum autem qui apparuisset, non esse Sapientiam, p. 475. denique, ut summa rei proponitur p. 484, «non congeneratam fuisse cum humanitate sapientiam substantialiter, sed secundum qualitatem.» Vid. quoque pp. 476, 485. Quae quidem omnia certo demonstrant, tribuisse Paulum cum Nestorio hypostasin humanae Christi naturae; tribuisse autem cum eodem naturae divinae alteram hypostasin, non demonstrant. Verius dictum erit, antiquiorem haeresiarcham prorsus non admisisse divinam hypostasim in Christo, ut Sabellii commilitonem; quanquam id est verum quoque, Patres Antiochenos, non libenter tantum scelus tribuentes Paulo, ut hypostasin Verbi negaret, ex iis quae de Christo homine effutiebat, conjecisse eum docere, ut Nestorium postea, duos esse filios, unum aeternum, alterum temporaneum, p. 485. Quare Epistola Synodalis, post ejus depositionem a Patribus conscripta, eum docuisse testatur, Christum venisse non de caelo, sed de terra. Euseb. Hist. VII, 30. Neque aliter Athanasius Paulum dicit Christum pro mero homine habuisse, ἐκ προκοπῆς ad divinitatem suam evecto.