(Per Octavam.)
Adoro te devote, latens Deitas
Quae sub his figuris vere latitas:
Tibi se cor meum totum subjicit,
Quia te contemplans totum deficit.
Visus, tactus, gustus in te fallitur,
Sed auditu solo tuto creditur:
Credo quidquid dixit Dei Filius;
Nil hoc Veritatis verbo verius.
In cruce latebat sola Deitas,
At hic latet simul et humanitas:
Ambo tamen credens atque confitens,
Peto quod petivit Latro poenitens.
Plagas, sicut Thomas, non intueor;
Deum tamen meum te confiteor:
Fac me tibi semper magis credere,
In te spem habere, te diligere.
O memoriale mortis Domini,
Panis vivus, vitam praestans homini,
Praesta meae menti de te vivere,
Et te illi semper dulce sapere.
O fons puritatis, Jesu Domine,
Me immundum munda tuo sanguine,
Cujus una stilla salvum facere
Totum quit ab omni mundum scelere.
Jesu, quem velatum nunc aspicio,
Oro, fiat illud quod tam sitio:
Ut, te revelata cernens facie,
Visu sim beatus tuae gloriae.
Ut sol decoro sidere
Splendescit, umbrae nescius;
Sic, Virgo, nullam pectore
Admittis umbram criminis.
Ut luna, coelos recreans,
Vincit tenebras lumine;
Sic tota fulges, et tuum
Sic nulla nox laedit decus.
Ut floret, horti gloria,
Candore puro, lilium;
Color tibi, flos Virginum,
Sic purus aeternum manet.
Ut unda, vitro purior,
Vultum fidelis exhibet;
Sic mente sinceram Dei,
Virgo, refers imaginem.
Sit laus Patri, laus Filio,
Sit par tibi laus, Spiritus,
Dignam Deo qui Virginem
Formans ab ortu praeparas.
Pastore percusso, minas
Spirabat et caedes lupus;
Sparsumque vastabat gregem,
Te, Christe, Saulus nesciens.
Et jam catenas stringere,
Ferox parabat, jam cruces;
Sed o! repente sternitur,
Verboque perculsus ruit.
Quid, Saule, Saule, quid struis?
Agnosce victricem manum:
Coelo reluctari nefas;
Absiste Jesum persequi.
Jam tendit imbelles manus;
Jam colla submittit jugo:
Stupens jacet, clamat tremens:
Quid, Christe, quid victor jubes?
Ex hoste miles, ex lupo
Agnus, gregi se devovet;
Et raptor ipse nobili
Raptus triumpho ducitur.
O celsa cedrorum, Deus,
Qui voce vertis culmina!
O qui potenti subjicis
Mentes superbas gratiae!
Tu, Pastor, infensas tuo
Vires ovili contere;
Et nostra, si quid devium,
Ad te reflecte pectora.
Uni sit et trino Deo
Suprema laus, summum decus,
De nocte qui nos ad suae
Lumen vocavit gloriae.
Quos in hostes, Saule, tendis?
Quo furore percitus?
Immolare quid tot ardes
Innocentes victimas?
Insequendo quem lacessis,
Senties mox vindicem.
Christus instat; impotentem
Caecat, urget, dejicit:
Ille cedit imperanti,
Seque totum subjicit:
Insecutor ante Christi,
Praeco Christum personat.
Ante plenus qui minarum
Praeparabat vincula,
Nunc tremens, nec jam rebellis,
Per manus deducitur:
Qui lupus rapax furebat,
Nunc in agnum vertitur.
Dura, Christe, quam potenti
Corda versas dextera!
Qui tuum delere nomen
Vult tuorum sanguine,
Universum mox per orbem
Ipse clarabit suo.
Sit suprema laus Parenti,
Qui creavit omnia:
Filioque qui redemit
Morte nos volens sua:
Par et illi, cujus almo
Confovemur halitu.
Quae gloriosum tanta coelis evocat
Te, Christe, causa? tune rursum visere
Mundum redemptor? tune Judex seculi?
Novumne prodis ultor hostem perdere?
Heu quam cruentus persecutor! quam ferox
Insurgit! horret, ac fugit grex qua premit;
Humana tanto nulla par hosti manus:
Te, Christe, sparsae vindicem poscunt oves.
Hunc ergo voce victor una subjicis;
Totum sed uno subdis in Saulo tibi,
Vincisque mundum; sternis ut mox erigas,
Agnisque praedam dividat lupus tuis.
Sit Trinitati sempiterna gloria,
Honor, potestas, atque jubilatio,
In unitate, quae gubernans omnia,
Per cuncta regnat seculorum secula.
Templi sacratas pande, Sion, fores;
Christus sacerdos intrat et hostia:
Cedant inanes veritati,
Quae se animis aperit, figurae.
Non immolandi jam pecudum greges,
Fumabit ater non cruor amplius;
En ipse placando Parenti
Ipse suis Deus adstat aris.
Virgo latentis conscia Numinis,
Demissa vultus, quem peperit Deum,
Hunc gestat ulnis; pauperumque
Munera fert teneras volucres.
Hic omnis aetas, omnis et adstitit
Sexus, propinquo Numine plenior;
Omnes anhelantis tot annos
Nunc fidei pretium reportant.
Testes tot inter, magnanimo, Deus,
Tibi litabat firma silentio
Verbi silentis muta mater:
Cuncta animo penitus premebat.
Sit summa Patri, summaque Filio,
Sanctoque compar gloria Flamini.
Sanctae litemus Trinitati
Perpetuo pia corda cultu.
Fumant Sabaeis templa vaporibus;
Nos sacra poscunt: jam praeit hostia;
Sequamur omnes, et vicissim
Puro animo memores litemus.
Lumen ministret splendidior fides:
Ministret ignes flammea caritas;
Fundatque divinos honores
Innocuae bona fama vitae.
Vitae nocentis quid trahimus moras?
Sit fas beato cum sene commori;
Ut quem sub aris immolatum
Vidimus, hoc etiam fruamur.
Sit summa Patri, summaque Filio,
Sanctoque compar gloria Flamini;
Sanctae litemus Trinitati
Perpetuo pia corda cultu.
Qui sacris hodie sistitur aris,
Stat signum populis omnibus infans:
Idem Judaicae gloria gentis,
Et toti nova lux addita mundo.
Plausus insolitos audit uterque
Miraturque parens: vota faventum
Votis excipiunt, et sua laetis
Gratantum ominibus gaudia miscent.
Afflatae subito Numine mentes
Vix sese capiunt: spesque salutis
Hac inclusa tenus corde sub imo,
Ipsis jam manibus prensa tenetur.
Quem videre procul mente Prophetae,
Nunc te das oculis, Christe, fruendum;
Mox idem feries, ora resolvens,
Dictis attonitas grandibus aures.
Si nostris modo te sensibus aufers,
Horum firma fides suppleat usum;
Hac te, Christe, manu tangere fas est:
In templis resides nunc quoque nostris.
Aeterno sit honor lausque Parenti:
Qui placare paras victima Patrem,
Aequalis tibi sit gloria, Nate:
Amborum similis laus sit amori.
Stupete, gentes; fit Deus hostia:
Se sponte legi Legifer obligat:
Orbis Redemptor nunc redemptus:
Seque piat sine labe mater.
De more matrum, Virgo puerpera
Templo statutos abstinuit dies.
Intrare sanctum quid pavebas,
Facta Dei prius ipsa templum?
Ara sub una se vovet hostia
Triplex: honorem virgineum immolat
Virgo sacerdos, parva mollis
Membra puer, seniorque vitam.
Eheu! quot enses transadigent tuum
Pectus! quot altis nata doloribus,
O Virgo! Quem gestas, cruentam
Imbuet his sacer Agnus aram.
Christus futuro, corpus adhuc tener,
Praeludit insons victima funeri:
Crescet; profuso vir cruore,
Omne scelus moriens piabit.
Sit summa Patri, summaque Filio,
Sanctoque compar gloria Flamini;
Sanctae litemus Trinitati
Perpetuo pia corda cultu.
Haec illa solemnis dies,
Dies salutis nuntia,
Qua missa coelo tristibus
Venere terris gaudia.
Unius omnes crimine
Casu gravi lapsi sumus:
Ut ipse lapsos erigat,
Descendit in terras Deus.
Qui Patris aeterno sinu
Aeterna Proles nascitur,
Obnoxius fit tempori,
Sinum nec horret Virginis.
Mortale corpus induit,
Orbi piando victimam;
Ut innocenti sanguine
Scelus nocentum diluat.
Qui cuncta complet numine,
Nostros se in artus colligit:
Ut nos reducat ad Deum,
Et ipse nobiscum Deus.
Mundo redemptor qui venis,
Fili, tibi laus maxima
Cum Patre: nec tibi minor
Laus, utriusque Spiritus.
Coelestis Ales nuntiat
Implenda mox mysteria:
Virtute foecunda Deus
Illapsus implet Virginem.
Qualis stupendo gloria
Te, Virgo, de partu manet!
Conceptus in tuo sinu,
Natus Deo, nunc est tuus.
De virginali sanguine,
Quem nulla labes inficit,
Fingente sancto Spiritu,
Christi caro compingitur.
Nobis per hanc mortalibus
Lactescit esca Coelitum:
Nos pascit infantes homo,
Qui pascit angelos Deus,
Mundo redemptor qui venis,
Fili, tibi laus maxima
Cum Patre: nec tibi minor
Laus, utriusque Spiritus.
Pulsum supernis sedibus,
Umbris tot annos obsitum,
Coelestis ignarum viae,
Errabat humanum genus.
Coelestis en Rex curiae,
Ut monstret ad coelum viam
Secumque ducat exules,
Se sponte fecit exulem.
Se deviis praebet ducem,
Vires dat ambulantibus;
Est ipse qua ducit via;
Quo ducit, ipse terminus.
Deus, suprema Veritas,
Umbrata velo corporis,
Puris videnda mentibus,
Lustra tuo nos lumine.
Et tu, tuorum sis memor,
Quae, dum modesto pectore
Te dicis ancillam Dei,
Regina mundi diceris.
Mundo redemptor qui venis,
Fili, tibi laus maxima
Cum Patre: nec tibi minor
Laus, utriusque Spiritus.
Dum morte victor obruta
Ab inferis Christus redit,
Vos pangimus, dirae necis
Vitaeque testes redditae.
Vobis datum prae ceteris
Latus Magistri cingere:
Vobis futurae sedulus
Arcana credit gloriae.
At, ille privatim suae
Dum nuntiat crucis probrum,
Cur horret humanus nimis,
Qui decipit sensus, amor?
Opportuit Christum pati,
Qui postea resurgeret:
Illinc homo verus patet;
Hinc se probat vere Deum.
Illos magister qui doces,
Tu Christe, tu nos erudi:
Si quid latet, tu detege;
Amare da quod jam patet.
Da, Christe, nos tecum mori;
Tecum simul da surgere:
Terrena da contemnere;
Amare da coelestia.
Sit laus Patri; laus Filio;
Qui nos, triumphata nece,
Ad astra secum dux vocat:
Compar tibi laus, Spiritus.
Praedicta Christi mors adest;
At vos timori parcite:
Nil inde, nil caros pius
Remittet in fratres amor,
Durate fortes; irritos
Mundi tumultus spernite:
Deo volente, turbini
Serena succedet dies.
Coeli perenne gaudium
Solabitur luctus breves;
Brevem triumphum seculi
Aeternus obruet dolor.
Qui carne frater in suo
Mortem peremit corpore,
Divinitatis vos suae
Dignabitur consortio.
Da, Christe, nos tecum mori;
Tecum simul da surgere:
Terrena da contemnere,
Amare da coelestia.
Sit laus Patri; laus Filio,
Qui nos, triumphata nece,
Ad astra secum dux vocat:
Compar tibi laus, Spiritus.
Regnis paternis debitus
Cruore quae pandit suo,
Vos propter hospes exteras
Adhuc colit terras Deus.
Ignota tardis mentibus
Patere dat mysteria,
Per mille praesagas sui
Se detegens imagines.
En immolandus a Patre,
Suum ferens lignum Puer:
En Agnus ille, sanguine
Qui tincta servat limina.
Amoris o quae pignora!
Vobis oves credit suas:
Ligare dat, dat solvere
Quae solvit et ligat Deus.
Da, Christe, da tecum mori:
Tecum simul da surgere:
Terrena da contemnere;
Amare da coelestia.
Sit laus Patri; laus Filio,
Qui nos, triumphata nece,
Ad astra secum dux vocat:
Compar tibi laus, Spiritus.
Urbem Romuleam quis furor incitat?
Christi discipulus Caesare judice
Damnatus rapitur: nil venerabilis
Frontis canities movet.
In fervens olei conjicitur mare:
Nil aestus nocuit, flamma sed hospiti
Parcit blanda suo; ceu pugil ungitur,
Hinc et fortior exilit.
Edicto steriles pulsus in insulas
Exul tunc socio perfruitur Deo:
Hic ventura videt, quae calamo notans
Sublustri nebula tegit.
Sic nos Christus amet, sic doceat pati;
Discamusque mori, simus ut et necis
Sacrae participes: non aliis patet
Coelum conditionibus.
Patri maxima laus, maxima Filio,
Amborumque sacro maxima Flamini:
Haec est certa fides, fontibus e tuis
Quam divinitus hausimus.
Jussu tyranni pro fide
Pulsus, Joannes, exulas:
Fertur volatu libero
Mens celsa supra sidera.
Illic revelat se tibi
Qui mortuus vivit Deus,
Agnus salutis hostia,
Et morte devicta leo.
Arcana te vatem docet
Regni sui mysteria:
Pandit cruore Martyrum
Ubique spargendam fidem.
Da, Christe, nos tecum mori;
Tecum simul da surgere;
Terrena da contemnere;
Amare da coelestia.
Sit laus Patri; laus Filio,
Qui nos, triumphata nece,
Ad astra secum dux vocat:
Compar tibi laus, Spiritus.
Coelo datur quiescere,
Terris relictis, Barnaba:
Solemnis haec affert tuis
Finem dies laboribus.
Quem propter, agro vendito,
Opes caducas deseris,
Magno rependens foenore
En fundus ipse fit tuus.
Tu sacra per jejunia,
Tu publicas inter preces,
Jubente sancto Spiritu,
Christi crearis nuntius.
Quas non adis mundi plagas,
Pauli laborum particeps?
Vos unus ambo spiritus,
Vos una junxit caritas.
Quam vestra gens Christi fidem
Luci rebellis reppulit,
Nil haesitantes barbaris
Portastis illam gentibus.
Fac, Christe, nostris se tuum
Cum lumen offert mentibus,
Amore ne noctis suae
Coeleste donum respuant.
Da, Christe, nos tecum mori;
Tecum simul da surgere:
Terrena da contemnere;
Amare da coelestia.
Qui Patris ad dextram sedes,
Jesu, tibi sit gloria
Cum Patre, cumque Spiritu,
In sempiterna secula.
Christe, prolapsi reparator orbis,
Ut tuum casto celebremus omnes
Ore Baptistam, maculas profani
Elue cordis.
Hunc paraturum Domino sequenti
Semitam prisci cecinere vates:
Vatibus cunctis fuit ipse major,
Judice Christo.
Hic et inclusus genitricis alvo,
Sentit exultans Dominum latentem;
Jamque coelesti trepidat venire
Obvius Agno.
Quid fide pendes dubia Sacerdos?
Muta torpebit tibi vox: at infans
Protinus nascens patriae resolvet
Vincula linguae.
Quin repromissam, subitus Propheta,
Cernis humano generi salutem;
Nuntias pacem, reserasque fatis
Grandibus ora.
Gaudet admirans populus stupetque:
Quis puer, clamant, erit iste, cujus
Se statim prodit manifesta tantis
Gloria signis?
Laus sit aeternae sua Trinitati,
Quae novam mundo paritura lucem,
Praevium Soli voluit Joannem
Surgere sidus.
Exiit cunis pretiosus infans,
Munus Excelsi: venit ut tenello
Corpori robur, nova ditat intus
Gratia mentem.
Jamque conventus fugiens profanos,
Horridis blanda procul urbe lustris,
Militem Christo parat, innocentes
Saevus in artus.
Cinctus hirsuti spoliis cameli,
Arido vitam tolerare victu
Gaudet, insulsas medicans agresti
Melle locustas.
Scilicet, sacra stimulante flamma,
Perfidam natus renovare gentem,
Ad patrum mentes revocabit olim
Corda nepotum.
Qui creat mundum, sit honos Parenti:
Laus tibi compar, Reparator orbis:
Aequus amborum sit honos per omne
Tempus Amori.
Nunc suis tandem novus e latebris
Prodit Elias, populisque Christum
Clamat, exprobrans sua viperinae
Crimina proli.
En Deus judex, Deus en propinquat
Ventilans fruges: superis recondet
Triticum cellis, paleasque diros
Tradet in ignes.
Hujus adventu, rigidum superbi
Deprimant montes caput; erigantur
Vallium passim cava: corrigantur
Prava viarum.
Sancte praecursor, date praeco lucis,
Excitet somno tua vox inertes;
Ut graves olim fugiamus Agni
Vindicis iras.
Summa laus Patri, genitoque Verbo:
Aequus amborum sit honos Amori,
Qui sacrum Christi pugilem potenter
Ungit et armat.
Quid moras nectis? Domino jubenti
Cede: qui sacro lavat igne corda,
Hic tuis ardet manibus, Joannes,
Amne lavari.
Quis fuit sensus tibi, cum videres
Supplicis ritu dare colla pronum,
Cui pedum summo reputes honori
Solvere lora?
Cernis ut, nimbo rutilante, Christo
Spiritus, Patris comitante voce,
Incubat; sese Triadisque tota
Pandit imago?
Diligens instas operi minister;
Victimam mundi scelus auferentem
Praedicas agnum, digitoque fidus
Indice monstras.
Immemor laudis propriae, magistro
Debitos Christo properas alumnos
Reddere: ardebas minui, decebat
Crescere Christum.
Nec fidem vita sat erit probasse;
Vindicem laesi rigidum pudoris
Te manet carcer: Domino cruenta
Morte praeibis.
Laetus aeternum celebret Parentem
Orbis: aeternum celebret Parentis
Filium: par sit tibi laus per omne,
Spiritus, aevum.
Quos junxit unus, vita dum mansit, labor,
Quos una clarat morte palma Martyres,
Ambo sacrati principes exercitus,
Coelo receptos una vos colit dies.
Vos, angularis cui subest Christus lapis;
Fundatis Aedem: mystico vos Corpori,
Cui praesidere gaudet augustum Caput,
Fulgere clara jussit ambo lumina.
In te potestas clavium, Petre, eminet;
Te, Paule, flumen irrigat scientiae:
Uterque Pastor, et magister, et parens,
Olimque mundo destinati judices.
Infirmitatem carnis experti tamen,
Nostis caducam fictilis testam luti;
Et consecuti gratiam, clientibus
Praestatis ultro quam pie poscunt opem.
Vos ergo votis supplicum solemnibus
Adeste: lapsis impetrate gratiam;
Ut Christianis assequamur moribus,
Quae sancta mundo tradidistis dogmata.
Sit sempiterno sempiterna laus Patri:
Petro supernus quem revelavit Pater,
Aeterne Fili, laus tibi sit maxima:
Sit par supremo laus decusque Flamini.
Orbe nunc toto celebrentur ambo
Principes, orbis decus atque lumen,
Mille qui Christo peperere verbi
Semine gentes.
Auctor incoepti Deus: ille terras
Incolens, primas tibi, Petre, defert;
Mox vocat Paulum, seperas regressus
Victor ad arces.
Alter aeterni Patris eruditur
Voce delapsa: super astra raptus
Alter arcanae sacra veritatis
Flumina potat.
Quanta sub vili latitat potestas
Corpore! infirmos tua sanat umbra,
Petre: lethales tua, Paule, pellunt
Lintea morbos.
Mergitur ponto superante Petrus;
Naufragum Paulus fluitat per aequor:
Christe, ades, saevosque jubes utrique
Parcere fluctus.
Heu! fidem cernis titubare nostram:
Tu vacillantes rege, Christe, gressus.
Fac, Deus, tantos docili sequamur
Corde magistros.
Jam nil Hebraeis, Gentium plebs, invide,
Dignata eisdem, fausta plebs, honoribus:
Ovile summus Pastor expandit suum,
Novusque primo grex adunaris gregi.
Promissa Patrum, Christe, natus exequi,
De stirpe Jacob quaeris amissas oves;
Petrumque, primo quem locavisti gradu,
Tanto labori sufficis vicarium.
Divina Gentes at simul clementia
Respectat; illis, Paule, Doctor mitteris:
Arcana profers tu Dei mysteria;
Tu christianae praeco fulges gratiae.
Utrimque fervet uberi fructu labor:
Judaeus, an sis barbarus, nil interest:
Diversa quamquam sors duobus obtigit,
Par universi cura succendit gregis.
Sit sempiterno sempiterna laus Patri:
Petro supernus quem revelavit Pater,
Aeterne Fili, laus tibi sit maxima:
Sit par supremo laus decusque Flamini.
Tandem laborum, gloriosi principes
Fructum tenetis: fana passim corruunt:
Quin ipsa late Roma victrix gentium,
Se Christiano jam stupet subdi jugo.
Saevit Tyrannus; at triumphant victimae:
Alter per ensem victor, alter per crucem,
Coelo coronam laureati possident;
Fususque sanguis Christianos seminat.
Superba sordent Caesares cadavera,
Queis urbs litabat impii cultus ferax:
Apostolorum gloriatur ossibus,
Fixamque adorat collibus suis crucem.
Nunc o cruore purpurata nobili,
Novisque felix Roma conditoribus,
Horum trophaeis aucta, quanto verius
Regina fulges orbe toto civitas;
Sit semipterno sempiterna laus Patri:
Sit sempiternum Filio Patris decus:
Qui nectis ambos, aequus ambobus, tibi
Divine, sit laus sempiterna, Spiritus.
Sat, Paule, sat terris datum
Post multa te certamina,
Cursu peracto, debita
Corona jam coelo manet.
Quot tu mari periculis,
Terraque jactatus malis!
Quot saxa, virgae, compedes!
Quot damna, curae, funera!
Nunc ille confixum suae
Qui te cruci dudum tenet,
Te Christus ad vitam vocat;
Tibique lucrum jam mori.
Sed caritatis viscera
Strictis coaretant nexibus;
Christoque quos tu parturis
Patrem reposcunt filii.
Verum paratur jam tibi
Finis laboris ardui,
Mercesque: bissenos thronus
Te poscit inter judices.
Uni sit et trino Deo
Suprema laus, summum decus,
De nocte qui nos ad suae
Lumen vocavit gloriae.
Quo sanctus ardor te rapit,
O Virgo, flos o Virginum?
Quo tendis, et cito gradu
Conscendis alta montium?
Urget sacer te Spiritus
Toto repletam Numine:
Matris Dei jam dignitas
Nil caritati detrahit.
Tibi propinquam sanguine
Matrem puella visitas,
Concessa cui divinitus
Grataris alvi munera.
O quanta matrum gaudia!
Stupente natura, gravem
Anum stupes, quae Virginem
Foetam Deo te praedicat.
Absconditum sub intimo
Ceu nube, portabas sinu
Solem, suo qui protinus
Lustrabit orbem lumine.
Mundo redemptor qui venis,
Fili, tibi laus maxima
Cum Patre: nec tibi minor
Laus, utriusque Spiritus.
Montes, superbum verticem,
Qua Virgo transit, subdite,
Cui se libenter sternerent
Vel ipsa coeli sidera.
Occulta quae latet domi,
Audet foras se prodere:
Semper sibi timens pudor
Se caritate protegit.
It illa, non nectit moras:
Fugit videri, nec minus
Fugit videri, ne suo
Quidquam pudori detrahat.
Beata quam pressit pede,
Tellus! beata semita!
Colles beati, qui simul
Cum matre sensistis Deum!
Beatiores hospites,
Vos o quibus coelestia,
Loquente matre Virgine,
Audire verba contigit!
Mundo redemptor qui venis,
Fili, tibi laus maxima
Cum patre: nec tibi minor
Laus, utriusque Spiritus.
Ad prima verba Virginis,
Intus movente Spiritu,
In matris alvo conditus,
Infans Joannes gestiit.
Agnovit infantem Deum:
Quem sensit, ardet prodere;
Vates et infans, qua potest,
Adesse Christum nuntiat.
Hic jam Redemptoris vices,
Praeconis ille sustinet:
Materna claustra non vetant
Quin ambo munus impleant.
Felix puer, felix parens,
Felix sacerdos, et domus,
Qui per parentem Virginem
Deo fruuntur hospite!
Mundo redemptor qui venis,
Fili, tibi laus maxima
Cum Patre: nec tibi minor
Laus, utriusque Spiritus.
Procul maligni cedite spiritus;
Nunc imperanti cedite Numini,
Fessamque duris Magdalenam
Parcite nunc agitare poenis.
Christi jubentis numine territi
Fugere septem: mox sibi reddita,
Te, Christe, consectatur unum,
Et memori tibi mente servit.
Quin et cruenta de trabe pendulo
Christo litabat mille doloribus:
Quam vellet insontis Magistri
Sola graves tolerare poenas.
Miscere fletus sanguinis aemulos
Non cessat, adstans victima victimae,
Christus, silendo, nil rependit:
Quam melius probat hinc amantem!
Laus, summa Patri, summaque Filio:
Sit summa puro laus quoque Flamini,
Afflante quo semper calescunt
Aethereis pia corda flammis.
Plagis Magistri saucia,
Dum moesta largos funderet
Maria fletus, acrior
Revixit in poenis amor.
Non turba, non vetat crucis
Mortisque dirae scandalum,
Inter furentes quaerere
Ligno peremptum milites.
Quis tantus ignaram labor
Exercet? Extinctam doles
In morte vitam: quid gemis,
Mors ipsa cum victrix cadit?
En ille quem luges amans,
Praesens resumpto corpore,
Notis amantem te redux
Primam salutat vocibus.
O si beatos tangere,
O si tenere fas pedes!
Sed hic perennis non datur
Gustare vitae gaudia.
Impleta nunc Apostolam
Promissa te primam choro
Apostolorum grandia
Jubent referre nuntia.
Deo Patri sit gloria,
Ejusque soli Filio,
Sancto simul cum Spiritu,
Nunc, et per omne seculum.
Maria sacro saucia vulnere,
Non jam dolendum quid Dominum doles?
Semper renascens hic amoris
Unde tibi violentus ardor?
Quem quaeris ipso funeris in sinu,
Victo triumphat funere clarior,
Vivit: retecto jam sepulcro,
Ecce jacent revoluta saxa.
Myrrham quid affers, vanaque balsama?
Haec luce functis debita munera:
Mox ille donandos Olympo
Non eget his redivivus artus.
Ingens amantem te dolor indicat;
Amans vicissim se Deus obtulit:
Agnosce vocem tu Magistri
Nomine te proprio vocantis.
Tu prima testis, primaque nuntia,
Velox in urbem protinus advola;
Christique nutantes Ministros
Plena Deo propiore firma.
Laus summa Patri, summaque Filio:
Sit summa puro laus quoque Flamini,
Afflante quo semper calescunt
Aethereis pia corda flammis.
Qui Christiano gloriantur nomine,
Ahena frustra vincla captivos tenent;
Frustra satelles servat insomnis fores:
Inter catenas mente stant liberrima.
Ornant revinctos invidendae compedes;
Nec ponderosae, quas amor leves facit:
Non densa tetri carceris nox obsidet,
Aeterna summo quos manet coelo dies.
Dulces catenae, quae reum non arguunt,
Sed Christi amantem quae probant Apostolum!
Regum coronis, aureis monilibus,
Vos sacra pluris aestimamus vincula.
Patri supremo sit suprema gloria;
Tibique laudes totus orbis concinat,
Aeterne Fili, splendor aeterni Patris:
Compar sit almo laus decusque Flamini.
Petrum, tyranne, quid catenis obruis,
Jubesque condi carceris nigro specu?
Quid trux satelles ante limen excubat?
Carcer, satelles, vincla non Petrum tenent.
Fulgens ab alto venit Ales aethere;
Recedit horror, et fugat noctem dies:
Jubente Christo, rupta vincla concidunt;
Panduntur ultro clausa ferro limina.
Coelestis ille ductor ostendit viam:
It Petrus; atque somnium quod fit, putat.
Verum, recepta mente, victricem Dei
Suae salutis certus agnoscit manum.
Lux nostra, Christe, nostra libertas, vides
Quibus catenis vinciant nos crimina,
Et quanta nostris incubet nox mentibus:
Caecis diem fer, rumpe vinctis vincula.
Patri supremo sit suprema gloria;
Tibique laudes totus orbis concinat,
Aeterne Fili, splendor aeterni Patris;
Compar sit almo laus decusque Flamini.