Column
887Hunc quoque librum a Ludovico Miræo ex Victorina bibliotheca vulgatum, e libris de Trinitate conflatum esse primus observavit Gillotius: qui locis, e quibus centones quique distracti sunt, notatis, cætera suppressit. Et vero quis rivulos quæritet fæculentos, cum purum fontem ad manum habeat?
Loquitur Evangelium, qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Conclusa sunt omnia adversus hæretici furoris ingenia, etc., ex lib. VII de Trin. a num. 21 post medium, ad hæc ejusdem libri num. 31. Et quia calumnia dicti tamquam insolentis exsisteret, ut conscientiam (potentiam) potius naturæ demonstraret. Quibus subnectit auctor hæc num. 33. Et audiamus eum omnem fidei hujus cognitionem Apostolis revelantem: ait enim, Ego sum via et veritas et vita, nisi quod pro Et audiamus, ponit audi: ac prosequitur usque isthæc num. 39, ut hic Domini sermo sequeretur, Non creditis quoniam ego in Patre, et Pater in me? Hinc Column
888transit ad lib. VIII, unde primum præmissis vocabulis, Fratres mei, exscribit hæc num. 14. Quæ scripta sunt legamus, et quæ legerimus intelligamus: et ubi pervenit ad verba num. 20. Omnia quæ habet Pater, Filii sunt: et omnia quæ Filii sunt, Patris sunt. Ipse enim ait, Et mea omnia tua sunt, et tua mea; omittit quæ ab hinc ad medium num. 21 intercedunt: unde rursum exscribit: Vivificamur ergo propter inhabitantem in nobis Spiritum Christi, etc., ad hæc usque num. 26. Habitat enim in nobis Christus: et habitante Christo habitat Deus. Demum reliquis hujus numeri verbis omissis, comparet initium numeri 27, quo toto ac subsequente fere toto descripto, clauditur liber his verbis: Si vero per adoptivum nomen hic dominus est, Spiritu sancto carens spiritu erroris animaris; quia nemo nisi in Spiritu sancto Dominum Jesum potest dicere: quibus auctor adjecit dumtaxat, quia ipse operatur omnia in omnibus.
Column
887Hic in editione Veronensi, quam recudimus, mentione facta de duabus epistolis Hilarii ad Augustinum inscriptis, sequitur fragmentum titulum habens præfixum Fides Alcuini. Horum vero monumentorum neutrum eo loci recudere debuimus, quandoquidem nec supradictæ epistolæ ad Auctorem nostrum pertineant aut pertinere possint, ut cuique patebitColumn
888sive chronologiam sive etiam illarum textum attendenti (Vid. Opp. Aug. t. II pp. 673 et 1007 nost. edit.); nec Fides Alcuini alii quam percelebri monacho cujus nomine insignitur, salvis criticæ regulis, adjudicari queat, aut alias quam inter ipsius Opera convenienter collocari.