{ii}
[blank]
{iii}
LECTORI BOTANICO S.
Deduxit me in Angliam et hortorum celebritas, et inprimis absolutissimum illud Linnaei herbarium vivum, quod in immortalem summi Viri famam, perpetuamque artis botanicae disciplinam consitum est.
Indefesso quindecim mensium labore, plantas delineandas curavi in suo genere pretiosissimas, non sine magnâ hortorum admiratione, qui et affluenti plantarum copiâ et industriâ colendi, famâ gaudent non immeritâ.
In praesenti fasciculo colliguntur plantae selectae et rariores; uberrimam profecto segetem, quae peregrationis curas tanto cum foenore compensavit! Alias in alia opera remitto, in quibus unaquaeque propriis lineamentis, cum plantis congeneribus adumbrabitur.
Genti autem Anglicae hoc plantarum suarum Sertilegium speciatim offero et dedico. In illos enim laus debet redundare e quibus profecta est. Suadet etiam gratissima animi recordatio quae semper infra beneficium erit. Juvat enim praedicare, et meminisse amo, quam omnes me comiter exceperint; quam viri doctissimi in explicandâ divitiarum ubertate, se praebuerint faciles et commodos, quam studiosi praesertim homines artis botanicae officiosam mihi operam navaverint.
Accipiant igitur Angli Botanici, iique soli, nova quae in hoc opusculo descripsi genera, non ingratum, ut spero, nec ignotum munusculum. Velint meo labori arridere; mihique liceat, ut hoc opus illorum nomine insignitum et vere splendidum, testetur gratum animum aeternumque memorem. Dabam Parisiis 20â Aprilis 1788.
{iv}
O vale of bliss! Of softly-swelling hills!
On which the Power of Cultivation lies,
And joys to see the wonders of his toil.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Happy Britannia! where the Queen of Arts,
Inspiring vigour, Liberty abroad,
Walks, unconfin’d, even to thy farthest cotes,
And scatters plenty with unsparing hand.
Thoms. seas.
{1}
TETRANDRIA.
Calyx quadridentatus. Corolla campanulata. Nectarium quadrilobum, corollae adnatum, polymorphum. Stamina corollae inserta. Antherae lateribus dehiscentes. Germen superum. Bacca polysperma.
WITHERINGIA solanacea. Tab. 1.
Habitat in ... ♃
Perianthium duplex. Exterius: mera Bractea. Proprium: Squamula semisupera, lateri germinis adnata. Corolla semisupera, lateralis, dimidiata, trifida, lateri germinis insidens. Filamenta nulla. Antherae corollae adnatae. Germen semiinferum, petaligerum. Stylus nullus. Stigma capitatum. Bacca 1-sperma.
CHLORANTHUS inconspicuus. Tab. 2.
Tchu-lan Chinensibus vulgo.
Habitat in Chinâ. ♄
PENTANDRIA.
PRISMATOCARPUS.
Specularia. Heister. Legousia. Durande.
Calyx, Corolla, Stamina ut in Campanulâ. Germen inferum, longissimum, polygono-cylindricum. Stigma bi-trifidum. Capsula prismatico-cylindrica, longissima, bi-trilocularis, polysperma, foraminibus superis emittens. Semina Columellae affixa.
Prismatocarpi genus habitu specierum quamvis placeat, tamen genuinis characteribus Campanulae nimium proximis, forsitan retinendum non erit. Hanc meam sententiam, dum icon P. nitidi in lucem prodiet, confirmare novis observatis aut infirmare animus est.
Eximii quidam Botanici Prismatocarpum a Campanulâ genere distinguendum esse jam existimavere. Haller (hist. 1. 311.) de Campanulâ Speculo agens, his verbis utitur: vere aliud a Campanulâ genus. Scopoli (carn. 1. 150.) de eâdem plantâ dicit: flore quasi pentapetalo, rotato, expanso et omnino degenere.
1. PRISMATOCARPUS interruptus.
P. foliis subulatis ciliatis, ramis floriferis superne interrupte-aphyllis.
Habitat ad Promontorium bonae spei. Thunberg. Oldenburg.
2. PRISMATOCARPUS paniculatus.
P. foliis subulatis subciliatis, paniculis longius pedunculatis.
Polemonium roëlloides erectum, caule filiformi, foliis lanceolatis ciliatis, paniculâ pauciflorâ pedunculatâ nudâ. Linn suppl. 139?
Habitat ad Promontorium bonae spei. Andreas Augé.
Calyces lineares, acutissimi.
Polemonium roëlloides L. germine infero columnari genus Prismatocarpi certe agnoscit, sed omisi dum in Angliâ degebam, cum speciebus novi generis conferre.
3. PRISMATOCARPUS altiflorus.
P. foliis subulatis subciliatis confertissimis, pedunculo longissimo aphyllo, germinibus tomentosis.
Habitat ad Caput bonae spei. Fr. Masson.
P. interruptus, paniculatus et altiflorus similes foliis et habitu Lepidii subulati.
Margines foliorum rigidiusculis aculeis muricato-ciliati.
4. PRISMATOCARPUS fruticosus.
P. foliis lineari-subulatis muticis, paniculis terminalibus pedunculatis, caule fruticoso.
Campanula fruticosa capsulis quinquelocularibus columnaribus, caule fruticoso, foliis lineari-subulatis, pedunculis longissimis. Linn. spec. 238.
Habitat ad Promontorium bonae spei. Masson. ♄
5. PRISMATOCARPUS crispus.
P. foliis linearibus undulatis, caule florifero laxe ramoso, germinibus longissimis.
Habitat ad Promontorium bonae spei. Augé. Masson.
Calyces subulati. Folia margine revoluta, uti caulis villosa. Facies absolute Campanulae undulatae, quae solo germine, ut in aliis Campanulis, turbinato brevi distinctissima.
6. PRISMATOCARPUS nitidus. Tab. 3.
P. foliis lanceolatis glaberrimis, floribus terminalibus sessilibus, corollis calyce duplo longioribus.
Habitat ad Promontorium bonae spei. Masson.
Facies fere Jussievae.
Differt a congeneribus quae flore sunt sessili caulibus basi fruticulosis.
7. PRISMATOCARPUS Speculum.
P. foliis ovatis, floribus subaxillaribus sessilibus, calycibus corollâ duplo longioribus, caulibus diffusis ramosissimis.
Campanula Speculum caule ramosissimo diffuso, foliis oblongis subcrenatis floribus solitariis, capsulis prismaticis. Linn. ups. 41.
Onobrychis altera Belgarum et Dodonaei. Lob. ic. 418.
Onobrychis prima Dodonaei. Dalech. hist. 1. 490.
Viola arvensis. Tab. ic. 304.
Pentagonion, viola pentagonia. Tab. ic. 316. (optima.)
Campanula arvensis minima. Dod. pempt. 168. Mor. hist. 2. sect. 5. 457. t. 2. f. 21.
Onobrychis arvensis, vel campanula arvensis erecta. Bauh. pin. 215.
Avicularia Sylvii quibusdam. Bauh. hist. 2. 800.
Speculum Veneris majus. Park. theat. 1331.
Legousia arvensis. Dur. burg. 37.
Habitat in Europae mediae et australis segetibus. ☉
Calyces omnium longiores, nunc lanceolati in junioribus, nunc lineares in senioribus plantis.
9. PRISMATOCARPUS hybridas.
P. foliis oblongis, floribus terminalibus approximatis sessilibus, corollis subclandestinis, caulibus erectis.
Campanula hybrida caule basi subramoso stricto, foliis oblongis crenatis, calycibus aggregatis corollâ longioribus, capsulis prismaticis. Linn. spec. 239.
Speculum Veneris minus. Germ. em. 439. 2. Park. theat. 1331.
Campanula arvensis minima erecta. Mor. hist. 2. sect. 5. 457. t. 2. f. 22.
Habitat in Helvetiâ, Angliâ, Galliâ, Carnioliâ inter segetes. ☉
9. PRISMATOCARPUS Pentagonia.
P. foliis obovatis, rameis lanceolatis, calycibus pilosis corollâ brevioribus.
Campanula Pentagonia caule subdiviso ramosissimo, foliis linearibus acuminatis. Linn. cliff. 66.
Campanula pentagonia, flore amplissimo, thracica. Tourn. inst. 112.
Habitat in Thraciâ. ☉
Planta pedalis, ramosa pubescens. Folia inferiora Bellidis, petiolata, subintegra s. vix obsolete crenulata: caulina subsessilia, obverse oblonga, subintegra: ramea sessilia, oblonga s. lanceolata, obtusa. Flores majusculi. Germina corollis longiora. Calyces lineares, acuti, pilosiusculi, patentes nec revoluti ut in P. Speculo.
Calyx semisuperus, pentaphyllus. Corolla pentapetala. Valvulae staminiferae ut in Campanulâ. Germen inferum simul et superum. Stigma tri-quinquefidum. Capsula tri-quinquelocularis, totvalvis. Semina plurima.
A Campanulâ differt corollâ pentapetalâ, nec non capsulâ multivalvi.
1. LIGHTFOOTIA oxycoccoides. Tab. 4.
L. foliis petalisque lanceolatis.
Lobelia tenella caulibus prostratis filiformibus fruticulosis, foliis ovato-lanceolatis glabris utrinque bidentatis. Linn. mant. 120. 518.
Campanula tenella caulibus diffusis filiformibus, foliis ovatis subunidentatis reflexis, floribus solitariis terminalibus. Linn. suppl. 141.
Lobelia parviflora. Berg. cap. 354.
Habitat ad Promontorium bonae spei. Masson. ♃
2. LIGHTFOOTIA subulata. Tab. 5.
L. foliis subulatis, petalis linearibus.
Habitat ad Promontorium bonae spei. Masson.
ROËLLA decurrens. Tab. 6.
R. herbacea, foliis lanceolatis ciliatis decurrentibus.
Habitat ad Caput bonae spei. Masson. ☉
1. HAMELIA patens. L.
H. foliis subtus tomentosis, tubo corollae cylindrico.
H. patens racemis patentibus. Jacq. amer. 72. t. 50. Linn. spec. 246.
H. erecta racemis erectis. Jacq. amer. 71?
Habitat in Hispaniolâ. ♄
2. HAMELIA grandiflora. Tab. 7.
H. foliis laevigatus, tubo corollae ventricoso.
Nerio affinis arbor, versicolorâ materie, lauri folio lucido, flore pentapetaloide sulphureo amplo. Sloan. hist. 2. 63. t. 183. f. 2.
Habitat in Jamaicâ. ♄
Calyx campanulatus, quinquefidus. Petala squamiformia, saepe nulla. Stamina petalis cucullata. Germen subimmersum. Stylus et Fructus varii in diversi.
* Squamulas linnaeanas Rhamni petala affirmat analogia. Ita colligendum est ex Ceanotho, necnon e R. Zizipho et Paliuro.
1. RHAMNUS hybridus.
R. inermis, floribus androgynis, foliis oblongis acuminatis serratis vix perennantibus.
Habitat in Hortis. ♄
Hanc plantam ultra decennium obtinui e seminibus R. alpini. Matrem absolute feminam separatamque a maribus quotannis observavi. R. Alaternus certe pater fuit. Semina in nonnullis Galliae provinciis copiose sata plantam hybridam nec ludentem constanter reddidere.
A Parente utroque tenet. Herba matris. Folia inter R. alpinum et Alaternum media, substantiâ R. Alaterni proxima, et fere perennantia. Flores androgyni patris, nec dioici ut in matre.
2. RHAMNUS alnifolius.
R. inermis, floribus hermaphroditis, foliis ovalibus acuminatis serratis subtus reticulatis.
Habitat in Americâ septentrionali. ♄
R. alpini facie sat proximus: sed folia laxius nervosa, magis reticulata, tantummodo glabra nec lucida ut in R. alpino.
3. RHAMNUS volubilis. L.
R. inermis, caule volubili, foliis integerrimis ovatis striatis. Lin. suppl. 152.
Arbor cheusanensis baccifera, Frangulae foliis venosa, fructu parvo pyramidali calyculato, ossiculo oblongo binucleo. Plukn. amalth. 25. t. 368. f. 3.
Carpini angustioribus eleganter venosis foliis, planta convolvulacea ex. provinciâ Caroliniensi. Plukn. amalth. 52. t. 435. f. 3.
Frutex anonymus foliis dilute virentibus alternis petiolatis lanceolato-oblongis. Clayt. virg. 2. 33.
R. scandens. Hill. kew. 453. t. 20.
Habitat in Carolinâ. Garden. Lodoisiâ. ♄
R. volubilis et lineatus admodum affines. Utrisque flores squamis petaloideis Rhamni, drupae dispermae nucleis bilocularibus Corni.
4. RHAMNUS latifolius. Tab. 8.
R. inermis, floribus monogynis hermaphroditis, calycibus villosis, foliis
ellipticis integerrimis.
Habitat in montibus St. Miguel ex Azoribus. Masson. ♄
R. Frangulae simillimus, sed major: calyces villosi, in R. Frangulâ glabri: squamulae petaloideae sessiles, in R. Frangulâ subunguiculatae.
5. RHAMNUS prinoides. Tab. 9.
R. inermis, floribus polygamis, stylo subtriplici, foliis ovatis serratis.
Celtis foliis subrotundis dentatis, flore viridi, fructu luteo. Burm. afr. 242. t. 18.
Habitat ad Promontorium bonae spei. Augé. Masson. ♄
6. RHAMNUS micranthus. L. erit Celtis micrantha in florâ peruanâ.
CEANOTHUS reclinatus.
C. foliis ovatis integris multinervibus, ramis dependentibus.
Rhamnus arborescens minor, foliis ovatis venosis, pedunculis umbellatis alaribus, fructibus sphaericis. Brown. jam. 172. t. 29. f. 2.
Habitat in Jamaicâ. Guillelmus Wright. ♄
Fructu exsucco absolute Ceanothi, petalisque fornicatis brevioribus tamen quam in C. americano, potius retuli ad Ceanothum quam ad Rhamnum: sed et totum Ceanothi genus rectius ad Rhamnum retrahendum erit.
1. CELASTRUS corniculatus.
C. foliis ovalibus integerrimis perennantibus, capsulâ tricorni.
Evonymus africanus, foliis laurinis, fructu aculeato. Breyn. ic. tab. 22. f. 3.
Evonymus foliis subrotundis integris, fructu corniculato. Burm. afr. t. 97. f. 1.
Habitat ad Promontorium bonae spei. ♄
Facies Eucleae.
2. CELASTRUS cassinoides. Tab. 10.
C. inermis, foliis ovatis utrineque acutis laxe dentatis perennantibus, floribus axillaribus.
Habitat in Maderâ, Nivariâ. Masson. ♄
3. CELASTRUS phyllacanthus.
C. spinis foliosis, foliis lanceolatis serratis perennantibus, floribus lateralibus.
Habitat in Senegâ. Adanson. ♄
In horto parisiensi floret, sed nondum fructus dedit.
4. CELASTRUS octogonus.
C. inermis, foliis ellipticis angulatis subenervibus perennantibus, capsulis bivalvibus monospermis.
Habitat in Peruâ. Dombey. ♄
Folia glauca. Flores forte polygami, hermaphroditis aut femineis rarissimis. Semen arillatum, bisulcum. Dantur et aliae species Peruanae et Cilenses quae similiter gaudent capsulâ tantum bivalvi.
5. CELASTRUS undulatus.
C. inermis, foliis suboppositis lanceolatis undulatis, capsulis bivalvibus polyspermis.
Bois de joli coeur Gallis vulgo.
Habitat in Borboniâ. Phil. Commerson. ♄
Folia lanceolata, acuminata, subuninervia, undulata, margine exalbido revoluto. Petala spathulata. Stigma obsolete capitatum. Capsula unilocularis, bivalvis, polysperma. Semina 8-12, nuda nec arillata.
Planta antisiphylitica. Commerson.
Pericarpio et seminibus paululum recedit a Celastro, nec satis ut novum constituat genus.
Vigebat olim in horto parisiensi, nunc in horto Jacobi Lee, hortulani angli.
HEXANDRIA.
Calyx tripartitus, subinferus. Petala 3, linearia, convoluta. Squama nectarifera ad basim petali. Filamenta receptaculo inserta. Germen semisuperum, trigonum. Stylus trisulcus. Stigma trifidum, spirale. Capsula semiinfera, trigona, tricocca, introrsum trifariam dehiscens. Semina numerosissima, utrinque membranaceo-appendiculata, receptaculo affixa.
PITCAIRNIA bromeliaefolia. Tab. 11.
Habitat in Jamaicâ. ♃
Genus Bromeliae et Tillandsiae medium.
TRADESCANTIA discolor. Tab. 12.
T. spathâ triphyllâ compressâ, floribus subexsertis, foliis lanceolatis subtus violaceis.
Habitat in Americâ calidâ. ♃
Corolla supera, infundibuliformis, semisexfida. Tubus cylindricus. Limbus rotatus, aequalis, sexpartitus: laciniis linearibus. Filamenta fauci inserta, laciniis opposita. Germen inferum. Stylus filiformis. Stigma subtrifidum. Capsula trilocularis, trivalvis, polysperma.
Character sistit in tubo cylindrico, limboque aequali. Defectu nectarii tantummoddo differt a Pancratio.
1. CRINUM asiaticum. L.
C. radice bulbosâ, foliis carinatis.
C. foliis carinatis. Linn. zeyl. 127. Mill. ic. 73. t. 110.
Lilium zeylanicum umbelliferum et bulbiferum. Herm. lugd.b. 682. t. 683.
Belutta-pola-taly. Rheed. mal. 11. 75. t. 38.
Radix toxicaria. Rhumph. 6. 155. t. 69. (forte potius synonymon sequentis.)
Habitat in Malabariâ, Zeylonâ, Tranquebariâ, Americâ calidâ. ♃
Stamina vix declinata.
2. CRINUM americanum. L.
C. radice fasciculari.
C. corollarum apicibus introrsum unguiculatis. Linn. spec. 419.
Lilio-asphodelus americanus sempervirens maximus polyanthos albus. Comm. rar. 14. t. 14. Dill. elth. 1. 194. t. 161.
Lilio-asphodelus americanus sempervirens minor albus. Comm. rar. 15. t. 15.
Habitat in Americâ calidâ.
3. CRINUM nervosum.
C. foliis subrotundis nervosis, filamentis basi dilatatis.
Caepa sylvestris. Rhumph. amb. 6. 160. t. 70. f. 1.
Habitat in Philippinis. Poivre.
Folia cordato-rotundata, integra, acuminata, nervosa: nervis concentricis. Scapus
multiflorus polyphyllus. Flores longius pedunculati. Corollae infundibuliformes: tubo filiformi; limbo sexpartito; laciniis lanceolatis, acutis, patentibus. Filamenta fauci inserta, laciniis opposita brevioraque, basi ampliata lata, libera recta nec declinata mihi visa.
Crinum latifolium L. | est | Amaryllis latifolia. |
------ zeylanicum L. | ------ zeylanica. | |
------ africanum L. | Agapanthus umbellatus. | |
------ tenellum L. | Leucoium ex sententiâ Linnaei 2i et Solandri, vel forte novum genus. | |
------ obliquum L. | Amaryllis umbrella. | |
------ speciosum L. | ------ speciosa. | |
------ lineare L. | mihi ignotum. | |
------ angustifolium L. | Amaryllis cylindracea. | |
------ falcatum. Jacq. | ------ falcata. |
Corolla supera, subhexapetaloidea. Tubus infundibuliformis, aut subnullus. Limbus campanulatus, sexpartitus, irregularis. Filamenta basi laciniarum inserta, declinata, inaequalia proportione vel directione. Germen inferum. Stylus declinatus. Stigma trifidum. Capsula trilocularis, trivalvis, polysperma.
Essentiam generis administrat directio vel proportio inaequalis filamentorum.
* Corollis regularibus, filamentis alternis brevioribus.
1. AMARYLLIS lutea. L.
A. spathâ uniflorâ indivisâ, corollâ aequali sessili, stigmate simplici.
A. spathâ uniflorâ, corollâ aequali, staminibus declinatis. Linn. cliff. 135.
A. spathâ uniflorâ, corollâ aequali, staminibus strictis. Linn. syst. 236.
Narcissus autumnalis major. Clus. hist. 1. 163. t. 164.
Colchicum luteum majus. Bauh. pin. 69. Rudb. elys. 2. p. 129. f. 1.
Lilio-narcissus virgineus. Weinm. phyt. 3. p. 276. t. 652. f. C.
Habitat Monspelii, in Hispaniâ, Italiâ, Thraciâ. ♃
A genere paululum recedit.
2. AMARYLLIS tubispatha.
A. spathâ monophyllâ tubulosâ bifidâ uniflorâ, pedunculo spathâ duplo longiore.
Habitat in Bonariâ. Commerson.
Scapus uniflorus, erectus, quadripollicaris. Spatha medium fere scapum occupans, tubulosa, cylindracea, bifida, laciniis oppositis. Flos longius pedunculatus, erectus. Filamenta alterna 3 breviora mihi visa. Folia in speciminibus Commersonianis non exstabant.
3. AMARYLLIS tubiflora.
A. spathâ uniflorâ diphyllâ, corollâ infundibuliformi, tubo longissimo.
Lilio-narcissus croceus monanthos. Feuill. obs. 3. 29. tab. 20.
Narcissus peruvianus montanus. Feuill. mss. 48.
Habitat Limae, Chancaae in arenosis. Dombey.
Filamenta aequalia dicit Dombejus: subaequalia mihi visa, sed specimen haud optimum observavi.
4. AMARYLLIS spiralis. Tab. 13.
A. spathâ diphyllâ pauciflorâ, pedunculis filiformibus longissimis, foliis subulatis.
Habitat in arenosis Capitis bonae spei. Bruguiere.
Corolla sexpartita, limbo patentissimo aequali, tubo brevi. Filamenta erecta, alterna breviora. Scapus basi tortilis.
** Limbo corollae campanulato irregulari, genitalibus declinatis.
5. AMARYLLIS Atamasco. L.
A. spathâ uniflorâ bifidâ, corollâ subaequali, genitalibus declinatis.
A. spathâ uniflorâ, corollâ aequali, pistillo refracto. Linn. cliff. 135.
Lilio-narcissus indicus pumilus monanthos albus. Mor. hist. 2. p. 366. sect. 4. t. 24. f. 4.
Lilio-narcissus s. narcissus liliflorus carolinianus, flore albo singulari cum rubedine diluto. Plukn. almag. 220. t. 142. f. 3.
Lilio-narcissus vernus angustifolius, flore purpurascente. Barrel. ic. 994.
Lilio-narcissus minimus, foliis gramineis. Rudb. elys. 2. 94. t. 16.
Lilio-narcissus indicus albus. Weinm. phyt. 3. p 276. t. 652. f. 6.
Lilio-narcissus virginiensis. Catesb. car. 3. p. 12. t. 12.
Lilio-narcissus VI. Trew. seligm. tab. 37.
Habitat in Americâ septentrionali. ♃
6. AMARYLLIS maculata.
A. spathâ uniflorâ diphyllâ lineari, flore pedunculato, genitalibus declinatis.
Habitat in Chile. Dombey.
Scapus punctis lineatis maculatus. Corolla campanulata.
7. AMARYLLIS chilensis.
A. spathâ uni-biflorâ subbifoliâ lanceolatâ, floribus pedunculatis, foliis linearibus.
Lilio-narcissus monanthos coccineus. Feuill. obs. 3. t. 21. (absque foliis.) mss. p. 50. (cum foliis.)
Habitat in Chile. Dombey.
Flores A. Belladonnae aut reginae, purpurei.
8. AMARYLLIS clavata.
A. spathâ uniflorâ diphyllâ subulatâ, corollâ clavatâ.
Habitat in Africâ australi.
Flos pedicellatus. Tubus basi angustus, non dilatatus. Limbus brevissimus.
Folia non vidi, nec stamina observare licuit: an hujus vel praecedentis sectionis incertum remanet.
9. AMARYLLIS formosissima. L.
A. spathâ indivisâ uniflorâ, corollâ bilabiatâ sexpartitâ, petalis inferioribus genitalibusque dependentibus.
A. spathâ uniflorâ, corollâ inaequali, genitalibus declinatis. Linn. cliff. 135. act. holm. 1742. 93. t. 6.
A. spathâ uniflorâ, corollâ inaequali, petalis tribus genitalibusque declinatis. Linn. spec. 420.
Narcissus latifolius indicus rubro flore. Clus. hist. 1. 157. cur. 12. Bauh. hist. 2. 609.
Narcissus indicus flore sanguineo. Swertz. flor. t. 28.
Narcissus indicus totus ruber. Bauh. pin. 49.
Lilio-narcissus jacobaeus latifolius indicus, rubro flore. Mor. hist. 2. p. 366. sect. 4. t. 10. f. 31.
Lilio-narcissus indicus ruber monanthos jacobaeus. Barrel. icon. t. 1035.
Lilio-narcissus jacobaeus, flore sanguineo nutante. Dill. elth. 195. t. 162.
Lilio-narcissus indicus totus ruber vulgo jacobaeus. Weinm. phyt. 3. p. 276. t. 652. f. A.
Narcissus jacobaeus. Trew. seligm. t. 24.
Habitat in Mexico. ♃
Corollam polypetalam mentitur, sed Petala reverâ basi unita, staminaque iis inserta ut in congeneribus: tria inferiora dependentia. Faux obsolete ramentacea.
10. AMARYLLIS reginae.
A. spathâ subbiflorâ, corollis basi tubulosis campanulatis quinquepartitis,
fauce tubi hirsutâ.
Lilium americanum puniceo flore, Belladonna dictum. Herm. par. p. 194. t. 194.
Lilio-narcissus indicus, seu narcissus liliflorus aureus striis argenteis pictus, floribus amplis cernuis gemellis, caule magno caepae fistuloso. Plukn. almag. 220. t. 246. f. 2.
Lilio-narcissus polyanthos, flore incarnato, fundo ex luteo albescente. Sloan. cat. 115. Mer. sur. 22. t. 22. Seb. thes. 25. t. 17. f. 1.
A. spathâ multiflorâ, corollis campanulatis marginibus reflexis, genitalibus declinatis. Mill. ic. 16 t. 23.
Lilio-narcissus II. Trew. seligm. t. 18.
A. dubia. Linn. amoen. 8. 254.
Habitat in Jamaicâ, Surinamo. ♃
11. AMARYLLIS speciosa.
A. spathâ subbiflorâ, corollis erectis basi tubulosis campanulatis semiquinquefidis, fauce tubi glabrâ.
Crinum speciosum foliis uniformibus, corollis campanulatis, tribus laciniis alternis calloso-unguiculatis. Linn. suppl. 195.
Habitat in Africâ australi. Masson.
Quam plurimum affinis praecedenti. An satis distincta?
12. AMARYLLIS reticulata. Tab. 14.
A. spathâ submultiflorâ, corollis nutantibus basi tubulosis limbo reticulatis, foliis oblongis.
Habitat in Brasiliâ?
Petalis transverse venosis distincta. Faux glabra.
13. AMARYLLIS Belladonna.
A. floribus umbellatis pedunculatis subhexapetalis, foliis canaliculatis.
Lilio-narcissus rubens indicus. Ald. farn. 83. t. 82.
Lilio-narcissus pumilus indicus polyanthos. Corn. can. 153. t. 154.
Narcissus indicus liliaceus diluto colore purpurascens. Ferr. flor. 117. tab. 121. 123.
Narcissus indicus liliaceus saturo colore purpurascens. Ferr. flor. t. 119.
Narcissus indicus polyanthos liliaceo flore. Rudb. elys. 2. p. 48. f. 7. (figura Ferrarii.)
Lilio-asphodelus capensis, flore roseo. Pet. gaz. n. 497. t. 85. f. 5.
Lilio-narcissus jacobaeus phoeniceus indicus polyanthos. Barrel. rar. 69. t. 1036.
Lilio-narcissus indicus saturate purpurascens polyanthos Belladonaformos italicus. Barrel. rar. 70. t. 1039.
Lilio-narcissus indicus dilute purpurascens, Belladona italorum vulgatior. Barrel. rar. 70. t. 1040.
Lilio-narcissus indicus, flore elegantissime purpurascente. Weinm. phyt. 3. pag. 276. t. 653. f. A.
A. spathâ multiflorâ, corollis campanulatis aequalibus, genitalibus declinatis. Mill. ic. 15 t. 23.
A. Belladonna. Mill. illust.
Habitat ad Promontorium bonae spei. ♃
Laciniae alternae extrorsum manifestissime uncinatae. Stigma trifidum.
14. AMARYLLIS vittata. Tab. 15.
A. spathâ multiflorâ, floribus pedunculatis subhexapetalis, petalis exterioribus margine liberis.
Habitat in ... ♃
Petala inferne connata in tubum carnosum, sed margines exteriorum ad basin liberi.
15. AMARYLLIS falcata.
A. floribus umbellatis longius pedunculatis sexpartitis, foliis falcatis margine cartilagineo muricato discolore.
Crinum falcatum. Jacq. hort. 3. 34. t. 60.
Habitat ad Promontorium bonae spei.
16. AMARYLLIS longifolia. L.
A. floribus umbellatis pedunculatis basi tubulosis sexpartitis, foliis scapo duplo longioribus.
A. spathâ multiflorâ, corollis campanulatis aequalibus, genitalibus declinatis, scapo compresso longitudine umbellae. Linn. spec. 421.
Lilio-narcissus africanus platicaulis humilis, flore purpurascente odorato. Comm. hort. 1. 71. t. 36.
Lilium africanum humile, longissimis foliis, polyanthos saturato colore purpurascens. Herm. par. pag. et tab. 195.
Lilio-narcissus africanus laticaulis humilis. Rudb. elys. 2. p. 180. f. 8. (icon Commelini.)
Habitat ad Promontorium bonae spei.
17. AMARYLLIS zeylanica. L.
A. spathâ multiflorâ, corollis reclinatis, tubo filiformi longissimo, laciniis uncinatis.
A. zeylanica spathâ multiflorâ, corollis campanulatis aequalibus, genitalibus
declinatis, scapo tereti ancipiti. Linn. spec. 421.
Crinum zeylanicum foliis scabro-dentatis, scapo compressiusculo. Linn. syst. 236.
Lilio-narcissus ceylanicus latifolius, flore niveo externe lineâ purpureâ striato. Comm. hort. 1. 73. t. 37.
Lilio-narcissus zeylanicus latifolius. Rudb. elys. 2. 181. f. 9. (icon Commelini.).
Tulipa javana. Rhumph. amb. 5. 306. t. 105.
Lilio-narcissus africanus, scillae foliis, flore niveo lineâ purpureâ striato. Ehret. pict. 5. f. 2? Trew. ehret. 3. tab. 13?
A. bulbisperma spathâ multiflorâ, corollis campanulatis aequalibus, genitalibus declinatis, pericarpio bulbigero. Burm. prodr. 19.
Habitat in Indiâ orientali. ♃
Pericarpia vivipara.
18. AMARYLLIS revoluta.
A. spathâ multiflorâ, corollis breviter pedicellatis basi tubulosis reclinatis, laciniis corollae revolutis, foliis linearibus.
Habitat ad Promontorium bonae spei.
19. AMARYLLIS latifolia.
A. spathâ multiflorâ, floribus pedicellatis subreclinatis basi tubulosis, foliis oblongo-lanceolatis.
Crinum latifolium foliis ovato-lanceolatis acuminatis sessilibus planis. Linn. sp. 419.
Sjovanna-pola-tali. Rheed. mal. 11. 77. t. 39.
Habitat in Indiâ orientali.
Plantam non vidi.
20. AMARYLLIS aurea. Tab. 15 bis.
A. spathâ multiflorâ, corollis basi tubulosis sexpartitis, laciniis linearibus undulatis, genitalibus corollâ longioribus.
Habitat in Chinâ. ♃
Folia lato-linearia, laete viridia. Scapus pedalis, quinque-sexflorus. Flores breviter pedicellati, fulvi. Petala angusta, inferne distantia, undulata. Stigma simplex.
21. AMARYLLIS orientalis L.
A. umbellâ multiflorâ, floribus longissime pedunculatis sexpartitis, germinibus cuneiformibus triangularibus, foliis ovatis.
A. spathâ multiflorâ, corollis inaequalibus, foliis linguiformibus. Linn. spec. 422.
Narcissus indicus orientalis. Swert. flor. 31. f. 1.
Narcissus indicus, flore liliaceo, sphaericus. Ferr. flor. 125. t. 129. 131. 133.
Lilio-narcissus indicus maximus sphaericus, floribus plurimis rubris liliaceis. Mor. hist. 2. p. 368. sec. 4. t. 10. f. 35. ( figura Ferrarii.)
Brunsvigia. Heist. monogr. cum iconibus.
Habitat in Indiâ orientali. ♃
22. AMARYLLIS ciliaris. L.
A. spathâ multiflorâ, corollâ sexpartitâ reflexâ, foliis ciliatis. Linn. suppl. 195.
A. ciliaris spathâ multiflorâ, foliis ciliatis. Linn. spec. 422
A. guttata spathâ multiflorâ, foliis ciliatis. Linn. syst. 237.
Haemanthus ciliaris foliis linguiformibus ciliatis. Linn. spec. 413.
Bulbus oblongus aethiopicus, foliis guttatis et cilii instar pilosis. Breyn. cent. 89. t. 39.
Lilium africanum sphaericum, floribus obsolete puniceis minoribus, foliis guttatis ad margines cilii instar pilosis, bulbo oblungo. Herm. lugdb. 375.
Lilio-narcissus sphaericus aethiopicus, foliis guttatis et cilii instar pilosis. Plukn. almag. 220.
Habitat ad Promontorium bonae spei. ♃
An sit Amaryllis, vel potius Haemanthus, an duae sint reverâ plantae adhuc incertum est. Unicam scilicet breynianam vivam nec florentem novi.
23. AMARYLLIS Umbella. Tab. 16.
A. umbellâ reclinatâ, corollis incurvis infundibulo-tubulosis, limbo sexfido erecto, genitalibus inclusis.
Crinum obliquum foliis lanceolatis obliquis, laciniis corollae alternis extus glandulosis. Linn. suppl. 195.
Habitat ad Promontorium bonae spei. Masson. ♃
Flores cernui. Tubus corollae turbinatus. Limbus campanulatus, erectus.
24. AMARYLLIS cylindracea.
A. spathâ multiflorâ, corollis infundibuliformibus, tubo elongato cylindrico subincurvo, foliis linearibus.
Crinum angustifolium foliis linearibus obtusis, corollis cylindricis, laciniis alternis interglandulosis. Linn. suppl. 195.
Habitat ad Promontorium bonae spei. Masson, Oldenburg.
*** Corollis radiatis, tubo subnullo.
25. AMARYLLIS sarniensis. L.
A. spathâ multiflorâ, corollis subhexapetalis lineari-lanceolatis, genitalibus rectiusculis exsertis.
A. spathâ multiflorâ, corollis revolutis, genitalibus strictis. Linn. ups. 75. Thunb. jap. 131.
A. spathâ multiflorâ, corollis aequalibus patentissimis revolutis, genitalibus longissimis. Linn. cliff. 135.
Narcissus japonicus rutilo flore. Corn. can. 157. t. 158. Ehret. pict. t. 9.
Lilio-narcissus japonicus rutilo flore. Mor. hist. 2. p. 367. Seb. thes. 1. 25. t. 17. f. 3.
Seki san. Kaempf. amoen. 872.
Lilio-narcissus 4. Trew. seligm. t. 30.
Habitat in Japoniâ. ad Caput bonae spei. Masson, Oldenburg. ♃
26. AMARYLLIS radiata.
A. spathâ multiflorâ, corollis subhexapetalis linearibus undulatis revolutis, genitalibus deflexis divergentibus, corollâ duplo longioribus.
Lilio-narcissus V. Trew. seligm. t. 35. (nisi exhibeat quamdam A. sarniensis varietatem.)
Habitat in ... ♃
27. AMARYLLIS cinnamomea. Tab. 17.
A. spathâ multiflorâ, corollis subhexapetalis lanceolatis undulatis, genitalibus erectis corollâ brevioribus.
Caneel bloem Belgis vulgo.
Habitat ad Promontorium bonae spei. Bruguiere. ♃
Flores dimidio minores quam in A. undulatâ. Petala duplo latiora quorum exteriora magis revoluta. Stigma simplex. Haemanthi affinis.
28. AMARYLLIS undulata. L.
A. spathâ multiflorâ, corollis subhexapetalis linearibus canaliculatis undulatis, genitalibus deflexis corollâ brevioribus.
A. spathâ multiflorâ, corollis patulis, petalis undulatis mucronatis basi dilatatis. Linn. syst. 237.
A. undulata. Hill. kew. 352. tab. 14. Jacq. hort. 3. 11. tab. 13. Meerb. icon. 13. J.F. Mill. ic. 8.
Habitat ad Promontorium bonae spei. ♃
Stigma capitatum. Pericarpium viviparum.
A. spiralis tubo brevissimo limboque rotato aequali hîc collocari poterat, sed staminibus alternis brevioribus ad primam sectionem revocavi.
Amaryllis capensis L. | est | Hypoxis stellata. Linn. suppl. 197. |
------ disticha L. | Haemanthus? |
Spatha polyphylla. Corolla infera, infundibuliformis, regularis, sexpartita. Tubus brevis. Laciniae oblongae s. spathulatae, patentes. Filamenta tubo superne inserta, laciniis opposita, declinata. Antherae biloculares, peltatae. Germen superum, trigonum. Stylus staminibus conformis. Stigma subcapitatum. Capsula triangularis, trilocularis, trivalvis. Semina plurima, apice imbricata alata.
AGAPANTHUS umbellatus.
Crinum africanum foliis sublanceolatis planis, corollis obtusis. Linn. spec. 419.
Hyacinthus africanus tuberosus, flore caeruleo umbellato. Breyn. prodr. 1. 25. icon. 23. t. 10. f. 1. Trew. comm. litter. anno 1744. p. 351. t. 4. f. 3. 9. 10. Comm. hort. 2. 133. t. 67. Seb. thes. 1. 29. t. 19. f. 4.
Hyacintho affinis, tuberosâ radice, africana, umbellâ caeruleâ inodorâ. Plukn. almag. 187. t. 295. f. 1.
Polyanthes floribus umbellatis. Linn. vir. 29. cliff. 126. Mill. ic. 140. t. 210. Ehret. pict. t. 10.
Habitat ad Promontorium bonae spei. ♃
Flores absolute Hemerorallidis, sed spathâ genus distinctum.
Calyx nullus. Corolla sexpartita. Filamenta subulata, basi dilalata, ibique coalita in Nectarium concavum fundo corollae adnatum. Germen superum. Stigma simplex. Capsula trilocularis, polysperma.
1. EUCOMIS regia.
E. scapo cylindrico, comâ maximâ foliosiore, foliis undulatis.
Frittilaria regia racemo comoso inferne nudo, foliis crenatis. Linn. spec. 435.
Corona regalis lilii folio crenato. Dill. elth. 1. 109. t. 93.
Fritillaria longifolia. Hill. kew. 354. t. 15.
Habitat ad Promontoriam bonae spei. ♃
2. EUCOMIS nana.
E. scapo clavato, floribus confertissimis.
Fritillaria nana racemo comoso, foliis bifariis amplexicaulibus lanceolatis. Burm. prodr. 9.
Orchidea capensis, tulipae flore rosaceo. Pet. gaz. t. 85. f. 6.
Habitat ad Promontorium bonae spei. Masson. ♃
Frondescentia Massoniae. Folia ovata, acuminata, subtus lineata: venis apice confluentibus.
3. EUCOMIS punctata. Tab. 18.
E. maculata, scapo cylindrico elongato laxifloro, foliis ensiformibus canaliculatis.
Asphodelus comosus. Houtt. nat. hist. 12. pag. 336. tab. 83.
Habitat ad Promontorium bonae spei. ♃
Coma minor minusque foliosa quam in caeteris, pedunculi longiores laxiores.
E. nana minor est, E. regia media, E. punctata major.
OCTANDRIA.
Perianthium pentaphyllum. Petala 4, quorum infera 2 opposita. Nectarium duplex: Squamulae 4, bipartitae, unguibus petalorum adnatae, coronam faucis constituentes: Glandulae 3, inter stamina et pistillum. Filamenta subdeclinata, columnae genitali affixa. Germen triquetrum, columnâ genitali elevatum. Stylus trigonus. Stigma trifidum. Capsula trilocularis: loculis dispermis.
KOËLREUTERIA paullinioides. Tab. 19.
K. paniculata. Laxm. nov. comm. petr. 16. p. 561 t. 18.
Sapindus chinensis foliis pinnatis, foliolis laciniatis. Murr. syst. 315. Linn. suppl. 228.
Habitat in Chinâ. ♄
Arbor polygama.
ICOSANDRIA.
Perianthium: Operculum superum, integerrimum, truncatum. Petalum: Calyptra obverse hemisphaerica, margini calycis imposita, ante anthesin discedens. Filamenta numerosissima, calyci inserta. Germen inferum, turbinatum. Stylus unicus. Capsula subquadrilocularis, apice duntaxat dehiscens. Semina plurima, angulata.
EUCALYPTUS obliqua. Tab. 20.
Habitat in Novâ Cambriâ. Nelson. Guil. Anderson. ♄
DIDYNAMIA.
LAVANDULA viridis. Tab. 21.
L. foliis sessilibus linearibus rugosis villosis margine revolutis, spicâ comosâ, bracteis indivisis.
Habitat in Maderâ. Masson. ♄
Differt a L. staechade foliis rugosis villosis viridibus nec tomentosis canis, bracteis comâque integris viridibus nec subtrilobis purpurascentibus.
Calyx monophyllus, quinquesubulatus, fauce barbatus. Corolla ringens. Labium superius bifidum: inferius trifidum; laciniâ extimâ productiore. Filamenta didynama, distantia. Germen superum, quadripartitum. Stigma bifidum. Calyx barbâ clausus, in fundo Semina quatuor fovens.
1. BYSTROPOGON pectinatum.
B. paniculis compactis, floribus secundis, foliis ovatis.
Nepeta pectinata spicis secundis, foliis cordatis nudis, caule frutescente, corollis minutis. Linn. spec. 799.
Nepeta maxima, flore albo, spicâ habitiori. Sloan. jam. 65. hist. 1. 173. t. 108. f. 1. (mala, nisi erronea. In herbario Sloanei adglutinatur B. pectinatum, sed icon sistit plantam alienam ad genus Hypteos Jacquini forte referendam.)
Galeopsis procerior foliis ovato-acutiminatis serratis, spicis majoribus compositis terminalibus, spicillis geminatis uno versu floridis. Brown. jam. 259.
Habitat in Peruâ. Dombey. Jamaicâ.
2. BYSTROPOGON sidaefolium.
B. paniculis laxissimis, pedunculis verticillatis filiformibus, foliis cordatis.
Habitat in Peruâ. Dombey.
3. BYSTROPOGON suaveolens.
B. pedunculis axillaribus solitariis, calycibus truncatis aristatis, foliis cordatis.
Ballota suaveolens foliis cordatis, spicis foliosis, calycibus truncatis aristis linearibus. Linn. spec. 815.
Melissa jamaicana odoratissima. Plukn. almag. 247. t. 306. f. 3.
Melissa spicata lavandulam spirans major. Plum. cat. 6. ic. 155. t. 163. f. 1.
Mentastrum maximum flore caeruleo, nardi odore. Sloan. jam. 64. hist. 1. 171. t. 102. f. 2.
Mesosphaerum hirsutum foliis cordatis serrato-sinuatis, floribus verticaliter spicatis. Brown. jam. 257. t. 18. f. 3.
Habitat in Americâ meridionali.
4. BYSTROPOGON plumosum. Tab. 22.
B. paniculis dichotomis, calycibus plumosis, foliis ovatis subserratis subtus tomentosis.
Mentha plumosa caule fruticoso, foliis ovatis petiolatis serratis subtus albo-tomentosis, paniculis dichotomis terminalibus. Linn. suppl. 273.
Habitat in Canariis, Nivariâ. Masson. ♄
B. plumosum et origanifolium jugunt B. canariense et punctatum praecedentibus.
3. BYSTROPOGON origanifolium.
B. paniculis dichotomis, calycibus plumosis, foliis ovatis integerrimis subtus candidissimis.
Habitat in Nivariâ. Masson. ♄
Admodum affinis praecedenti, sed folia integerrima subtus nivea.
6. BYSTROPOGON canariense.
B. pedunculis dichotomis, floribus capitatis, foliis ovatis crenatis subtus villosioribus.
Mentha floribus capitatis ex alis, foliis ovatis crenatis, caule arborescente. Linn. cliff. 307.
Mentha canariensis floribus capitatis axillaribus dichotomis, staminibus corollâ brevioribus, foliis ovatis crenatis, caule arborescente. Linn. spec. 807.
Mentha canariensis frutescens, foliis subtus lanugine candidissimâ villosis, floribus glomeratis e sinu foliorum longioribus pediculis insidentibus. Plukn. almag. 248. t. 307. f. 2.
Heliotropium canariense arborescens, scorodoniae folio. Comm. hort. 2. 129. t. 65.
Heliotropium canariense foliis ovatis crenatis oppositis, floribus capitatis alaribus dichotomis, caule arborescente. Mill. dict. n. 5.
Habitat in Maderâ, Nivariâ. Masson. ♄
7. BYSTROPOGON punctatum. Tab. 23.
B. pedunculis dichotomis, floribus capitatis, foliis ovatis dentatis glabris punctulatis.
Habitat in Maderâ. Banks et Solander, Masson. ♄
Laciniae calycinae non subulatae ut in caeteris; nihilominus congener.
DIGITALIS Sceptrum. L. Tab. 24.
D. foliis oblongis spathulatis serratis, spicis oblongis pedunculatis apice comosis, caule fruticoso.
D. Sceptrum fruticosa, foliis oblongis spathulatis serratis, spicis terminalibus ovatis pedunculatis comâ bractearum terminatis, calycinis foliolis subulatis, corollis quadrifidis. Linn. suppl. 282.
Habitat in sylvis umbrosis Maderae. Masson. ♄
CAPRARIA undulata. L. Tab. 25.
C. foliis sparsis inaequaliter approximatis ovatis integris subundulatis, racemo terminali subsimplici.
C. undulata foliis alternis ovatis undulatis, racemis secundis. Linn. suppl. 284.
Habitat in collibus prope Swellendam ad Caput bonae spei. Masson. ♄
Folia nonnulla quasi verticillata.
DIADELPHIA.
ASPALATHUS pedunculata. Tab. 26.
A. foliis fasciculatis subulatis glabris, pedunculis filiformibus folio duplo longioribus.
Habitat ad Promontorium bonae spei. Masson. ♄
SYNGENESIA.
TANACETUM flabelliforme. Tab. 27.
T. corymbis simplicibus, foliis deltoidibus apice serratis.
Habitat ad Promontorium bonae spei. Masson. ♃
Flosculi omnes hermaphroditi quinquefidi, sed receptaculo nudo nec paleaceo potius quadrat cum Tanaceto, quam cum Athanasiâ.
ARTEMISIA argentea. Tab. 28.
A. fruticosa sericea, foliis subpalmatis pinnatisve, laciniis lato-linearibus remotis.
Habitat in Maderâ. Masson. ♄
Tota argentea. Receptaculum villosum.
Calyx communis oblongus, imbricatus, squamatus, scariosus. Corolla radiata. Corollulae hermaphroditae numerosae, in disco: femineae plurimae, in radio. Filamenta hermaphroditis quinque. Anthera tubulosa. Germen utrisque oblongiusculum. Stylus unicus. Stigmata 2, revoluta. Calyx immutatus in Pericarpium. Semina solitaria. Pappus membranaceus, multifidus vel lacerus. Receptaculum paleaceum.
Differt ab Athanasiâ tantum corollâ radiatâ, nec aequali. Potuissent itaque Relhaniae uti sectio distincta Athanasiis sociari, suadente Senecione aliisque generibus. Distinguitur a Leyserâ pappo membranaceo, nec plumoso: ab Osmite flosculis femineis fertilibus, calyce scarioso.
* Floribus aggregatis.
1. RELHANIA squarrosa. Tab. 29.
R. foliis oblongis acuminatis enervibus apice recurvis.
Athanasia squarrosa pedunculis unifloris lateralibus, foliis ovalibus recurvatis. Linn. amoen. 4. 329. et 6. 52.
Habitat ad Promontorium bonae spei. Masson. ♄
2. RELHANIA genistifolia.
R. foliis lanceolatis acuminatis uninervibus subimbricatis.
Athanasia genistifolia corymbis simplicibus, foliis lanceolatis indivisis nudis confertis. Linn. mant. 464.
Habitat ad Promontorium bonae spei. Masson, Koenig. ♄
3. RELHANIA microphylla.
R. foliis linearibus enervibus confertissimis, floribus pedicellatis.
Habitat ad Promontorium bonae spei. Masson. ♄
4. RELHANIA passerinoides.
R. foliis linearibus enervibus, floribus subsessilibus.
Habitat ad Caput bonae spei. Masson. ♄
Folia floresque duplo majora quam in R. microphyllâ: caules erecti, nec diffusi.
5. RELHANIA viscosa.
R. foliis linearibus triquetris carnosiusculis viscidis.
Habitat ad Promontorium bonae spei. Masson. ♄
R. viscosa et passerinoides inflorescentiâ habituque admodum affines sed in R. viscosâ folia quasi trigona, subcarnosa, adspersa glandulis pedicellatis quibus R. passerinoides destituitur.
** Floribus solitariis.
6. RELHANIA laxa.
R. foliis linearibus villosis remotis, floribus longius pedunculatis, caule erecto.
Habitat ad Promontorium bonae spei. Masson. ☉
7. RELHANIA pedunculata.
R. foliis linearibus villosis, floribus pedunculatis, caulibus diffusis.
Zoegea capensis foliis linearibus, calyce glabro basi gibbo. Linn. suppl. 382.
Athanasia pumila foliis linearibus pilosis, pedunculis unifloris folio longioribus. Linn. suppl. 362.
Habitat ad Promontorium bonae spei.
8. RELHANIA lateriflora.
R. foliis linearibus villosis, pedunculis lateralibus folio brevioribus.
Athanasia sessiliflora foliis linearibus pilosis, pedunculis unifloris folio brevioribus. Linn. suppl. 362.
Habitat ad Promontorium bonae spei. Masson.