XVI. MUSACEAE.

XLV. MUSA Linn. gen. n. 1141.

Perigonium epigynum bilabiatum; labio inferiore tubuloso, postice usque ad basim longitudinaliter fisso, apice quinquefido, superius concavum nanum amplectente. Stamina 5, sexto postico abortivo. Stylus simplex crassus, stigmate infundibuliformi-clavato, breviter sexlobo. Bacca oblonga angulata triloculare indehiscens; seminibus pulposis, saepissime evanidis.

OBSERVATIO. Musacearum genera eo charactere omnia inter se conveniunt, quod perigonio gaudeant epigyno sexphyllo, phyllis alternatim biseriatis, seriei exterioris duobus posticis et uno antico, (PP/A) interioris duobus anticum, tertio posticum axeos floralis latus occupantibus, (aa/P). Seriei interioris lobus posticus (p.) in omnibus generibus hucdum cognitis dissimilis et nanus, atquc adeo Orchidearum labello analogus; reliquarum per singula genera diversa est proportio, et diversa inter se in unum coeundi ratio. Sic in Urania phylla omnia sunt libera, in Heliconia exteriora basi breviter inter se cohaerent, interiora libera, sed antica approximata, in Strelitzia exteriora omnino inter se distincta, interiora antica vero connata, in Musa denique series exterior cum interioris foliolis anticis in perigonii labium inferius concrescit: qui generum e perigonii structura essentiales cbaracteres hac formula stenographica exprimi possent:
Urania = P-P/A/a-a/p. Heliconia = (PP/A)/aa/p. Strelitzia = P-P/A/(aa)/p. Musa = (PP/A/aa/p.)

Alias adhuc dari in hoc ordine partium perigonii conformationes, probabile videtur; diversa in nonnullis speciebus e solo fructu

{35}

cognitis seminum conformatione, genera Musacearum plura adhuc in novo continente latere arguente. Sic Urania guyanensis (L. C. Rich. Comment. de Musaceis t. 6. et 7.) a Ravenala habitu non minus quam seminum numero, figura, funiculi et arilli conformatione ipsaque embryonis directione adeo differt, ut speciem hanc, flore verisimiliter etiam diversam, distincti generis (Phenakosperum dicendi) typum habere nulli dubitemus.

75. MUSA PARADISIACA Linn. sp. pl. p. 1477.

Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk. t. 140. 141. 142. 143. 144.

Crescit in insula Norfolk. (Ferd. Bauer.)

OBSERVATIO. King, primus colonorum in insulam Norfolk ductor, Musae speciem sponte ibidem natam a se repertam fuisse ait, (Vid. Hunters Nachrichten von Neu-Süd-Wallis. Vers. germ. Forsteri p. 290.) idem alio loco de Musa in hac insula culta colendaque loquitur. (Vid. Collins New-South-Wallis, ed. 2. Lond. 1804. p. 311.) Bauerus speciem apyrenam, cujus nulla in ejus herbario exstant specimina, verisimiliter tamen cultam, graphice magis quam botanice ibidem delineavit. De Musae specie seminifera teste Forstero (in Hunter's Nachricht. p. 290. et Bemerkung. p. 157.) ab illustri Banksio in Novae-Hollandiae continente reperta, altum apud R. Brown silentium.

XVII. ABIETINAE.

XLVI. ARAUCARIA Juss. gen. 413.

Dombeya Lam. Columbea et Eutassa Salisb. Pini sp. Molin. Cupressi sp. Forst.

Flores dioici. Masculi: Amenta terminantia, cylindrico-ovata; squamis numerosissimis imbricatis, apice recurvato-lanceolatis, basi angustato-unguiculatis: Antherae 12-20 lineares, ex dorso squamae duplici serie dependentes, parallelae, inter se paulisper adhaerentes. Feminei: Amenta terminantia, ovoidea, squamis numerosissimis dense imbricatis, unifloris; flore inverso adnato. Fructus: Strobilus ovoideus, squamis imbricatis, pericarpio oblongo-olivaeformi, cum squama coalito, coriaceo. Embryo cylindricus, 2-4cotyledoneus, cotyledonibus linearibus obtusis. - Arbores excelsae, pyramidatae, ramis verticillatis, patulis, folia rigida, sessilia, lanceolata aut lineari-subulata, dense imbricata, aliquando varia. - L. C. Rich. Conif. 153. t. 20. 21.

76. ARAUCARIA EXCELSA, foliis junioribus divaricatis falcatis, adultis arcte imbricatis inflexis muticis.

Cupressus columnaris Forst. prodr. n. 351.
Eutassa heterophylla Salisb. in Transact. Linn. soc. VIII 316.
Dombeya excelsa Lamb. pin. p. 179 t. 39. 40.
Araucaria excelsa R. Brown in Ait. Hort. Kew. ed. 2. V 412.
Colymbea excelsa Spreng. cur. post. p. 315.
Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk. t. 213.-216.

{36}

Crescit in insula Norfolk. (Forst. King. Ferd. Bauer.) Deest in herbario.

XVIII. PIPERACEAE.

XLVII. PIPER Linn. gen. n. 43.

Spadix. Squama sub singulo flore. Stamina 2, vel indefinita. Filamenta brevia. Antherae biloculares. Ovarium stylo simplici vel nullo. Stigma 1, peltato-fimbriatum v. 2-3. Bacca monosperma, semine albuminoso, embryone inverso.

* Antherae 2, loculis appositis.

77. PIPER AEMULUM, divaricato-ramosum, ramis glabris, foliis petiolatis quaternis patentibus vel reflexis ovato-orbiculatis carnosis trinerviis, subtus convexis glabriusculis, petiolis pedunculisque terminalibus solitariis pilosis.

? Piper tetraphyllum Forst. prodr. n. 25.
Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk. t. 127.

Crescit in insula Norfolk, mense Octobri florens. (Ferd. Bauer.)

Planta, spithamea divaricato-ramosa, Piperi saxatili Wall! proxime affinis; foliis ovato-orbiculatis nec basi cuneatis, ramisque glabris facile distinguenda. Radix nodoso-incrassata, radiculis plurimis filiformibus stipata. Caules ex eadem radice plures, procumbentes, pennae corvinae crassitie, virides, carnosi, sulcati; paullo supra radicem ramosi, ad ramorum exortum nodoso-incrassati, ramique dichotomi, divaricato-patentes adscendentes, glabri. Folia ½-¾ pollicis dissita, 4-5 verticillata, patentia vel subreflexa, ovato-orbiculata, obtusa retusave, 7 lineas longa, 5 lineas lata, integerrima, glaberrima, carnosula, subtus convexiuscula trinervia, supra plana, subtilissime punctulata. Petioli 2-2½ lineam longi teretiusculi, pilis mollibus brevibus patentibus vel reflexis obsiti Pedunculi terminales, solitarii, angulati, foliis paullo breviores, erecti, pilosi. Spicae cylindricae, obtusae, pedunculorum longitudine, nunc aliquantum breviores, interdum quidquam longiores. Squamae orbiculatae virides, excentrice peltatim affixae, margine denticulatae, pagina superiori longitudinaliter rugosae. Stamina 2, ovarium utrinque stipantia; antheris ovato-subrotundis luteis extrorsis, bilocularibus, loculis secundum totam longitudinem dehiscentibus. Ovarium ovato-subglobosum, stigmate multifido terminatum.

78. PIPER ADSCENDENS, ramis radicantibus adscendentibus, foliis petiolatis oppositis obovato-subrotundis acutiusculis v. obtusis carnosulis subtrinerviis glabriusculis, petiolis pedunculisque terminalibus solitariis geminatisve pilosulis.

Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk. t. 126. β.

Crescit in insula Norfolk, mense Septembri florens. (Ferd. Bauer.)

Herba palmaris carnosa glaucescens. Caules ex eadem radice plures, subramosi, calami scriptorii crassitie, carnosi, laeves

{37}

glabri, basi ramisque procumbens radicans, deinde adscendens. Folia opposita petiolata patentia, obovato-subrotunda, basi subcuneata, apice acutiuscula vel obtusa, sesquipollicem longa, novem lineas lata, carnosa, obsolete trinervia, glabra, glauco-viridia. Petioli quatuor lineas longi teretiusculi pilosuli. Spicae terminales solitariae vel rarius geminatae, cylindricae graciles, tripollicares, petiolo teretiusculo pilosulo, semipollicari sustentae. Squamae laxiusculae ovatae, obtusae, basi adnatae, margine subtilissime crenulatae. Stamina 2, ovarium utrinque stipantia, antheris extrorsis subrotundis sordide rubro-fuscis. Fructus subglobosus nigro-fuscus, granulatus; stigmatis areola excentrica.

79. PIPER SIMPLEX, caule adscendente simplici, foliis alternis petiolatis patentibus, obovato-oblongis obtusiusculis carnosis trinerviis, subtus convexiusculis, petiolis pedunculisque solitariis geminatisve terminalibus oppositifoliis glaberrimis.

Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk. t. 126. α.

Crescit in insula Norfolk, mense Octobri florens. (Ferd Bauer.)

Caulis simplex, semipedalis, adscendens, basi radicans, angulatus, carnosulus. Folia alterna, sex-septem lineas dissita, petiolata, obovato-oblonga obtusiuscula, duos pollices longa, unum pollicem lata, trinervia, subtus convexiuscula, utrinque laevia glauco-viridia Petioli basi dilatati, caulem amplexantes et cum eodem connati, apice teretiusculi subcanaliculati patentes Spicae terminales oppositifoliae solitariae vel binae aut rarius ternae, tri-quadripollicares cylindricae, petiolo tereti glabro pollicari. Squamae subrotundae, excentrice peltatae, crenulatae. Stamina 2, utrinque ovario apposita patentia, antheris subrotundis pallidissime sulphureis. Ovarium rhacheos excavationi subimmersum ovato-globosum.

** Stamina plura: antherarum loculis oppositis.

80. PIPER PSITTACORUM, foliis cordatis acuminatis sub7nerviis, summis ovato-oblongis linearibusve, petiolis dilatatis amplexicaulibus, spicis diclinibus terminalibus oppositifoliis solitariis geminisve.

Pepper King in Hunt. journ. p. 307.
Ferd. Bauer Illustr. plant. Norfolk. t. 175.

Crescit in insula Norfolk, mense Septembri florens. (Ferd. Bauer.)

XIX. URTICACEAE.

XLVIII. URTICA Linn. gen n. 1054.

Flores monoici v. dioici. Masc. Calyx quadripartitus regularis. Stamina 4; filamentis elasticis, antheris didymis. Fem. Calyx bi-quadrivalvis. Ovarium liberum, stigmate sessili. Ovulum utraque extremitate adnatum. Achenium exsuccum. Semen erectum. Embryo inversus. - Folia alterna v. opposita.

81. URTICA DEBILIS, caule herbaceo erectiusculo foliisque alternis ovatis petiolatis integerrimis pilosiusculis, pedunculis axillaribus trifloris.

{38}

?Parietaria debilis Forst. prodr. n. 387.
Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk. t 116.

Crescit in insula Norfolk, mense Novembri florens. (Ferd. Bauer.)

XLIX. BOEHMERIA Jacq. amer. 246.

(Boehmeriae spec. Fleurya, Laportea, Girardinia, Neraudia, Gesnouinia Gaudich.)

Flores monoici. Masc. Calyx quadripartitus. Stamina 4. Filamenta incurva, tandem elastice patentia. Antherae biloculares introrsae, dorso affixae. Femin. Calyx tubulosus quadridentatus v. quadrifidus. Ovarium uniovulatum. Stylus elongatus villosus. Achenium calyce tectum. - Folia alterna v. opposita.

OBSERVATIO. Genus verosimiliter in posterum dividendum, characterum valore in Urticearum classi maximopere adhuc obscura ignoto, intactum interim servandum. Anne species alternifoliae ab oppositifoliis segregandae, an fructibus baccatis donatae a siccis separandae; anne potius non obstante stigmate multipartito Elatotemma huc revocandum?

82. BOEHMERIA AUSTRALIS, fruticosa, foliis alternis cordatis acuminatis trinerviis argute serratis subtus canescentibus, floribus monoicis axillaribus glomeratis, calycibus fructiferis compressiusculis alatis.

Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk. t. 108.

Crescit in insula Norfolk, mense Octobri florens. (Ferd. Bauer.)

Frutex, ramulis calami scriptorii crassitie, cortice pilis brevissimis rigidis cinerascentibus scabro, plurimis foliorum delapsorum cicatricibus toroso. Folia quincunciatim alterna, approximata, in inferiore rami parte vix 2 lineas dissita, longe petiolata, in superiore remotiora, breviter petiolata, omnia cordata acuminata, 3½-5 pollices longa, 2½pollicem lata, argute serrata, supra obscure viridia, retrorsum scabra, subtus subtilissime cinereo-tomentosa, trinervia, nervo medio lateralibusque e basi incrassata attenuatis nervisque secundariis alternis plurimis reticulatim inter se combinatis pallide ruffescentibus hispidulis. Petioli foliorum inferiorum 2½ pollicem longi, superiorum vix pollicares, crassiusculi, subtetragoni, incano-tomentosi. Glomeruli florum axillares, nuclei cerasini magnitudine, sessiles, flores masculos femineosque indiscriminatim continentes, ebracteati. Floribus masculis: Calyx 1½ lineam longus, profunde quadripartitus, laciniis oblongis acutis, pilis erectis rigidiusculis hispidis, duabus oppositis in aestivatione interioribus paullo minoribus. Stamina 4, laciniis calycinis alterna. Filamenta teretiuscula elastica, basi brevissime inter se connata, medio incrassata, transversim rugosa, in alabastro introrsum incurva, in anthesi prosilientia, laciniis duplo longiora, demum reflexa. Antherae introrsae biloculares, medio dorso affixae, mobiles; loculi appositi, membrana crassiuscula, ab apice ad medium hiante. Floribus femineis:

{39}

Calyx ½ lineam longus, brevissime pedicellatus, inflato-tubulosus, ore brevissime quadridentato; pilis erectis rigidis hispidus, fructifer parum auctus, a facie et dorso compressus, utrinque juxta totam longitudinem in alam dimidiam sui longitudinem aequantem expansus. Ovarium oblongo-ovatum, acutiusculum, glaberrimum uniovulatum. Stylus terminalis simplex subcylindricus, ovario triplo longior, undique pilis erectis rigidis patentibus hispidus, persistens. Achenium crustaceum, laeve, fragile, calyce inclusum, stylo persistente superatum. Semen globosum.

OBSERVATIO. Species huic proxime affinis, si quid e solâ phrasi judicare licet, est Boehmeria albida Hook ad Beechey p. 96. ex insulis Sandwicensibus; floribus dioicis potissimum distinguenda.

L. ELATOSTEMMA Forst. char. gen. 53.

(Procris Commers. Elatostemma, Sciophila, Pellionia Gaudich.)

Flores monoici v. dioici. Masc. Calyx quadri-quinquepartitus. Stamina 4-5. Filamenta incurva, tandem elastice patentia. Antherae introrsae biloculares, summo dorso affixae. Fem. Calyx quadri-quinquepartitus, saepe incompletus v. nullus. Ovarium uniovulatum. Stigmata filiformia plurima, sessilia. Achenium calyce tectum v. receptaculo carnoso exceptum. - Folia alterna v. opposita.

83. ELATOSTEMMA MONTANUM, arboreum, foliis alternis breviter petiolatis oblique oblongis cuspidatis serratis scabriusculis, floribus masculis paniculatis, femineis capitatis, capitulis breviter pedicellatis, fructiferis baccatis.

?Boehmeria castaneaefolia Cunnigh. ex Loudon hort. suppl 1. p. 583.
Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk. t. 109, 212.

Crescit in insulae Norfolk monte Pitt, ineunte Octobri florens, Januario fructifera. (Ferd. Bauer.)

Arbor ramis digiti pollicis crassitie teretibus, cortice cinereo tuberculato, foliorum et inflorescentiarum cicatricibus exasperatis, dichotome ramulosis. Ramuli digitum minimum crassi teretiusculi, ½ pedales, gemma conica acuminata sesquipollicari terminati. Folia alterna, approximata, ¼-⅓ poll. dissita, breviter petiolata, petiolorum basi dilatata vaginatim connata, summo margine discolori libero stipulari, annulatim caulem ambiente, apice (petiolo) duabus lineis breviori subtetragono. Folia oblique oblonga, cuspidata, pedalia, 1¾ poll. lata, valde inaequilatera; latere superiore quadrante angustiore, basi abruptim angustato; inferiori in petiolum subdecurrente, ima basi libero, rotundato: remote et obsolete serrulata, nonnulla subintegerrima, utrinque pilis brevissimis crassiusculis adpressiusculis, in pagina superiori rarioribus rigidioribus, in inferiori copiosioribus mollioribus scabriuscula. Nervus primarius dilatatus complanatus, secundarii multo teneriores, alterna oppositique subarcuati, prope marginem combinati, subdeliquescentes. Flores masculi paniculati: paniculae subdichotomae 5-8 lineas longae, per ramos ramulosque sparsae, solitariae, binae ternaeve ex axilla bracteae rigido-

{40}

membranaceae ovato-lanceolatae acutae v. obtusiusculae, 3 lineas longae, 2 lineas latae. Pedunculus pedicellique teretes crassiusculi, pilis clavatis, articulatis, crystallinis, pedicellorum diametrum longitudine sua subsuperantibus patentibus, versus apicem pedicellorum assurgentibus, calycemque cupulatim recipientibus densissime obsessi. Calyx profunde quinquepartitus, laciniis ovatis obtusis concavis carinatis, exalbido-virentibus, utrinque lineis purpureis variegatis. Stamina quinque, calycis laciniis opposita; filamentis iisdem usque ad mediam longitudinem adnatis, in alabastro incurvis, tandem elastico prosilientibus, easdem triente superantibus, teretibus, transverse constrictim rugosis. Antherae introrsae biloculares, summo dorso affixae, loculi oppositi ovato-oblongi subdiscreti, latere juxta totam longitudinem dehiscentes. - Flores feminei in distincta stirpe (?), capitati, capitula per ramos sparsa, ebracteata, brevissime pedunculata, depressiuscule subglobosa. Ovaria plurima, nuda, pilis articulatis densissime stipata, ovato-subglobosa, stigmatibus piliformibus plurimis. Receptaculum fructiferum carnosum, exalbidum hyalinum, nucis avellanae mole, depressiuscule globosum, bullato-verrucosum. Achenia seminis cannabini magnitudine et colore, stigmatibus persistentibus coronata, sicca, receptaculi sinubus inclusa. Semen inversum. Embryo orthotropus axilis, radicula supera.

XX. MOREAE.

LI. MORUS Linn gen. n. 1055.

Flores masculi et feminei in diversis spicis cylindricis. Calyx quadrifidus. Stamina quatuor; filamentis in alabastro incurvis, tandem patentibus. Ovarium liberum. Stigmata 2, sessilia elongata villosa. Achenium rectum. Semen pendulum. Embryo curvatus.

84. MORUS PENDULINA, foliis oblongo-lanceolatis acuminatis basi rotundatis subsinuatis argute serratis costatis scabridis, amentis masculis elongatis pendulis.

Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk. t. 186.

Crescit in insula Norfolk ad sinum Ansonis, mensibus Augusto et Septembri florens. (Ferd.Bauer.)

Arbor ramis pennam anserinam crassis, cortice cinereo-fusco, lenticellis discoloribus consperso, facile detractili Ramuli penna corvina vix crassiores, alterni, pollicem v. sesquipollicem dissiti, 2½-3½ pollices longi, patentes; cortice e viridi fuscescente, lenticellis majoribus exasperato. Folia in ramulis alterna, 3 lineas ad semipollicem dissita, oblonge-lanceolata, acuminata, basi rotundata, inferiora sesquipollicem longa, ¾ poll. lata, superiora 3½ poll. longa, 2 pollices lata, nonnulla irregulariter subsinuata, omnia argute serrata, utrinque imprimis tamen pagina superiore granuloso-scabrida, uninervia, costata. Nervus medius validus, supra impressus, subtus prominulus; costae multo teneriores, utrinque 12-16, fere ad angulum rectum patentes, oppositae v approximatim alternae; venulae intra costas subtilissime reticulatae. Petioli 4 lineas longi, supra complanati, subtus convexiusculi crassiores, pilis brevibus adpressis consiti. Stipulae axillaris et oppositifolia, lanceolatae, acuminatae 2 lineas longae, in ramis ramulisque terminales, illos acumine

{41}

conico terminantes, caducae, ope marginis brevissimi ½lineam longi membranacei, integerrimi persistentis, tandem cum cortice concrescentis annulatim junctae. Amenta mascula axillaria, pedicello tereti ¾ poll. longo erecto imposita, cylindrica, pennae cygneae crassitie, ½ v. unum pedem longa, pendula. Flores innumeri, minimi, rhachi immediatim impositi, in infima amenti parte unilaterales in reliqua undique eandem obsidentes, approximati. Calyx usque ad basim quadrifidus, laciniis ovatis, acutiusculis, concavis, luteo-virescentibus, prope apicem punctis obscurioribus conspersis, rigidiuscule ciliatis, per aestivationem imbricatis, tandem patentibus. Stamina 4, sepalis opposita, aestivatione inflexa, tandem elastice prosilientia, patentia. Filamenta pallide flava, tereti-subulata, laciniis calycinis duplo fere longiora, crassiuscula, apicem versus sensim attenuata, transversim rugosa Antherae oblongae, utrinque obtusae, introrsae, biloculares, dorso paullo supra basim affixae; loculi appositi, contigui, basi vix discreti; membrana loculorum crassiuscula, ab apice usque mediam longitudinem rimâ aperta, rimae marginibus tandem revolutis. Pistilli rudimentum centrale, oblongo-obcordatum, sepalis triplo brevius, nudum. Flores feminei in eodem ramo, pedicello brevi impositi, in spicam semipollicarem erectam collecti; floribus superioribus plerumque abortientibus, ita ut raro quaternis plures, saepissime unicus ad maturitatem perveniat. Calyx quadrisepalus, sepalis ovatis obtusis, viridibus, margine pallidioribus, obsolete ciliatis, per aestivationem imbricatis, duobus interioribus nonnihil angustioribus, omnibus etiam in fructu immutate persistentibus. Ovarium ovatum, calyce duplo longius, (a basi ad stigmatis apicem 3 lin) sensim attenuatum, in stigmata 2 linearia acuta, ovario ipso triplo fere longiora abiens. Stigmatis crura extus ovario continua, intus papillosa, plus minus erecta v. divaricata, apice acuto subreflexo. Ovulum unicum pendulum. Drupa ovata, 4 lineas longa, stigmatibus indurato-persistentibus, basi conniventibus, apice patentibus bicornis, monosperma; epicarpio carnuloso, viridi, endocarpio corneo. Semen apici cavitatis appensum, testa membranacea, endopleura carnosa. Embryo curvatus; cotyledonibus incumbentibus, radicula superâ.

XXI. CELTIDEAE.

LII. SOLENOSTIGMA.

Flores polygami. Masc. Calyx quinquesepalus sepalis concavis, aestivatione imbricatis. Stamina 5, sepalis opposita; filamenta teretiuscula, antherae introrsae biloculares, connectivo cum filamento articulato, in alabastro extrorsum refractae; loculi suboppositi longitudinaliter dehiscentes. Pistilli rudimentum centrale conicum, basi villosum. Hermaphrodit. Calyx et stamina maris. Ovarium ovato-cylindricum, subexcentricum, uniloculare, ovulo solitario pendulo. Stigma oblongo subquadratum sessile; marginibus hinc adscendentibus conniventibus. Drupa inaequilatera, hinc unicostata, monosperma. Semen pendulum. Embryonis conduplicati radicula supera. - Arbor foliis alternis ovato-lanceolatis subtrinerviis integerrimis, floribus axillaribus paniculatis.

{42}

85. SOLENOSTIGMA PANICULATUM.

Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk. t. 188.

Crescit in insula Norfolk, mense Novembri florens. (Ferd. Bauer.)

Arbor ramulis calamum scriptorium crassis, subflexuosis, teretiusculis, cortice fusco lenticellis copiosis consperso, novellis atro-viridibus. Folia alterna, petiolata, ½-1pollicem dissita ovato-lanceolata, acuminata, integerrima, basi saepissime inaequilatera, latere inferiore nonnihil angustiora, 3½pollicem longa, 1½pollicem lata, utrinque glabrata, subtus pallidiora, subtrinervia, nervo medio validiori, e basi incrassata sensim attenuato, lateralibus submarginalibus multo tenerioribus, secundariis alternis intra marginem combinatis, reticulatim venis connexis. Petioli 3 lineas longi, crassiusculi complanati, glaberrimi, apice laminae substantia subdecurrente nonnihil incrassati. Stipulas obsoletae. Paniculae in foliorum axillis uni-bipollicares, dichotomae, solitariae, binae v. ternae, pedicellis teretiusculis divaricatis unifloris masculis, flore hermaphrodito in quavis panicula unico, in ejusdem dichotomia pedicello fastigiato imposito. Bracteae caducissimae Floribus masculis: Calyx quadrisepalus, sepalis pedicello continuis, ovato-oblongis, unam lineam longis, naviculari concavis, herbaceo-viridibus, membranaceis, margine pallidiori scarioso eroso-denticulatis, per aestivationem imbricatis, tribus exterioribus duo interiora latitudine paullo superantibus, omnibus in anthesi patentibus. Stamina quinque, sepalis opposita. Filamenta teretiuscula, crassiuscula, sepalis dimidio longiora, in anthesi patentia. Antherae introrsae biloculares, ovatae acutiusculae, medio dorso affixae, ibique connectivo cum filamenti apice articulato in alabastro extrorsum refractae, tandem erectae; loculi oblique appositi, latere juxta totam longitudinem hiantes, membrana loculorum crassiuscula, rimae marginibus tandem undulatis. Pistilli rudimentum centrale conicum, sepalis quintuplo brevius, basi villis stipatum. Floribus hermaphroditis: maris calyx cum staminibus persistens. Ovarium ovato-cylindricum, 2 lineas longum, subobliquum, uniloculare; ovulo solitario, altero cavitatis lateri prope apicem appenso. Stigma crassiusculum subcarnosum, sessile, papillosum, oblongo-subquadratum, hinc lateribus ovarii vertici aequale, illinc duplo latius, marginibus erectis subconniventibus, medio nonnihil emarginatis. Drupa ovato-subglobosa compressiuscula, subinaequilatera, hinc latere angustiori costata, stigmate persistente coronata. Semen solitarium pendulum. Embryo conduplicatus; radicula supera.

XXII. POLYGONEAE.

LIII. POLYGONUM Linn. gen. n. 495.

Calyx profunde 4-5fidus, semipetaloideus. Stamina 4-9. Stylus 2-3partitus. Stigmata totidem capitata v. plumosa. Nux calyce interdum baccato tecta. Embryo unilateralis.

86. POLYGONUM (HELXINE) AUSTRALE, caule arboreo, ramis flexuosis scabriusculis, foliis ovato-cordatis acuminatis v. obtusis integerrimis laevibus, racemis axillaribus terminalibusque compositis.

{43}

Polygonum australe A. Rich. Fl. Nov. Zeel. p. 178. (Descript. Forsteri.)
Coccoloba australis Forst. prodr. n. 176.
Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk. t. 95.

Crescit in insula Norfolk. (Ferd. Bauer.)

OBSERVATIO. Folia polymorpha, in eodem ramo cordata acuminata et basi aequalia ac obtusa; unde nequaquam duplex varietas, quemadmodum cl. A. Richard l. c. innuit, erit admittenda. Flores in speciminibus Norfolkicis a me observatis abortu unisexuales; masculis calycis laciniae subaequales, stamina 8, pistilli rudimentum nullum; femineis sepala bina lateralia multo breviora, omnia in fructu baccata; stamina 8 rudimentaria, subulata; stigmata tria plumosa; nux alato-triquetra - Polygoni subgenus HELXINE ab illustri Brown (Prodr. Fl. nov. Holl. p. 420.) stabilitum, cui praeter nostram hanc speciem Polygonum adpressum Labill. nov. Holl. t. 127. Bot. Mag. t. 3145. pertinet, a cl. Meisner vix rite ad Coccolobas relatum fuit, Rumici propinquius quam Coccolobae.

XXIII. PLUMBAGINEAE.

LIV. PLUMBAGO Linn. gen. n. 213.

Calyx plicatus 5dentatus. Corolla hypocrateriformis, limbo 4partito. Stamina 5 hypogyna. Stylus filiformis. Stigmata 5 acuta. Capsula valvata. Semen inversum albuminosum.

87. PLUMBAGO ZEYLANICA, caule erecto tereti; foliis petiolatis oblongo-ovatis integerrimis glabris.

Plumbago zeylanica Linn. sp. 223. R Brown! prodr. I. 326.

Crescit in insula Norfolk. (Ferd. Bauer.)

OBSERVATIO. Specimina indica a cl. Wallich benevole communicata, Novae Hollandiae et insulae Norfolk a Bauero lecta omnino inter se ad amussim conveniunt.

XXIV. NYCTAGINEAE.

LV. PISONIA Linn. gen. n. 1163.

Flores hermaphroditi v. abortu diclines. Perigonium tubuloso-campanulatum, limbo quinqueplicato, semi-quinquefido persistente. Stamina hypogyna 6-10. Utriculus perigonii tubo angulato aucto inclusus. Embryo erectus.

88. PISONIA BRUNONIANA, fruticosa (?) foliis ovatis obtusis glabris, floribus hermaphroditis octandris cymosis, perigonio fructifero papuloso-muricato.

Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk. t. 145.

Crescit in insula Norfolk, mense Septembri florens. (Ferd. Bauer.)

{44}

Frutex uti videtur; ramis teretibus digitum minimum crassis, cortice cinereo-fusco, rugoso-lacunoso. Folia opposita; plerumque inaequalia, altero ramum subtendente ut plurimum duplo triplove minore; ovata v. ovato-oblonga, obtusiuscula v. obtusissima; ramea 6 pollices longa, 2 pollices lata, ramulorum abbreviata, 3-3½pollicum longitudine, 2-3 pollicum latitudine; omnia integerrima glabra, subtus pallidiora, nervo centrali valido, secundariis alternis oppositisque tenerrimis, prope marginem combinatis, nonnulla basi saepius plus minusve inaequilatera v. breviter in petiolum decurrentia. Petioli 9-15 lineas longi, teretiusculi, transversim rugulosi, post lapsum cicatrices ovatas relinquentes. Cymae in ramulis terminales, primariae trichotomae, laxiusculae, pedunculis pedicellisque vix lineam longis, caduce bracteatis, teretiusculis. Flores 3-4 lineas longi. Perigonium infundibuliformi-campanulatum; tubo basi angustato tereti, medio subinflato angulato, apicem versus sensim expanso, limbo breviter quinquelobo, plicato, lobis ovatis acutiusculis crenulatis, uno alterove saepius emarginato. Stamina 8 hypogyna, filamentis basi brevissime monadelphis filiformibus, quatuor majoribus inter se aequalibus, quatuor minoribus inaequilongis, omnibus perigonii limbum subaequantibus v. subsuperantibus. Antherae ovatae biloculares, basifixae; loculis suboppositis basi discretis. Ovarium brevissime stipitatum, oblongum, stylo filiformi sublaterali; stigmate oblique subcapitato spongioso. Perigonium fructiferum pollicem longum induratum crassiusculum, apice nonnihil incrassato subclavatum, limbo marcido constricto faucem claudente coronatum, juxta totam longitudinem angulatum, angulis papillis minimis humorem viscidum secernentibus exasperatum Utriculus membranaceus, staminum exuviis stipatus, stylo persistente superatus. Semen erectum oblongum, 7-8 lineas longum. Testa membranacea tenuis. Embryo semini conformis, cotyledonibus foliaceis appressis, longitudinaliter albumen farinaceum amplectentibus, altera interiore septima v. octava parte breviore, radiculam conicam obtusiusculam inferam quadruplo superante.

XXV. AMARANTACEAE.

LVI. ACHYRANTHES Linn. gen. n. 288.

Bracteae 3, saepius carinatae, interdum spinescentes. Calyx 5, rarissime 4 sepalus, regularis. Stamina sepalorum numero, squamulis fimbriatis interjectis Antherae biloculares. Stylus simplex. Stigma capitatum. Utriculus evalvis monospermus. - Herbae v. suffrutices, erectae v. procumbentes; foliis oppositis, floribus spicatis.

* Floribus tetrameris.

89. ACHYRANTHES ARBORESCENS, foliis ellipticis acuminatis glaberrimis, spicis cernuis, rhachi flexuosa, bracteis perianthio, arista basi ovata brevioribus.

Achyranthes arborescens R. Brown! prodr. 273. in not. Mart in nov. Act. N. C. XIII. I. p 319.
Ferd Bauer Illustr. pl. Norfolk. t. 122

Crescit in insula Norfolk ad sinum Ansonis, ineunte Septembri florens. (Ferd. Bauer.)

{45}

Arbuscula (?) ramis lignosis calami scriptorii crassitie tetragonis, subflexuosis, foliorum ciatricibus subtorosis. Ramuli tripollicares, oppositi, subherbacei, filiformes, cernui. Folia opposita petiolata elliptica, acuminata, basi attenuata et brevissime in petiolum decurrentia, 2-3 pollices longa, 1-1¼poll. lata, integerrima; nonnulla marginibus obsolete revoluta et subsinuato-dentata, juniora supra basi et ad nervos, subtus tota pagina adpressim pilosa, adulta utrinque glaberrima, nervo primario supra impresso, subtus prominente, secundariis tenerrimis, oppositis, subtus venis reticulatim connexis. Petioli semipollicares filiformes subtetragoni adpressim-pilosi, apice lamina subdecurrente marginati, basi in vaginam stipularem ramulum ambientem, truncatam brevissimam, lateribus brevissime subauriculatam, pilosam, persistentem, tandem in nodum rami induratam commissi. Spicae in ramis ramulisque terminales, solitariae, 1½-2½pollicem longae, cernuae. Rhachis filiformis flexuosa, pilosa, pilis substuposis ad florum exortum copiosioribus. Flores in quavis spica 10-25, primum approximati, tandem spatio 2 linearum remoti, sessiles, primum erecti, demum horizontaliter patentes, tandem subreflexi, 3 lineas longi, tribracteati. Bractea antica exterior ovato-acuminata naviculari-concava, rigido-cartilaginea, 2 laterales interiores (bracteolae) teneriores membranaceae, ovatae, obtusae, apice emarginatae, nervo medio dorso convexim prominente excurrente rigido (arista) basi triente breviore. Calycis sepala 4, aequalia oblonga; acuta, concava, uninervia, nitido-cartilaginea erecto-patentia, bracteolarum aristam duplo fere superantia. Stamina 4, sepalis quadrante breviora, filamenta basi in cupulam coadunata, interjectis squamis oblongis obtusissimis fimbriatis, dimidam staminum altitudinem aequantibus. Antherae introrsae biloculares, medio dorso affixae, oblongae, obtusae; localis appositis antice longitudinaliter dehiscentibus. Ovarium obovatum obtusum, squamulas staminibus interjectas quadrante superans. Stylus terminalis cylindricus, staminibus parum longior, stigmate minute capitato terminatus. Fructus congenerum.

** Floribus pentameris.

90. ACHYRANTHES CANESCENS, foliis ovalibus obtusiusculis tomentosis subtus cinereis mollibus, bracteis perianthio brevioribus, arista basi subrotunda duplo fere longiori. R. Brown.

Achyranthes canescens R. Brown prodr. p. 273.
Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk. t. 123.

Crescit in insula Norfolk, exeunte Octobri florens. (Ferd. Bauer.)

OBSERVATIO. Achyranthes canescens, cum in herbario Baueriano e Nova Hollandia desit, nec unquam specimina hujus plantae alibi viderim, stirpis Norfolkicae determinatio, in quam ceterum phrasis Brounoniana ad amussim quadrat, non omnino certa est. Proxime affinis est stirpi nostrae planta ab Hilsenbergio in insula Mauritii lecta, a Siebero olim Achyranthis obtusifoliae nomine mecum communicata.

{46}

XXVI. SANTALACEAE.

LVII. EXOCARPUS Labill. nov. Holl. II. 123.

Perigonium 4-5partitum, rotatum. Stamina 5, basi laciniarum inserta. Stylus brevissimus; stigma obtusum. Nux supera corticata, monosperma, pedunculo ampliato baccato imposita. Embryo inversus teres, in axi albuminis carnosi. R. Brown prodr. 356.

91. EXOCARPUS PHYLLANTHOIDES, aphylla ramis phyllodinis margine floriferis.

Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk. t. 121.

Crescit in insula Norfolk. (Ferd. Bauer.)

Ramos video pedales, pennae corvinae crassitie, ima basi teretes, sensim sensimque magis compressos, apice tandem foliaceo-dilatatos, substantia e ramulorum insertionis nodis subtilissime decurrente, mox deliquescente subalatos. Ramuli phyllodini, articulato-inserti, solitarii, geminati ternative, ovato-lanceolati v. elongato-lineares, subfalcati, utrinque angustati, 6-10pollices longi, 1-1½pollicem lati, marginibus subundulati, interdum irregulariter contracti, nonnulli ramulo secundario aucti. Spicae pollicares simplices, nunc extraaxillares, nunc in phyllodiorum marginibus, solitariae, geminatae v. ternatae. Rhachis compressa, denticulata, florum inferiorum abortu basi denudata, 1-2-3 rarissime multiflora. Pedunculi brevissimi, obconici, rhacheos dentibus impositi. Perigonium quinquepartitum, subrotatum, laciniis triangularibus intus pilosis, aestivatione valvatis. Stamina 5, perigonii laciniis opposita, iisdem prope basim inserta. Filamenta complanata, dimidiam laciniarum longitudinem aequantia, apice brevissime bifurca Antherae introrsae biloculares, loculis oblique appositis, discretis, filamenti dentes terminantibus. Ovarium oblongo-ovatum, uniloculare, ovulis pluribus basilaribus. Stigma terminale sessile, discoideum, centro depressum. Nux corticata, pedunculo carnoso ampliato imposita, et ad tertiam longitudinis suae partem cupulatim cincta, monosperma.

OBSERVATIO. Species jam ab Illustr. Brownio (Gen. Rem. 569.) indicata, cui eodem sagacissime judicante Xylophyllos ceramica Rumphii (Herb. amboin. VII. p. 19. t. 12.) quae Xylophyllae longifoliae typum praebuit, congener. Xylophylla longifolia statione propria non commemorata in Oceani australis insulis a Forsteris indicator.

XXVII. THYMELEAE.

LVIII. PIMELEA Banks et Sol. ex Gärtn. carp. I. 186.

Perigonium corollinum infundibuliforme, limbo quadrifido, fauce nuda. Stamina 2, fauci inserta, laciniis exterioribus opposita. Stylus lateralis. Drupa corticata v. baccata, monosperma. - Folia opposita v. alterna.

92. PIMELEA LINIFOLIA, foliis oppositis petiolatis linearibus subspathulatisque uninerviis, florum capitulis terminalibus involucratis, involucri tetraphylli foliolis late ovatis utrinque glabris capitulo dimidio brevioribus, perianthii tubo sericeo.

{47}

Pimelea linifolia Smith nov. Holl. I. 31. t. 11. R. Brown prodr. 359. Bonpland Jard. Malmais. 79. t. 31. - Wickstr. in Act. Holm. p. 274.

Crescit in insula Norfolk. - Deest in herbario Baueriano.

LIX. WICKSTROEMIA.

Perigonium corollinum, infundibuliforme, medio ventricosum, limbo quadrifido, fauce nuda. Stamina 8, inclusa. Ovarium squamis linearibus quatuor cinctum. Stylus terminalis brevissimus Stigma capitatum. Drupa baccata, monosperma. - Folia opposita. Racemus terminalis.

OBSERVATIO. Genus inter Daphnem et Lagettam medium; ab hac fauce imberbi pervia, ab illa squamarum hypogynarum praesentia distinctum. Episolena Blum. Bydr. 651. cujus ovarium tubulo vaginatum describitur, foliis alternis, floribusque in capitula axillaria congestis dignoscenda. Cansiera Juss. staminum numero diversa. Dixi in memoriam Im. Wickström Thymelearum monographi. - Wickströmia Spreng. ipso auctore fatente est Eupatorii species. Wickströmia Schrad. est Haemocharis Salisb.

92. WICKSTROEMIA AUSTRALIS.

Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk. t. 94.

Habitat in insula Norfolk. (Ferd. Bauer.)

Frutex. Rami teretes. Folia opposita, breviter petiolata, ovata, utrinque angustata, v. basi rotundata, 5 pollices longa, 1½ pollicem lata, integerrima, glabra, penninervia, nervo centrali subtus valde prominente, secundariis subtilissimis, pagina inferiore pulcherrime venoso-reticulata. Petioli 4 lineas longi, canaliculati, basi incrassati, articulati. Stipulae nullae. Racemus terminalis simplex, bipollicaris, nutans, 8-10florus. Pedicelli brevissimi, cum rhachi continui, ebracteati. Perigonium pallide virens, 8 lineas longum, glabrum, infundibuliformi-tubulosum, basi angustissimum, pedicello tenuius; infra medium ventricoso-dilatatum limbo quadrifido, lobis acutiusculis ovatis, duobus oppositis nonnihil brevioribus, in aestivatione interioribus. Stamina 8, perigonii tubo infra faucem inserta; 4 altius affixa laciniis opposita, antherarum apices exserentia, 4 profundius adnata alterna, omnino inclusa. Filamenta brevissima. Antherae oblongae, biloculares, localis oppositis parallelis longitudinaliter dehiscentibus. Ovarium squamis 4 lineari-lanceolatis dimidiam sui longitudinem aequantibus, basi brevissime inter se in cupulam ovarium recipientem cohaerentibus cinctum, ovato-oblongum, 1½ lineam longum, apice in stylum brevissimum, vix octavam lineae partem aequantem attenuatum; stigmate crasso, capitato-spongioso terminatum. Drupa baccata, sanguinea, ovata, apice oblique-subcompressa, monosperma.

{48}

XXVIII. PRIMULACEAE.

LX. SAMOLUS Linn. gen. n. 222.

(Sheffieldia Forst. Labillard.)

Calyx semisuperus, quinquefidus. Corolla subcampanulata, quinqueloba. Stamina 5 antherifera laciniis limbi opposita, 5 alterna sterilia. Capsula semiinfera, ovata, semi5valvis, unilocularis. Placenta centralis libera. Semina plurima, juxta alteram extremitatem affixa, albuminosa. Embryo inclusus; radiculâ umbilicum spectante.- Herbae foliis alternis integris, floribus subracemosis v. corymbosis albis; pedicellis medio v. basi unibracteatis. R.Brown prodr. p. 428.

94. SAMOLUS LITTORALIS α REPENS, caule tereti ramoso folioso, ramis sterilibus prostratis, floriferis adscendentibus, foliis radicalibus spathulatis, caulinis lanceolatis, calycis semisuperi laciniis acutis.

Samolus littoralis var. α R. Brown! prodr. 428.
Sheffieldia repens Forst! prodr. n. 67.
Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk. t. 125.

Crescit in insula Norfolk. (Ferd. Bauer.)

XXIX. MYRSINEAE.

LXI. MYRSINE Linn. gen. n. 269.

Flores polygamo-dioici. Corolla 5-raro quadrifida. Antherae subsessiles. Ovarium ovulis definitis (4-5.). Stigma saepius lobatum v. laciniatum. Drupa pisiformis, putamine crustaceo monospermo. - Folia alterna coriacea. Flores axillares, aggregati, subumbellati.

95. MYRSINE CRASSIFOLIA, foliis obovatis integerrimis, floribus axillaribus aggregatis subsessilibus.

Myrsine crassifolia R. Brown! prodr. 534.
Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk. t. 124.

Crescit in insula Norfolk, mense Octobri florens. (Ferd. Bauer.)

XXX. SAPOTACEAE.

LXII. ACHRAS Linn. gen. 438.

Calyx 5-6phyllus. Corolla 5-6fida. Stamina 5-6 sterilia cum totidem fertilibus alternantia. Ovarium 6-12loculare. Pomum 1-6spermum. Nuces compressae osseae, ventre longitudinaliter deraso. Semen albuminosum.

{49}

OBSERVATIO. Lucuma solo albuminis defectu ab Achrade differt, nam species australasicae characterem e partium numero petitum infringunt, demto albumine ad Lucuma referendae.

96. ACHRAS COSTATA, foliis obovato-ellipticis obtusiusculis costatis, pedicellis calycibusque pilosis; floribus pentameris, filamentis sterilibus lineari-subulatis, fructu mono-tetraspermo.

Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk. t. 161.

Crescit in insula Norfolk, mense octobri florens. (Ferd. Bauer.)

Frutex an arbuscula? ramis ramulisque teretiusculis pennae columbinae crassitie, basi foliorum lapsu denudatis, eorundem cicatricibus notatis, cortice rugoso cinerascente glabro; apice foliosis, adpressim puberulis. Folia alterna approximata, obovato-elliptica, obtusiuscula, basi repentine angustata et in petiolum decurrentia, 4-4½ poll longa, 1¼-1¾ pollicem lata, coriacea, integerrima, marginibus subrevoluta, glaberrima, nitidula, supra obscure, subtus laete viridia, costata; nervo centrali cum petiolo continuo, supra impresso, subtus late prominente, crassiusculo, discolori, lateralibus oblique transversis, alternis et oppositis, approximatis, utrinque prominulis, intra marginem combinatis, et basibus juxta nervum centralem decurrentibus. Petioli 3 lineas longi, basi incrassati, supra canaliculati, subtus convexi, glaberrimi. Flores parum supra ramorum axillam orti, rarissime solitarii v. bini, plerumque terni, nempe 2 collaterales, tertio superposito, nunquam plures. Pedicelli ebracteati, 3-4 lineas longi, angulati, apice incrassati, pilis brevibus adpressis fuscescentibus obsiti, floriferi cernui, fructiferi stricti. Calyx pedicello continuus, 2½lineam longus, constans foliolis 5, ovatis, obtusis, concaviusculis, pilosis, pilis juxta marginem et apiccm longioribus densioribusque; foliola 2 exteriora, 3 interiora, uno reliquis paullo minori. Torus brevissimus, stipitiformis, obsolete pentagonus. Corolla glabra, ovato-ventricosa, calyce dimidio longior, usque ad medium quinquefida, lobis ovato-oblongis, obtusis, erecto-conniventibus, summo apice infracto-patentibus, margine subtilissime crenulatis, imbricatis. Stamina 10, corollae inserta, 5 sterilia, lineari-subulata, acuta, lobis triente breviora iisque alterna, totidem fertilia paullo profundius inserta, sterilium altitudine, lobis opposita. Antherae extrorsae biloculares, ovatae, acutiusculae, medio dorso affixae, loculis oblique appositis, longitudinaliter dehiscentibus. Ovarium summo toro impositum, depresso-ventricosum, pilosum. Stylus terminalis teretiusculus, e basi dilatata apicem versus sensim attenuatus, antheras altitudine paullo superans, stigmate obtuso. Fructus plerumque solitarii, baccati, nucis juglandis magnitudine, styli rudimento filiformi persistente superatae, calyce aliquantisper ampliato basi excepti, nunc globosi tetraspermi, nunc oblongi dispermi, saepissime inaequilateri monospermi. Nuces (nauci Gärtn.) osseae, laevigatae, semiovatae, basi acutiores, apice obtusae, dorso convexae, lateribus depressiusculae, facie complanatae, derasae; hilo prope basim ovato impresso. Nucleus nauci cavitatem explens. Albumen carnosum parcum, facile in lobos duos longitudinales separabile. Embryo orthotropus axilis, cotyledonibus foliaceis ovato-oblongis obtusis, basi nonnihil emarginatis; radicula obtusa, cotyledonibus quadruplo breviore, fructus basim spectante.

{50}

XXXI. LOBELIACEAE.

LXIII. LOBELIA Linn. gen. n. 1006.

97. LOBELIA ALATA γ stolonifera, caule prostrato stolonifero trigono angulis subalato, foliis decurrentibus lanceolatis v. cuneiformibus, integerrimis v. angulato-dentatis.

Lobelia alata R Brown prodr. I. 562.
?Lobelia angulata Forst. prodr. n. 309.
Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk. t. 120. rect.

Crescit in insula Norfolk. (Ferd. Bauer.)

OBSERVATIO. Lobeliae genus esse dividendum quamvis nullus Botanicorum hodie dubitet, rem tamen infelicissimam pessime agunt ii, qui totius familiae oeconomia nequaquam perpensa, una alterave ex amplissima specierum intricatissimarum caterva arrepta, observationibus mancis genera a futuro ordinis monographo v. certe delenda v. aegre servanda superstruunt.

XXXII. SYNANTHERAE.

LXIV. GNAPHALIUM R. Brown in Trans. Linn. soc. XII. 121.

Capitulum multiflorum, floribus ♀ numerosis pluriseriatis in ambitu. Pappus pilosus, uniserialis conformis. Stylus ☿ ramis apice solo penicillatis. Achenium erostre. Rhachis ebracteolata. Lessing synops. 328.

98. GNAPHALIUM LUTEO-ALBUM var. incanum, caule ramoso diffuso adscendente albo-lanato, foliis auiplexicauli-sessilibus lineari-cuneatis obtusis margine reflexo subrepandis utrinque albo-lanatis, capitulis in apice ramulorum glomeratis.

Gnaphalium luteo-album Linn. Spec. 1263.
Gnaphalium luteo-album var. incanum A. Rich. Flor. Nov. Zeel. p. 238.

Crescit in insula Norfolk. (Ferd. Bauer.)

99. GNAPHALIUM LANATUM, herbaceum lanatum, caule simplicissimo, foliis linearibus oblongis apice rotundatis oalloso-mucronatis, corymbo coarctato.

Gnaphalium lanatum Forst. prodr. n. 290. A. Rich. Fl. Nov. Zeel. p. 238

Crescit in insula Norfolk. (Ferd. Bauer.)

100. GNAPHALIUM (Lasiopogon) INVOLUCRATUM, herbaceum, caule erecto simplici, foliis lineari-lanceolatis acutis margine revolutis, supra parce, subtus tomentoso lanatis, capitulis axillaribus sessilibus ad ramulorum apices approximatis.

Gnaphalium involucratum Forst prodr. n. 291. A. Rich. Fl. Nov. Zeel. p. 241.

{51}

Gnaphalium sphaericum Willd. enum. II. 867.
Euchiton Forsteri Cass. in Dict. sc. nat. LVI. 216.

Crescit in insula Norfolk. (Ferd. Bauer.)

LXV. SENECIO Lessing synops. 391.

Capitulum heterogamum, rarius homogamum. Pappus pluriserialis setaceus, caducus, rectus, subaequalis, conformis. Stylus ☿ ramis truncatis apice solo penicillatus. Achenium erostre, apterum, teretiusculum, glaberrimum v. hirsutiusculum.

101. SENECIO ARGUTUS, caule stricto foliisque sessilibus lineari-lanceolatis argute serratis pinnatifidisque, summis integerrimis, utrinque imprimis subtus albido-lanuginosis, floribus paniculatis, flosculis disci quinquedentatis.

Senecio argutus A. Rich. Fl. Nov. Zeel. p. 258.

Crescit in insula Norfolk. (Ferd. Bauer.)

LXVI. WEDELIA Jacq. amer. 217.

Radius ♀ uniserialis, rarissime nullus. Achenium conforme, erostre, angulatum, urceolo foliaceo, hinc inde aristam unam alteramve brevem gerente coronatum; disco epigyno minuto. Lessing synops. p. 222.

102. WEDELIA FORSTERIANA, caule suffruticoso, foliis petiolatis oblongo-lanceolatis acutis grosse serratis, supra strigosis subtus albido-villosis, pedunculis axillaribus terminalibusque unifloris.

Buphthalmum uniflorum Forst. prodr. n. 541. Spreng. syst. 111. 605.

Crescit in insula Norfolk, mense Januario florens. (Forst. Ferd. Bauer.)

XXXIII. CONVOLVULACEAE.

LXVII. CALYSTEGIA R. Brown prodr. 483.

(Convolvuli sp. Linn.)

Calyx quinquepartitus; bracteis duabus foliaceis inclusus. Corolla campanulata, quinqueplicata. Stamina subaequalia, limbo breviora. Ovarium semibiloculare, quadriovulatum. Stylus indivisus. Stigmata 2 obtusa, teretia v. subglobosa. Capsula unilocularis. R. Brown l. c.

103. CALYSTEGIA AFFINIS, foliis sagittatis acutis, postice emarginatis truncatis subdentatis, bracteis late cordatis obtusis corollae dimidium superantibus, pedunculo petiolum aequante v. superante, angulis marginatis undulatis.

{52}

Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk. t. 135.

Crescit in insula Norfolk. (Ferd. Bauer.)

Caulis volubilis, fili emporetici crassitie, striatus. Folia alterna, 3½ pollicem dissita, sagittata, acuta; a petioli insertione ad apicem 3 pollices, inde ad loborum basim sesquipollicem longa, 3 pollices lata, lobis convergentibus, basi emarginato-truncatis, quinquenervia, nervis duobus infimis tenerioribus in lobos descendentibus, integerrima v. imprimis postice rare et obsolete sinuato-dentata, glabra, supra obscure viridia, subtus pallide glaucescentia. Petioli 4 pollices longi, tetragoni, angulis apteris. Pedicelli axillares uniflori stricti, primum petiolis dimidio breviores, tandem eosdem aequantes v. saepius subsuperantes, raro iisdem nonnihil breviores, tetragoni, angulis imprimis apice angustissime membranaceo-alatis, undulatis. Bracteae cordatae, obtusae, nervosae, ab insertionis puncto ad apicem ¾ poll. inde ad loborum basim 4 lineas longae, latitudine longitudinem aequantes, alabastrum includentes, tandem floris dimidio paullo longiores. Calyx 6 lineas longus, laciniis acutiusculis. Corolla campanulata, quinqueplicata, limbo integro, calyce duplo longior. Stamina 5, corollae basi inserta, dimidiam ejusdem longitudmem aequantia. Filamenta basi glanduloso-pilosa. Ovarium subglobosum, disco pentagono basi cinctum. Stylus e basi incrassatâ sensim attenuatus, antherarum altitudine, stigmatibus duobus clavato-capitatis, pilosis.

OBSERVATIO. Species C. marginatae R.Brown, cujus specimen autographum conferre licuit, admodum affinis, bractearum forma facile distinguenda.

105. CALYSTEGIA SOLDANELLA β australis, caule prostrato, foliis reniformibus subrepandis crassiusculis, pedunculis teretiusculis, bracteis cordatis calycem aequantibus.

Calystegia Soldanella A. Rich. Fl. Nov. Zeel p. 200.
Calystegia reniformis R. Brown! prodr. 484.
Convolvulus Soldanella Linn. Sp. 226.
Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk t. 125.

Crescit in insula Norfolk. (Ferd. Bauer.)

LXVIII. IPOMAEA Linn. gen. n. 288.

Calyx quinquepartitus, nudus. Corolla campanulata v. infundibuliformis, quinqueplicata. Ovarium bi-triloculare, loculis dispermis. Stylus indivisus. Stigma capitatum, bi-trilobum. Capsula bi-trilocularis. (R. Brown.)

105. IPOMAEA PENDULA, glabra, foliis quinato-digitatis; foliolis lanceolatis mucronulatis integerriinis, extimis indivisis bifidisve, pedunculis uni-trifloris, calycis foliolis subaequalibus obtusis, tubo corollae triplo brevioribus.

Ipomaea pendula R. Brown! prodr. 436.
Convolvulus mucronatus Forst. prodr. n. 79.
Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk. t. 164.

Crescit in insula Norfolk. (Ferd. Bauer.)

{53}

OBSERVATIO. Species haec in Nova-Hollandia tropica, extratropica orientali et Nova-Caledonia indigena, in herbario Baueriano norfolkico deest. Icon citata ad amussim quadrat tam in specimina ab ipso Bauero circa Port-Jackson lecta, quam in stirpem ex eodem loco provenientem a Siebero olim mecum communicatam.

106. IPOMAEA CATARACTAE, caule sericeo-hirto volubili, foliis cordatis integris v. obsolete trilobis, supra puberulis, subtus sericeo-tomentosis, lobis lateralibus obtusis postice rotundatis; intermedio acuminato v. obtusiusculo; pedicellis retrorsum hirtis petiolo longioribus trifloris, floribus involucratis; involucri polyphylli foliolis linearibus undulatis calycem aequantibus, calycis foliolis ovatis acuminatis dimidium corollae superantibus.

Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk t. 153. et 151. fig. infer.

Habitat in insula Norfolk, loco dicto Caskade Bay. (Ferd. Bauer.)

OBSERVATIO. Species fortassis binae hoc nomine a nobis confusae e speciminibus mancis herbarii Baueriani haud extricandae.

107. IPOMAEA CARINATA, caule volubili inermi, foliis cordatis acuminatis mucronatis, mucrone setaceo, foliolis calycinis ovatis carinatis concavis, carina acuminatis, acumine uncinato, corollae infundibuliformis tubo gracili calycem triplo superante, pedunculis cymosis, stigmate incluso.

Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk t. 171. rect.

Crescit in insula Norfolk. (Ferd. Bauer.)

Caulis volubilis, pennae scriptoriae crassitie, teretiusculus, striatus. Folia petiolata, cordata, acuminata, integerrima, glabra, a petioli insertione ad apicem 4 pollices, inde ad loborum approximatorum rotundatorum basim 1. poll. 8 lin. longa, 4 pollices lata, curvinervia, nervo centrali in mucronem setaceum 1 lin. longum excurrente. Petioli angulati, foliorum longitudine. Pedunculus cymosus, teretiusculus, dimidiam petioli longitudinem paullo superans, strictus; pedicelli pollicares, apice incrassati, uniflori. Calycis foliola 5, ovata, concava, carinata, 7 lineas longa, lin. lata, carina in acumen subulatum baseos longitudine, apice uncinato-inflexum producta; duo interiora paullo longiora, acumine nonnihil breviori. Corollae tubus gracilis, quinque pollices longus; limbus expansus patens quinqueplicatus, lobis medio brevissime acuminatis, diametro tripollicari. Stamina corollae tubo prope faucem inserta, 7 lineas longa, exserta. Antherae oblongae, post dehiscentiam apice reflexae. Ovarium ovato-cylindricum, disco annulari obsolete pentagono receptum. Stylus filiformis, tubi longitudine. Stigma late-capitatum, emarginato-bilobum.

108. IPOMAEA AMBIGUA, caule volubili muricato, foliis cordatis trilobis, lobis lateralibus acutiusculis, postice truncatis, intermedio acuminato-mucronato, mucrone setaceo, calycis foliolis oblongis carinatis, carina acuminatis, acumine subulato-recto,

{54}

corollae infundibuliformis tubo gracili calycem quadruplo superante, pedunculis bifloris, stigmate exserto.

Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk. t. 171. vers. fig. sup.

Crescit in insula Norfolk. (Ferd. Bauer.)

OBSERVATIO. Praecedenti nimis affinis et mera fortassis varietas.

XXXIV. SOLANACEAE.

LXIX. SOLANUM Linn. gen. n. 337.

Calyx quinque-quadrifidus, corolla rotata quinque-quadrifida. Antherae conniventes, apice poro gemino dehiscentes. Bacca subglobosa bi- raro quadrilocularis.

109. SOLANUM BAUERIANUM, inerme fruticosum, foliis oblongis acuminatis angulato-dentatis glabris, corymbis terminalibus laxiusculis, pedunculis cernuis.

Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk. t. 158.

Crescit in insula Norfolk, Octobri florens. (Ferd. Bauer.)

Frutex ramosus, ramulis uni-bipedalibus pennae anserinae crassitie, strictiusculis, cortice fusco, lenticellis discoloribus consperso. Folia alterna, inferiora 1½-2 pollices dissita, petiolata, oblonga, basi subinaequilatera, acuminata, 5 pollices longa, 2 pollices lata, angulato-dentata, subsinuata, summa subintegerrima, glaberrima, supra obscure viridia lucidiuscula, subtus pallidiora. Petioli pollicares, transversim rugosi. Corymbi terminales laxiusculi ampli; pedunculis cernuis. Flores magnitudine florum Solani tuberosi, albi. Baccae ovato-oblongae v. subglobosae, 6 lineas longae, diametro trilineari, miniatae.

XXXV. MYOPORINEAE.

LXX. MYOPORUM Banks et Soland. ex Forst. prodr. p. 44.

(Pogonia Andrews. - Andrewsia Vent.)

Calyx quinquepartitus, fructifer immutatus v. parum auctus. Corolla tubo brevi, limbo quinque lobo, subbilabiato. Stigma simplex. Drupa baccata, quadrilocularis, tetrasperma, v. bilocularis, loculis dispermis.

110. MYOPORUM OBSCURUM, foliis alternis integerrimis, late-lanceolatis acuminatis v. obtusiusculis basi angustatis ramulisque resinoso-punctatis, foliolis calycinis lineari-lanceolatis acutissimis; corollae limbo barbato.

Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk t. 101.

Crescit in insula Norfolk. (Ferd. Bauer.)

Ramulum video calami scriptorii crassitie, cortice cinereo, rugogoso, basi foliorum delapsorum cicatricibus torosum, gemmarum

{55}

axillarium rudimentis viscidis exasperatum, apice fucatum, resinoso-viscosum. Folia alterna, approximata, lato-lanceolata, acuminata v. obtusiuscula, 3 pollices longa, 1½ pollicem lata, basi in petiolum angustata, exsiccatione obscure viridia, glabra, utrinque imprimis subtus glandulis resinosis minimis confertis obsessa; nervo centrali petiolo continuo, supra impresso, subtus prominente, e latiori basi sensim angustato percursa, secundariis oppositis, prope marginem combinatis, pagina inferiori prominentibus, supra obsoletis. Flores axillares solitarii v. ex eadem axilla bini ternive ebracteati; pedicellis 2-3 lineas longis, teretiusculis, apice incrassatis viscidis. Calyx quinquepartitus, laciniis lineari-lanceolatis acutissimis, 5 lin. longis, subinaequalibus. Corolla tubo brevi, 4 lineas longo, fauce barbata, limbo quinquelobo, subbilabiato, laciniis ovatis, obtusis, 5 lineas longis, 4 lineas latis, supra punctis atropurpureis conspersis pilosiusculis, duabus superioribus nonnihil angustioribus approximatis. Stamina 4, corollae lobis alterna, locus quinti inter labii supericris lobos vacuus, tubo inserta, dimidiam limbi longitudinem aequantia. Filamenta teretiuscula, e basi crassiore angustata. Antherae introrsae, biloculares, basi fixae, loculis appositis, apice rotundato contiguis, basi obtusis, discretis, demum divergentibus. Ovarium ovato-globosum, disco annulari cinctum, quariloculare, loculis uniovulatis. Stylus filiformis, staminum longitudine, ovario triplo fere longior, a basi ultra medium patentim pilosus, apice uncinato-incurvus, stigmate truncato-dilatato glanduloso terminatus.

XXXVI. JASMINEAE.

LXXI. JASMINUM Linn. gen. n. 27.

Calyx quinque-octofidus. Corolla hypocrateriformis, quinque-octofida. Stamina 2. Bacca didyma, lobo altero saepe abortiente. Semen exalbuminosum. Embryo erectus.

111. JASMINUM GRACILE, ramis scandentibus glabris, foliis simplicibus ovatis, breviter acuminatis nitidis, petioli articulo superiore inferiorem vix triplo superante, calycis campanulati dentibus brevissimis.

Jasminum gracile Andr. Bot. Reposit. t. 127. R. Brown prodr. p. 521. Bot. Reg t. 606.
Jasminum geniculatum Vent. choix. t. 8.
Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk. t. 139. et 173.

Crescit in insula Norfolk. (Ferd. Bauer.)

OBSERVATIO. Stirps in insula Norfolk nec non in Nova-Hollandia tropica et orientali indigena, anno 1791 in Angliam introducta, nunc in hortis vulgaris.

XXXVII. OLEINEAE.

LXXII. OLEA Linn. gen. n. 20.

Calyx quadrifidus. Corolla quadrifida, v. nulla. Stamtna 2. Drupa baccata.

{56}

* GYMNELAEA. Corolla nulla.

112. OLEA APETALA, racemis axillaribus solitariis folio brevioribus.

?Olea apetala Vahl Symb. III. 3. non Andr.
Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk. t. 172.

Crescit in insula Norfolk, ineunte Octobri florens. (Ferd. Bauer.)

Frutex an arbor? Ramulorum summitates video pedales, pennae scriptoriae crassitie, cortice cinereo-fusco, lenticellis ovato-oblongis consperso vestitos. Folia opposita, decussantia, ¾ poll-dissita, breviter petiolata, patentia, elliptico-lanceolata, acuminata, basi in petiolum angustata et decurrentia, coriacea, integerrima, glaberrima, supra laevia, subtus rugulosa, 4½pollices longa, sesquipollicem lata, nervo centrali valido, superiore pagina impresso, subtus convexim prominente, apicem versus attenuato; secundariis alternis, intra marginem combinatis, subobsoletis. Petioli basi nodoso-incrassati, 8 lineas longi, supra canaliculatim excavati, subtus tereti-convexi. Racemi axillares, solitarii, oppositi, petiolo vix quidquam longiores, simplices. Pedicelli filiformes, oppositi, stricti, vix 2 lineas longi, totidem lineas dissiti, singuli bracteola lineari-lanceolata, concava dimidiam sui longitudinem superante stipati, apice nonnihil incrassati. Calycis foliola 4 v. rarissime 5, lanceolata, concaviuscula, ½ lineam longa, coriacea, margine tenuiori membranaceo, inter se omnino distincta, v. basi breviter connata. Stamina 2 hypogyna, sepalis lateralibus opposita, v. ubi sepala 5 hinc unum sepalo laterali oppositum, alterum illinc inter sepala lateralia geminata situm. Filamenta brevissima. Antherae cordatae, basifixae, introrsae, biloculares, sepalis duplo longiores, crassiusculae; loculi oblique appositi, latere juxta totam longitudinem dehiscentes. Ovarium ovato-globosum, sessile, sepalis dimidio longius, apice in stylum brevem crassiusculum, usque ad basim bifidum attenuatum, lobis lanceolatis, erecto-patentibus, intus et angusto margine juxta totam longitudinem papilloso-stigmatosa, lobis anticum et posticum ab axi floris latus spectantibus, intus biloculare; septo e basi lata attenuato, situ antheris contrario; loculi biovulati; ovula collateralia, septo prope apicem appensa. Drupa baccata, nucis avellanae magnitudine, sordide lutea, sanguineo punctata, apice sublateraliter umbilicata, stigmatumque rudimentis emarcidis superata, foeta nucleo chartaceo, fibroso, uniloculari. Semen inversum, nuclei cavitatem explens. Albumen carnosum, copiosum. Embryo orthotropus axilis, albumine quadrante brevior; radicula cylindrica crassiuscula, obtusa, supera, cotyledonibus ellipticis, obtusis crassis, extus convexiusculis, intus complanatis quarta parte brevior.

OBSERVATIO. Olea apetala Vahl, quae quantum e description assequi licet a planta Norfolkica specie vix est diversa, in Nova-Zeelandia indigena, in novissima hujus insulae Flora cum plurimis aliis silentio praeterita; a plerisque auctoribus cum Olea apetala Andr. Bot Reposit. t. 316. stirpe diversissima, quae Notelaea longifolia Vent. confunditur.

{57}

XXXVIII. APOCYNEAE.

LXXIII. MELODINUS Forst. char. gen. 19.

Calyx quinquepartitus. Corolla hypocrateriformis, limbo quinquepartito; corona faucis laciniata; laciniis cum limbi lobis alternantibus. Stamina 5, inclusa. Ovarium biloculare, placentis 2, septo affixis multiovulatis. Stylus simplex. Stigma dilatatum, conicum, apice brevissime bifidum. Bacca pulposa. Semina nidulantia, rugosa; hilo laterali.

113. MELODINUS BAUERI, foliis elliptico-oblongis acutis costatis lucidis, cymis axillaribus oppositis folio brevioribus.

Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk. t. 140 et 164.

Crescit in insula Norfolk, mense Septembri florens. (Ferd. Bauer.)

Frutex, uti videtur scandens, caule tereti, digitum minimum crasso, ramis oppositis nodoso articulatis, calamum scriptorium crassis, divaricato-patentibus. Folia opposita, breviter petiolata, elliptico-oblonga, acuta, 4 pollices longa, sesquipollicem lata, uninervia, costata, integerrima, marginibus subrevoluta, utrinque glaberrima, supra lucida, subtus pallidiora; nervo cum petiolo crassiusculo, 3 lineas longo continuo, valido, subtus convexe prominente, supra impresso, apice tandem attenuato; costis simplicibus v. prope basim aut apice bifurcatis, utrinque prominulis confertis, transversis v. obliquis. Stipulae nullae. Cymae axillares oppositae, folio dimidio breviores. Pedicelli oppositi patentes, 2-3 lineas longi, inferiores triflori; superiores simplices, omnes basi bractea membranacea acuta carinata unam lineam longa sustenti. Flores 5-6 lineas longi. Calyx quinquepartitus, laciniis obtusis, per aestivationem imbricatis, post corollae lapsum persistens, ovarii grossificatione tandem dejectus. Corolla hypocrateriformis, tubo tereti inflato, calycem duplo superante, limbo quinquefido patente, laciniis obovato-obtusis, obsolete crenulatis, obliquis; faucis glaberrimae corona quinquepartita, laciniis bifidis obtusis, cum limbi laciniis alternantibus Stamina 5, corollae tubo paullo infra medium inserta; antheris oblongis apice a latere nonnihil compressis acuminatis bilocularibus, filamenta brevissima duplo superantibus. Ovarium conicum, lata basi sessile, calyce brevius, glabrum, biloculare, placentis carnosis convexis, septo affixis, multiovulatis. Stylus terminalis teres, staminum longitudine; stigmate incrassato, conico, acuminato, acumine brevissime bifido terminatus. Bacca carnosa, globosa, pomi aurantii magnitudine, verrucosa, sordide viridis, intus pulposa. Semina in ambitu nidulantia, plurima, ovata, compressiuscula, 8 lineas longa, transversim elevato-rugosa, hilo ventrali oblongo impresso. Embryo orthotropus, cotyledonibus oblongis obtusis, basi pro radiculae insertione subemarginatis. Radicula obtusa, cylindrica, cotyledonibus paullo longior; plumula inconspicua.

LXXIV. ALYXIA. Banks ex R. Brown prodr. I. 469.

Calyx quinquedentatus v. quinquefidus. Corolla hypocrateriformis, limbo quinquepartito; fauce nuda. Stamina 5 inclusa. Ovaria

{58}

2 monostyla coadunata. Stigma simplex obtusum, nudum v. barbatum. Drupae 2, v. abortu solitaria, pedicellatae, putamine uniloculari, loculo altero saepissime rudimentario. Semen altero latere profunde sulcatum. Albumen corneum, ruminatum. Embryo orthotropus, axilis, cylindricus; radicula infera.

114. ALYXIA GYNOPOGON, foliis verticillatis quaternis quinisve obovatis lucidis, supra costatis, subtus aveniis, floribus axillaribus terminalibusque subsolitariis.

Gynopogon Alyxia Forst. prodr. n. 118.
Alyxia Gynopogon Röm. et Schult. syst. IV. 440. R. Brown! in Wallich catalog. n. 1650.
Alyxia Forsteri Cunningh. in Loud. suppl. 580.
Ferd. Bauer Illustr. pl. Norfolk. t. 119.