Montium custos nemorumque Virgo,
Quae laborantis utero puellas
Ter vocata audis adimisque leto,
Diva triformis,
Imminens villae tua pinus esto, 5
Quam per exactos ego laetus annos
Verris obliquum meditantis ictum
Sanguine donem.
Caelo supinas si tuleris manus
Nascente luna, rustica Phidyle,
Si ture placaris et horna
Fruge Laris avidaque porca,
Nec pestilentem sentiet Africum 5
Fecunda vitis nec sterilem seges
Robiginem aut dulces alumni
Pomifero grave tempus anno.
Nam quae nivali pascitur Algido
Devota quercus inter et ilices 10
Aut crescit Albanis in herbis
Victima pontificum securis
Cervice tinguet: te nihil attinet
Temptare multa caede bidentium
Parvos coronantem marino 15
Rore deos fragilique myrto.
Immunis aram si tetigit manus,
Non sumptuosa blandior hostia
Mollivit aversos Penatis
Farre pio et saliente mica. 20
Intactis opulentior
Thesauris Arabum et divitis Indiae
Caementis licet occupes
Tyrrhenum omne tuis et mare Apulicum,
Si figit adamantinos 5
Summis verticibus dira Necessitas
Clavos, non animum metu,
Non mortis laqueis expedies caput.
Campestres melius Scythae,
Quorum plaustra vagas rite trahunt domos, 10
Vivunt et rigidi Getae,
Immetata quibus iugera liberas
Fruges et Cererem ferunt,
Nec cultura placet longior annua,
Defunctumque laboribus 15
Aequali recreat sorte vicarius.
Illic matre carentibus
Privignis mulier temperat innocens,
Nec dotata regit virum
Coniunx nec nitido fidit adultero; 20
Dos est magna parentium
Virtus et metuens alterius viri
Certo foedere castitas,
Et peccare nefas aut pretiumst mori.
O quisquis volet impias 25
Caedis et rabiem tollere civicam,
Si quaeret pater urbium
Subscribi statuis, indomitam audeat
Refrenare licentiam,
Clarus post genitis: quatenus, heu nefas! 30
Virtutem incolumem odimus,
Sublatam ex oculis quaerimus invidi.
Quid tristes querimoniae,
Si non supplicio culpa reciditur;
Quid leges sine moribus 35
Vanae proficiunt, si neque fervidis
Pars inclusa caloribus
Mundi nec boreae finitimum latus
Durataeque solo nives
Mercatorem abigunt, horrida callidi 40
Vincunt aequora navitae,
Magnum pauperies opprobrium iubet
Quidvis et facere et pati,
Virtutisque viam deserit arduae?
Vel nos in Capitolium, 45
Quo clamor vocat et turba faventium,
Vel nos in mare proximum
Gemmas et lapides aurum et inutile,
Summi materiem mali,
Mittamus, scelerum si bene paenitet. 50
Eradenda cupidinis
Pravi sunt elementa et tenerae nimis
Mentes asperioribus
Formandae studiis. Nescit equo rudis
Haerere ingenuus puer 55
Venarique timet, ludere doctior,
Seu Graeco iubeas trocho,
Seu malis vetita legibus alea,
Cum periura patris fides
Consortem socium fallat et hospites, 60
Indignoque pecuniam
Heredi properet. Scilicet improbae
Crescunt divitiae; tamen
Curtae nescio quid semper abest rei.
Quo me, Bacche, rapis tui
Plenum? Quae nemora aut quos agor in specus,
Velox mente nova? Quibus
Antris egregii Caesaris audiar
Aeternum meditans decus 5
Stellis inserere et consilio Iovis?
Dicam insigne, recens, adhuc
Indictum ore alio. Non secus in iugis
Exsomnis stupet Euhias,
Hebrum prospiciens et nive candidam 10
Thracen ac pede barbaro
Lustratam Rhodopen, ut mihi devio
Ripas et vacuum nemus
Mirari libet. O Naiadum potens
Baccharumque valentium 15
Proceras manibus vertere fraxinos,
Nil parvum aut humili modo,
Nil mortale loquar. Dulce periculumst,
O Lenaee, sequi deum
Cingentem viridi tempora pampino. 20
Vixi puellis nuper idoneus
Et militavi non sine gloria;
Nunc arma defunctumque bello
Barbiton hic paries habebit,
Laevum marinae qui Veneris latus 5
Custodit. Hic, hic ponite lucida
Funalia et vectis et arcus
Oppositis foribus minacis,
O quae beatam diva tenes Cyprum et
Memphin carentem Sithonia nive, 10
Regina, sublimi flagello
Tange Chloen semel arrogantem.
Impios parrae recinentis omen
Ducat et praegnans canis aut ab agro
Rava decurrens lupa Lanuvino
Fetaque volpes;
Rumpat et serpens iter institutum, 5
Si per obliquum similis sagittae
Terruit mannos: ego cui timebo,
Providus auspex,
Antequam stantis repetat paludes
Imbrium divina avis imminentum, 10
Oscinem corvum prece suscitabo
Solis ab ortu.
Sis licet felix, ubicumque mavis,
Et memor nostri, Galatea, vivas;
Teque nec laevus vetet ire picus 15
Nec vaga cornix.
Sed vides quanto trepidet tumultu
Pronus Orion. Ego quid sit ater
Hadriae novi sinus et quid albus
Peccet Iapyx. 20
Hostium uxores puerique caecos
Sentiant motus orientis Austri et
Aequoris nigri fremitum et trementis
Verbere ripas.
Sic et Europe niveum doloso 25
Credidit tauro latus et scatentem
Beluis pontum mediasque fraudes
Palluit audax:
Nuper in pratis studiosa florum et
Debitae Nymphis opifex coronae 30
Nocte sublustri nihil astra praeter
Vidit et undas.
Quae simul centum tetigit potentem
Oppidis Creten, 'Pater—o relictum
Filiae nomen pietasque' dixit, 35
'Victa furore!
Unde quo veni? Levis una mors est
Virginum culpae. Vigilansne ploro
Turpe commissum an vitiis carentem
Ludit imago 40
Vana quae porta fugiens eburna
Somnium ducit? Meliusne fluctus
Ire per longos fuit, an recentis
Carpere flores?
Siquis infamem mihi nunc iuvencum 45
Dedat iratae, lacerare ferro et
Frangere enitar modo multum amati
Cornua monstri.
Impudens liqui patrios Penatis,
Impudens Orcum moror. O deorum 50
Siquis haec audis, utinam inter errem
Nuda leones!
Antequam turpis macies decentis
Occupet malas teneraeque sucus
Defluat praedae, speciosa quaero 55
Pascere tigris.
Vilis Europe, pater urget absens:
Quid mori cessas? Potes hac ab orno
Pendulum zona bene te secuta
Laedere collum. 60
Sive te rupes et acuta leto
Saxa delectant, age te procellae
Crede veloci, nisi erile mavis
Carpere pensum
Regius sanguis, dominaeque tradi 65
Barbarae paelex.' Aderat querenti
Perfidum ridens Venus et remisso
Filius arcu.
Mox ubi lusit satis, 'abstineto'
Dixit 'irarum calidaeque rixae, 70
Cum tibi invisus laceranda reddet
Cornua taurus.
Uxor invicti Iovis esse nescis.
Mitte singultus, bene ferre magnam
Disce fortunam; tua sectus orbis 75
Nomina ducet.'
Festo quid potius die
Neptuni faciam? Prome reconditum,
Lyde strenua Caecubum,
Munitaeque adhibe vim sapientiae.
Inclinare meridiem 5
Sentis et, veluti stet volucris dies,
Parcis deripere horreo
Cessantem Bibuli consulis amphoram.
Nos cantabimus invicem
Neptunum et viridis Nereidum comas; 10
Tu curva recines lyra
Latonam et celeris spicula Cynthiae:
Summo carmine quae Cnidon
Fulgentisque tenet Cycladas, et Paphum
Iunctis visit oloribus; 15
Dicetur merita Nox quoque nenia.
Tyrrhena regum progenies, tibi
Non ante verso lene merum cado
Cum flore, Maecenas, rosarum et
Pressa tuis balanus capillis
Iamdudum apud mest: eripe te morae, 5
Ne semper udum Tibur et Aefulae
Declive contempleris arvum et
Telegoni iuga parricidae.
Fastidiosam desere copiam et
Molem propinquam nubibus arduis, 10
Omitte mirari beatae
Fumum et opes strepitumque Romae.
Plerumque gratae divitibus vices
Mundaeque parvo sub lare pauperum
Cenae sine aulaeis et ostro 15
Sollicitam explicuere frontem.
Iam clarus occultum Andromedae pater
Ostendit ignem, iam Procyon furit
Et stella vesani Leonis,
Sole dies referente siccos; 20
Iam pastor umbras cum grege languido
Rivumque fessus quaerit et horridi
Dumeta Silvani, caretque
Ripa vagis taciturna ventis.
Tu civitatem quis deceat status 25
Curas et Urbi sollicitus times
Quid Seres et regnata Cyro
Bactra parent Tanaisque discors.
Prudens futuri temporis egitum
Caliginosa nocte premit deus, 30
Ridetque si mortalis ultra
Fas trepidat. Quod adest memento
Componere aequus; cetera fluminis
Ritu feruntur, nunc medio alveo
Cum pace delabentis Etruscum 35
In mare, nunc lapides adesos
Stirpisque raptas et pecus et domos
Volventis una non sine montium
Clamore vicinaeque silvae,
Cum fera diluvies quietos 40
Irritat amnis. Ille potens sui
Laetusque deget, cui licet in diem
Digisse 'Vixi: cras vel atra
Nube polum pater occupato
Vel sole puro; non tamen inritum 45
Quodcumque retrost efficiet, neque
Diffinget infectumque reddet
Quod fugiens semel hora vegit.'
Fortuna saevo laeta negotio et
Ludum insolentem ludere pertinax 50
Transmutat incertos honores,
Nunc mihi nunc alii benigna.
Laudo manentem; si celeres quatit
Pennas, resigno quae dedit et mea
Virtute me involvo probamque 55
Pauperiem sine dote quaero.
Non est meum, si mugiat Africis
Malus procellis, ad miseras preces
Decurrere et votis pacisci,
Ne Cypriae Tyriaeque merces 60
Addant avaro divitias mari:
Tunc me biremis praesidio scaphae
Tutum per Aegaeos tumultus
Aura feret geminusque Pollux.
Exegi monumentum aere perennius
Regalique situ pyramidum altius,
Quod non imber edax, non Aquilo impotens
Possit diruere aut innumerabilis
Annorum series et fuga temporum. 5
Non omnis moriar, multaque pars mei
Vitabit Libitinam: usque ego postera
Crescam laude recens, dum Capitolium
Scandet cum tacita virgine pontifex.
Dicar, qua violens obstrepit Aufidus 10
Et qua pauper aquae Daunus agrestium
Regnavit populorum, ex humili potens
Princeps Aeolium carmen ad Italos
Deduxisse modos. Sume superbiam
Quaesitam meritis et mihi Delphica 15
Lauro cinge volens, Melpomene, comam.
Intermissa, Venus, diu
Rursus bella moves? Parce, precor, precor.
Non sum qualis eram bonae
Sub regno Cinarae. Desine, dulcium
Mater saeva Cupidinum, 5
Circa lustra decem flectere mollibus
Iam durum imperiis: abi,
Quo blandae iuvenum te revocant preces.
Tempestivius in domum
Paulli, purpureis ales oloribus, 10
Comissabere Maximi,
Si torrere iecur quaeris idoneum.
Namque et nobilis et decens
Et pro sollicitis non tacitus reis
Et centum puer artium 15
Late signa feret militiae tuae,
Et quandoque potentior
Largi muneribus riserit aemuli,
Albanos prope te lacus
Ponet marmoream sub trabe citrea. 20
Illic plurima naribus
Duces tura, lyraeque et Berecyntiae
Delectabere tibiae
Mixtis carminibus non sine fistula;
Illic bis pueri die 25
Numen cum teneris virginibus tuum
Laudantes pede candido
In morem Salium ter quatient humum.
Me nec femina nec puer
Iam nec spes animi credula mutui, 30
Nec certare iuvat mero
Nec vincire novis tempora floribus.
Sed cur heu, Ligurine, cur
Manat rara meas lacrima per genas?
Cur facunda parum decoro 35
Inter verba cadit lingua silentio?
Nocturnis ego somniis
Iam captum teneo, iam volucrem sequor
Te per gramina Martii
Campi, te per aquas, dure, volubilis. 40
Pindarum quisquis studet aemulari,
Iulle, ceratis ope Daedalea
Nititur pennis vitreo daturus
Nomina ponto.
Monte decurrens velut amnis, imbres 5
Quem super notas aluere ripas,
Fervet immensusque ruit profundo
Pindarus ore,
Laurea donandus Apollinari,
Seu per audacis nova dithyrambos 10
Verba devolvit numerisque fertur
Lege solutis,
Seu deos regesve canit, deorum
Sanguinem, per quos cecidere iusta
Morte Centauri, cecidit tremendae 15
Flamma Chimaerae,
Sive quos Elea domum reducit
Palma caelestis pugilemve equumve
Dicit et centum potiore signis
Munere donat, 20
Flebili sponsae iuvenemve raptum
Plorat et viris animumque moresque
Aureos educit in astra nigroque
Invidet Orco.
Multa Dircaeum levat aura cycnum, 25
Tendit, Antoni, quotiens in altos
Nubium tractus. Ego apis Matinae
More modoque
Grata carpentis thyma per laborem
Plurimum circa nemus uvidique 30
Tiburis ripas operosa parvus
Carmina fingo.
Concines maiore poeta plectro
Caesarem, quandoque trahet ferocis
Per sacrum clivum merita decorus 35
Fronde Sygambros;
Quo nihil maius meliusve terris
Fata donavere bonique divi
Nec dabunt, quamvis redeant in aurum
Tempora priscum. 40
Concines laetosque dies et urbis
Publicum ludum super impetrato
Fortis Augusti reditu forumque
Litibus orbum.
Tum meae, si quid loquar audiendum, 45
Vocis accedet bona pars, et 'O Sol
Pulcher, o laudande!' canam recepto
Caesare felix.
Teque dum procedis, 'Io Triumphe!'
Non semel dicemus, 'Io Triumphe!' 50
Civitas omnis dabimusque divis
Tura benignis.
Te decem tauri totidemque vaccae,
Me tener solvet vitulus, relicta
Matre qui largis iuvenescit herbis 55
In mea vota,
Fronte curvatos imitatus ignis
Tertium lunae referentis ortum,
Qua notam duxit, niveus videri,
Cetera fulvus. 60
Quem tu, Melpomene, semel
Nascentem placido lumine videris,
Illum non labor Isthmius
Clarabit pugilem, non equus impiger
Curru ducet Achaico
Victorem, neque res bellica Deliis
Ornatmn foliis ducem,
Quod regum tumidas contuderit minas,
Ostendet Capitolio;
Sed quae Tibur aquae fertile praefluunt, 10
Et spissae nemorum comae
Fingent Aeolio carmine nobilem.
Romae principis urbium
Dignatur suboles inter amabilis
Vatum ponere me choros, 15
Et iam dente minus mordeor invido.
O testudinis aureae
Dulcem quae strepitum, Pieri, temperas,
O mutis quoque piscibus
Donatura cycni, si libeat, sonum, 20
Totum muneris hoc tuist,
Quod monstror digito praetereuntium
Romanae fidicen lyrae
Quod spiro et placeo, si placeo, tuumst.
Qualem ministrum fulminis alitem,
Cui rex deorum regnum in avis vagas
Permisit expertus fidelem
Iuppiter in Ganymede flavo,
Olim iuventas et patrius vigor 5
Nido laborum propulit inscium,
Vernique iam nimbis remotis
Insolitos docuere nisus
Venti paventem, mox in ovilia
Demisit hostem vividus impetus, 10
Nunc in reluctantis dracones
Egit amor dapis atque pugnae;
Qualemve laetis caprea pascuis
Intenta fulvae matris ab ubere
Iam lacte depulsum leonem 15
Dente novo peritura vidit:
Videre Raetis bella sub Alpibus
Drusum gerentem Vindelici; (quibus
Mos unde deductus per omne
Tempus Amazonia securi 20
Dextras obarmet, quaerere distuli,
Nec scire fas est omnia); sed diu
Lateque victrices catervae
Consiliis iuvenis revictae
Sensere quid mens rite, quid indoles 25
Nutrita faustis sub penetralibus
Posset, quid Augusti paternus
In pueros animus Nerones.
Fortes creantur fortibus et bonis;
Est in iuvencis, est in equis patrum 30
Virtus, neque imbellem feroces
Progenerant aquilae columbam;
Doctrina sed vim promovet insitam,
Rectique cultus pectora roborant;
Utcumque defecere mores, 35
Indecorant bene nata culpae.
Quid debeas, o Roma, Neronibus,
Testis Metaurum flumen et Hasdrubal
Devictus et pulcher fugatis
Ille dies Latio tenebris, 40
Qui primus alma risit adorea,
Dirus per urbis Afer ut Italas
Ceu flamma per taedas vel Eurus
Per Siculas equitavit undas.
Post hoc secundis usque laboribus 45
Romana pubes crevit, et impio
Vastata Poenorum tumultu
Fana deos habuere rectos,
Dixitque tandem perfidus Hannibal:
'Cervi luporum praeda rapacium, 50
Sectamur ultro, quos opimus
Fallere et effugerest triumphus.
Gens quae cremato fortis ab Ilio
Iactata Tuscis aequoribus sacra
Natosque maturosque patres 55
Pertulit Ausonias ad urbis,
Duris ut ilex tonsa bipennibus
Nigrae feraci frondis in Algido,
Per damna, per caedis, ab ipso
Ducit opes animumque ferro. 60
Non hydra secto corpore firmior
Vinci dolentem crevit in Herculem,
Monstrumve submisere Colchi
Maius Echioniaeve Thebae.
Merses profundo, pulchrior evenit; 65
Luctere, multa proruet integrum
Cum laude victorem geretque
Proelia coniugibus loquenda.
Carthagini iam non ego nuntios
Mittam superbos: occidit, occidit 70
Spes omnis et fortuna nostri
Nominis Hasdrubale interempto.'
Nil Claudiae non perficient manus,
Quas et benigno numine Iuppiter
Defendit et curae sagaces 75
Expediunt per acuta belli.
Divis orte bonis, optime Romulae
Custos gentis, abes iam nimium diu;
Maturum reditum pollicitus patrum
Sancto concilio redi.
Lucem redde tuae, dux bone, patriae: 5
Instar veris enim voltus ubi tuus
Adfulsit populo, gratior it dies
Et soles melius nitent.
Ut mater iuvenem, quem Notus invido
Flatu Carpathii trans maris aequora 10
Cunctantem spatio longius annuo
Dulci distinet a domo,
Votis ominibusque et precibus vocat,
Curvo nec faciem litore demovet,
Sic desideriis icta fidelibus 15
Quaerit patria Caesarem.
Tutus bos etenim rura perambulat,
Nutrit rura Ceres almaque Faustitas,
Pacatum volitant per mare navitae,
Culpari metuit fides, 20
Nullis polluitur casta domus stupris,
Mos et lex maculosum edomuit nefas,
Laudantur simili prole puerperae,
Culpam poena premit comes.
Quis Parthum paveat, quis gelidum Scythen, 25
Quis Germania quos horrida parturit
Fetus incolumi Caesare? quis ferae
Bellum curet Hiberiae?
Condit quisque diem collibus in suis,
Et vitem viduas ducit ad arbores; 30
Hinc ad vina redit laetus et alteris
Te mensis adhibet deum;
Te multa prece, te prosequitur mero
Defuso pateris, et Laribus tuum
Miscet numen, uti Graecia Castoris 35
Et magni memor Herculis.
'Longas o utinam, dux bone, ferias
Praestes Hesperiae!' dicimus integro
Sicci mane die, dicimus uvidi,
Cum Sol Oceano subest. 40
Dive, quem proles Niobea magnae
Vindicem linguae Tityosque raptor
Sensit et Troiae prope victor altae
Phthius Achilles,
Ceteris maior, tibi miles impar, 5
Filius quamvis Thetidis marinae
Dardanas turris quateret tremenda
Cuspide pugnax.
Ille mordaci velut icta ferro
Pinus aut impulsa cupressus Euro, 10
Procidit late posuitque collum in
Pulvere Teucro.
Ille non inclusus equo Minervae
Sacra mentito male feriatos
Troas et laetam Priami choreis 15
Falleret aulam;
Sed palam captis gravis, heu nefas, heu,
Nescios fari pueros Achivis
Ureret flammis, etiam latentem
Matris in alvo, 20
Ni tuis victus Venerisque gratae
Vocibus divum pater adnuisset
Rebus Aeneae potiore ductos
Alite muros.
Doctor Argivae fidicen Thaliae, 25
Phoebe, qui Xantho lavis amne crinis,
Dauniae defende decus Camenae,
Levis Agyieu.
Spiritum Phoebus mihi, Phoebus artem
Carminis nomenque dedit poetae. 30
Virginum primae puerique claris
Patribus orti,
Deliae tutela deae, fugacis
Lyncas et cervos cohibentis arcu,
Lesbium servate pedem meique 35
Pollicis ictum,
Rite Latonae puerum canentes,
Rite crescentem face Noctilucam,
Prosperam frugum celeremque pronos
Volvere mensis. 40
Nupta iam dices 'Ego dis amicum,
Saeculo festas referente luces,
Reddidi carmen docilis modorum
Vatis Horati.'
Diffugere nives, redeunt iam gramina campis
Arboribusque comae;
Mutat terra vices et decrescentia ripas
Flumina praetereunt;
Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet 5
Ducere nuda choros.
Immortalia ne speres, monet annus et almum
Quae rapit hora diem.
Frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas
Interitura simul 10
Pomifer autumnus fruges effuderit, et mox
Bruma recurrit iners.
Damna tamen celeres reparant caelestia lunae:
Nos ubi decidimus
Quo pater Aeneas, quo dives Tullus et Ancus, 15
Pulvis et umbra sumus.
Quis scit an adiciant hodiernae crastina summae
Tempora di superi?
Cuncta manus avidas fugient heredis, amico
Quae dederis animo. 20
Cum semel occideris et de te splendida Minos
Fecerit arbitria,
Non, Torquate, genus, non te facundia, non te
Restituet pietas.
Infernis neque enim tenebris Diana pudicum 25
Liberat Hippolytum,
Nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro
Vincula Pirithoo.
Donarem pateras grataque commodus,
Censorine, meis aera sodalibus,
Donarem tripodas, praemia fortium
Graiorum, neque tu pessima munerum
Ferres, divite me scilicet artium, 5
Quas aut Parrhasius protulit aut Scopas,
Hic saxo, liquidis ille coloribus
Sollers nunc hominem ponere, nunc deum.
Sed non haec mihi vis, nec tibi talium
Res est aut animus deliciarum egens. 10
Gaudes carminibus; carmina possumus
Donare et pretium dicere muneris.
Non incisa notis marmora publicis,
Per quae spiritus et vita redit bonis
Post mortem ducibus, non celeres fugae 15
Reiectaeque retrorsum Hannibalis minae,
Non incendia Carthaginis impiae
Eius, qui domita nomen ab Africa
Lucratus rediit, clarius indicant
Laudes quam Calabrae Pierides; neque 20
Si chartae sileant quod bene feceris
Mercedem tuleris. Quid foret Iliae
Mavortisque puer, si taciturnitas
Obstaret meritis invida Romuli?
Ereptum Stygiis fluctibus Aeacum 25
Virtus et favor et lingua potentium
Vatum divitibus consecrat insulis.
Dignum laude virum Musa vetat mori:
Caelo Musa beat. Sic Iovis interest
Optatis epulis impiger Hercules, 30
Clarum Tyndaridae sidus ab infimis
Quassas eripiunt aequoribus ratis,
Ornatus viridi tempora pampino
Liber vota bonos ducit ad exitus.
Ne forte credas interitura quae
Longe sonantem natus ad Aufidum
Non ante volgatas per artis
Verba loquor socianda chordis:
Non, si priores Maeonius tenet 5
Sedes Homerus, Pindaricae latent
Ceaeque et Alcaei minaces
Stesichorique graves Camenae;
Nec si quid olim lusit Anacreon
Delevit aetas; spirat adhuc amor 10
Vivuntque commissi calores
Aeoliae fidibus puellae.
Non sola comptos arsit adulteri
Crinis et aurum vestibus illitum
Mirata regalisque cultus 15
Et comites Helene Lacaena,
Primusve Teucer tela Cydonio
Direxit arcu; non semel Ilios
Vexata; non pugnavit ingens
Idomeneus Sthenelusve solus 20
Dicenda Musis proelia; non ferox
Hector vel acer Deiphobus gravis
Excepit ictus pro pudicis
Coniugibus puerisque primus.
Vixere fortes ante Agamemnona 25
Multi; sed omnes inlacrimabiles
Urgentur ignotique longa
Nocte, carent quia vate sacro.
Paullum sepultae distat inertiae
Celata virtus. Non ego te meis 30
Chartis inornatum silebo,
Totve tuos patiar labores
Impune, Lolli, carpere lividas
Obliviones. Est animus tibi
Rerumque prudens et secundis 35
Temporibus dubiisque rectus,
Vindex avarae fraudis et abstinens
Ducentis ad se cuncta pecuniae,
Consulque non unius anni,
Sed quotiens bonus atque fidus 40
Iudex honestum praetulit utili,
Reiecit alto dona nocentium
Voltu, per obstantis catervas
Explicuit sua victor arma.
Non possidentem multa vocaveris 45
Recte beatum; rectius occupat
Nomen beati, qui deorum
Muneribus sapienter uti
Duramque callet pauperiem pati
Peiusque leto flagitium timet, 50
Non ille pro caris amicis
Aut patria timidus perire.
O crudelis adhuc et Veneris muneribus potens,
Insperata tuae cum veniet pluma superbiae
Et, quae nunc umeris involitant, deciderint comae,
Nunc et qui color est puniceae flore prior rosae
Mutatus Ligurinum in faciem verterit hispidam, 5
Dices 'Heu,' quotiens te speculo videris alterum,
'Quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit,
Vel cur his animis incolumes non redeunt genae?'
Est mihi nonum superantis annum
Plenus Albani cadus; est in horto,
Phylli, nectendis apium coronis;
Est hederae vis
Multa, qua crinis religata fulges; 5
Ridet argento domus; ara castis
Vincta verbenis avet immolato
Spargier agno;
Cuncta festinat manus, huc et illuc
Cursitant mixtae pueris puellae; 10
Sordidum flammae trepidant rotantes
Vertice fumum.
Ut tamen noris quibus advoceris
Gaudiis, Idus tibi sunt agendae,
Qui dies mensem Veneris marinae 15
Findit Aprilem,
Iure sollemnis mihi sanctiorque
Paene natali proprio, quod ex hac
Luce Maecenas meus adfluentis
Ordinat annos. 20
Telephum, quem tu petis, occupavit
Non tuae sortis iuvenem puella
Dives et lasciva, tenetque grata
Compede vinctum.
Terret ambustus Phaethon avaras 25
Spes, et exemplum grave praebet ales
Pegasus terrenum equitem gravatus
Bellerophonten,
Semper ut te digna sequare et ultra
Quam licet sperare nefas putando 30
Disparem vites. Age iam, meorum
Finis amorum,
(Non enim posthac alia calebo
Femina) condisce modos, amanda
Voce quos reddas: minuentur atrae 35
Carmine curae.
Iam veris comites, quae mare temperant,
Impellunt animae lintea Thraciae;
Iam nec prata rigent nec fluvii strepunt
Hiberna nive turgidi.
Nidum ponit, Ityn flebiliter gemens, 5
Infelix avis et Cecropiae domus
Aeternum opprobrium, quod male barbaras
Regumst ulta libidines.
Dicunt in tenero gramine pinguium
Custodes ovium carmina fistula 10
Delectantque deum cui pecus et nigri
Colles Arcadiae placent.
Adduxere sitim tempora, Vergili;
Sed pressum Calibus ducere Liberum
Si gestis, iuvenum nobilium cliens, 15
Nardo vina mereberis.
Nardi parvus onyx eliciet cadum,
Qui nunc Sulpiciis accubat horreis,
Spes donare novas largus amaraque
Curarum eluere efficax. 20
Ad quae si properas gaudia, cum tua
Velox merce veni: non ego te meis
Immunem meditor tinguere poculis,
Plena dives ut in domo.
Verum pone moras et studium lucri, 25
Nigrorumque memor, dum licet, ignium
Misce stultitiam consiliis brevem:
Dulcest desipere in loco.
Audivere, Lyce, di mea vota, di
Audivere, Lyce: fis anus, et tamen
Vis formosa videri,
Ludisque et bibis impudens
Et cantu tremulo pota Cupidinem 5
Lentum sollicitas. Ille virentis et
Doctae psallere Chiae
Pulchris excubat in genis.
Importunus enim transvolat aridas
Quercus et refugit te, quia luridi 10
Dentes te, quia rugae
Turpant et capitis nives.
Nec Coae referunt iam tibi purpurae
Nec cari lapides tempora, quae semel
Notis condita fastis 15
Inclusit volucris dies.
Quo fugit venus, heu, quove color? decens
Quo motus? Quid habes illius, illius,
Quae spirabat amores,
Quae me surpuerat mihi, 20
Felix post Cinaram notaque et artium
Gratarum facies? Sed Cinarae brevis
Annos fata dederunt,
Servatura diu parem
Cornicis vetulae temporibus Lycen, 25
Possent ut iuvenes visere fervidi
Multo non sine risu
Dilapsam in cineres facem.
Quae cura patrum quaeve Quiritium
Plenis honorum muneribus tuas,
Auguste, virtutes in aevum
Per titulos memoresque fastos
Aeternet, o qua sol habitabilis 5
Inlustrat oras, maxime principum?
Quem legis expertes Latinae
Vindelici didicere nuper
Quid marte posses. Milite nam tuo
Drusus Genaunos, implacidum genus, 10
Breunosque velocis et arcis
Alpibus impositas tremendis
Deiecit acer plus vice simplici;
Maior Neronum mox grave proelium
Commisit immanisque Raetos 15
Auspiciis pepulit secundis,
Spectandus in certamine Martio,
Devota morti pectora liberae
Quantis fatigaret ruinis,
Indomitas prope qualis undas 20
Exercet Auster, Pleiadum choro
Scindente nubis, impiger hostium
Vexare turmas et frementem
Mittere equum medios per ignis.
Sic tauriformis volvitur Aufidus, 25
Qui regna Dauni praefluit Apuli,
Cum saevit horrendamque cultis
Diluviem meditatur agris,
Ut barbarorum Claudius agmina
Ferrata vasto diruit impetu 30
Primosque et extremos metendo
Stravit humum sine clade victor,
Te copias, te consilium et tuos
Praebente divos. Nam tibi, quo die
Portus Alexandrea supplex 35
Et vacuam patefecit aulam,
Fortuna lustro prospera tertio
Belli secundos reddidit exitus,
Laudemque et optatum peractis
Imperiis decus adrogavit. 40
Te Cantaber non ante domabilis
Medusque et Indus, te profugus Scythes
Miratur, o tutela praesens
Italiae dominaeque Romae.
Te fontium qui celat origines 45
Nilusque et Hister, te rapidus Tigris,
Te beluosus qui remotis
Obstrepit Oceanus Britannis,
Te non paventis funera Galliae
Duraeque tellus audit Hiberiae, 50
Te caede gaudentes Sygambri
Compositis venerantur armis.
Phoebus volentem proelia me loqui
Victas et urbis increpuit lyra,
Ne parva Tyrrhenum per aequor
Vela darem. Tua, Caesar, aetas
Fruges et agris rettulit uberes 5
Et signa nostro restituit Iovi
Derepta Parthorum superbis
Postibus et vacuum duellis
Ianum Quirini clausit et ordinem
Rectum evaganti frena licentiae 10
Iniecit emovitque culpas
Et veteres revocavit artis,
Per quas Latinum nomen et Italae
Crevere vires famaque et imperi
Porrecta maiestas ad ortus 15
Solis ab Hesperio cubili.
Custode rerum Caesare non furor
Civilis aut vis exiget otium,
Non ira, quae procudit ensis
Et miseras inimicat urbis. 20
Non qui profundum Danuvium bibunt
Edicta rumpent Iulia, non Getae,
Non Seres infidive Persae,
Non Tanain prope flumen orti.
Nosque et profestis lucibus et sacris 25
Inter iocosi munera Liberi
Cum prole matronisque nostris,
Rite deos prius adprecati,
Virtute functos more patrum duces
Lydis remixto carmine tibiis 30
Troiamque et Anchisen et almae
Progeniem Veneris canemus.
Phoebe silvarumque potens Diana,
Lucidum caeli decus, o colendi
Semper et culti, date quae precamur
Tempore sacro,
Quo Sibyllini monuere versus 5
Virgines lectas puerosque castos
Dis quibus septem placuere colles
Dicere carmen.
Alme Sol, curru nitido diem qui
Promis et celas aliusque et idem 10
Nasceris, possis nihil urbe Roma
Visere maius!
Rite maturos aperire partus
Lenis, Ilithyia, tuere matres,
Sive tu Lucina probas vocari 15
Seu Genitalis:
Diva, producas subolem patrumque
Prosperes decreta super iugandis
Feminis prolisque novae feraci
Lege marita, 20
Certus undenos deciens per annos
Orbis ut cantus referatque ludos
Ter die claro totiensque grata
Nocte frequentis.
Vosque veraces cecinisse, Parcae, 25
Quod semel dictumst stabilisque rerum
Terminus servet, bona iam peractis
Iungite fata.
Fertilis frugum pecorisque tellus
Spicea donet Cererem corona; 30
Nutriant fetus et aquae salubres
Et Iovis aurae.
Condito mitis placidusque telo
Supplices audi pueros, Apollo;
Siderum regina bicornis, audi, 35
Luna, puellas:
Roma si vestrumst opus, Iliaeque
Litus Etruscum tenuere turmae,
Iussa pars mutare Laris et urbem
Sospite cursu, 40
Cui per ardentem sine fraude Troiam
Castus Aeneas patriae superstes
Liberum munivit iter, daturus
Plura relictis:
Di, probos mores docili iuventae, 45
Di, senectuti placidae quietem,
Romulae genti date remque prolemque
Et decus omne.
Quaeque vos bobus veneratur albis
Clarus Anchisae Venerisque sanguis, 50
Impetret, bellante prior, iacentem
Lenis in hostem.
Iam mari terraque manus potentis
Medus Albanasque timet securis,
Iam Scythae responsa petunt superbi 55
Nuper, et Indi.
Iam Fides et Pax et Honor Pudorque
Priscus et neglecta redire Virtus
Audet, adparetque beata pleno
Copia cornu. 60
Augur et fulgente decorus arcu
Phoebus acceptusque novem Camenis,
Qui salutari levat arte fessos
Corporis artus,
Si Palatinas videt aequus aras, 65
Remque Romanam Latiumque felix
Alterum in lustrum meliusque semper
Prorogat aevum.
Quaeque Aventinum tenet Algidumque,
Quindecim Diana preces virorum 70
Curat et votis puerorum amicas
Adplicat auris.
Haec Iovem sentire deosque cunctos
Spem bonam certamque domum reporto,
Doctus et Phoebi chorus et Dianae 75
Dicere laudes.
Ibis Liburnis inter alta navium,
Amice, propugnacula,
Paratus omne Caesaris periculum
Subire, Maecenas, tuo.
Quid nos, quibus te vita si superstite 5
Iucunda, si contra, gravis?
Utrumne iussi persequemur otium
Non dulce, ni tecum simul,
An hunc laborem mente laturi, decet
Qua ferre non mollis viros? 10
Feremus, et te vel per Alpium iuga
Inhospitalem et Caucasum
Vel Occidentis usque ad ultimum sinum
Forti sequemur pectore.
Roges tuum labore quid iuvem meo, 15
Imbellis ac firmus parum?
Comes minore sum futurus in metu,
Qui maior absentis habet:
Ut adsidens implumibus pullis avis
Serpentium adlapsus timet 20
Magis relictis, non, ut adsit, auxili
Latura plus praesentibus.
Libenter hoc et omne militabitur
Bellum in tuae spem gratiae,
Non ut iuvencis inligata pluribus 25
Aratra nitantur meis
Pecusve Calabris ante sidus fervidum
Lucana mutet pascuis,
Nec ut superni villa candens Tusculi
Circaea tangat moenia. 30
Satis superque me benignitas tua
Ditavit: haud paravero,
Quod aut avarus ut Chremes terra premam,
Discinctus aut perdam nepos.
'Beatus ille qui procul negotiis,
Ut prisca gens mortalium,
Paterna rura bobus exercet suis,
Solutus omni faenore,
Neque excitatur classico miles truci, 5
Neque horret iratum mare,
Forumque vitat et superba civium
Potentiorum limina.
Ergo aut adulta vitium propagine
Altas maritat populos, 10
Aut in reducta valle mugientium
Prospectat errantis greges,
Inutilisve falce ramos amputans
Feliciores inserit,
Aut pressa puris mella condit amphoris, 15
Aut tondet infirmas ovis;
Vel, cum decorum mitibus pomis caput
Autumnus agris extulit,
Ut gaudet insitiva decerpens pira
Certantem et uvam purpurae, 20
Qua muneretur te, Priape, et te, pater
Silvane, tutor finium.
Libet iacere modo sub antiqua ilice,
Modo in tenaci gramine.
Labuntur altis interim ripis aquae, 25
Queruntur in silvis aves,
Fontesque lymphis obstrepunt manantibus,
Somnos quod invitet levis.
At cum tonantis annus hibernus Iovis
Imbris nivisque comparat, 30
Aut trudit acris hinc et hinc multa cane
Apros in obstantis plagas,
Aut amite levi rara tendit retia,
Turdis edacibus dolos,
Pavidumque leporem et advenam laqueo gruem 35
Iucunda captat praemia.
Quis non malarum, quas amor curas habet,
Haec inter obliviscitur?
Quod si pudica mulier in partem iuvet
Domum atque dulcis liberos, 40
Sabina qualis aut perusta solibus
Pernicis uxor Apuli,
Sacrum vetustis exstruat lignis focum
Lassi sub adventum viri,
Claudensque textis cratibus laetum pecus 45
Distenta siccet ubera,
Et horna dulci vina promens dolio
Dapes inemptas adparet:
Non me Lucrina iuverint conchylia
Magisve rhombus aut scari, 50
Si quos Eois intonata fluctibus
Hiems ad hoc vertat mare;
Non Afra avis descendat in ventrem meum,
Non attagen Ionicus
Iucundior, quam lecta de pinguissimis 55
Oliva ramis arborum
Aut herba lapathi prata amantis et gravi
Malvae salubres corpori,
Vel agna festis caesa Terminalibus
Vel haedus ereptus lupo. 60
Has inter epulas ut iuvat pastas ovis
Videre properantis domum,
Videre fessos vomerem inversum boves
Collo trahentis languido,
Positosque vernas, ditis examen domus, 65
Circum renidentis Laris.'
Haec ubi locutus faenerator Alfius,
Iam iam futurus rusticus,
Omnem redegit Idibus pecuniam,
Quaerit Kalendis ponere. 70
Parentis olim si quis impia manu
Senile guttur fregerit,
Edit cicutis allium nocentius.
O dura messorum ilia!
Quid hoc veneni saevit in praecordiis? 5
Num viperinus his cruor
Incoctus herbis me fefellit? an malas
Canidia tractavit dapes?
Ut Argonautas praeter omnis candidum
Medea miratast ducem, 10
Ignota tauris inligaturum iuga
Perunxit hoc Iasonem;
Hoc delibutis ulta donis paelicem,
Serpente fugit alite.
Nec tantus umquam siderum insedit vapor 15
Siticulosae Apuliae,
Nec munus umeris efficacis Herculis
Inarsit aestuosius.
At si quid umquam tale concupiveris,
Iocose Maecenas, precor 20
Manum puella savio opponat tuo,
Extrema et in sponda cubet.
Lupis et agnis quanta sortito obtigit
Tecum mihi discordiast,
Hibericis peruste funibus latus
Et crura dura compede.
Licet superbus ambules pecunia, 5
Fortuna non mutat genus.
Videsne, Sacram metiente te viam
Cum bis trium ulnarum toga,
Ut ora vertat huc et huc euntium
Liberrima indignatio? 10
'Sectus flagellis hic triumviralibus
Praeconis ad fastidium
Arat Falerni mille fundi iugera,
Et Appiam mannis terit,
Sedilibusque magnus in primis eques 15
Othone contempto sedet.
Quid attinet tot ora navium gravi
Rostrata duci pondere
Contra latrones atque servilem manum,
Hoc, hoc tribuno militum?' 20
'At, o deorum quidquid in caelo regit
Terras et humanum genus,
Quid iste fert tumultus et quid omnium
Voltus in unum me truces?
Per liberos te, si vocata partubus 5
Lucina veris adfuit,
Per hoc inane purpurae decus precor,
Per improbaturum haec Iovem,
Quid ut noverca me intueris aut uti
Petita ferro belua?' 10
Ut haec trementi questus ore constitit
Insignibus raptis puer,
Impube corpus, quale posset impia
Mollire Thracum pectora;
Canidia, brevibus implicata viperis 15
Crinis et incomptum caput,
Iubet sepulcris caprificos erutas,
Iubet cupressus funebris
Et uncta turpis ova ranae sanguine
Plumamque nocturnae strigis 20
Herbasque quas Iolcos atque Hiberia
Mittit venenorum ferax,
Et ossa ab ore rapta ieiunae canis
Flammis aduri Colchicis.
At expedita Sagana, per totam domum 25
Spargens Avernalis aquas,
Horret capillis ut marinus asperis
Echinus ant currens aper.
Abacta nulla Veia conscientia
Ligonibus duris humum 30
Exhauriebat, ingemens laboribus,
Quo posset infossus puer
Longo die bis terque mutatae dapis
Inemori spectaculo,
Cum promineret ore, quantum exstant aqua 35
Suspensa mento corpora:
Exsecta uti medulla et aridum iecur
Amoris esset poculum,
Interminato cum semel fixae cibo
Intabuissent pupulae. 40
Non defuisse masculae libidinis
Ariminensem Foliam
Et otiosa credidit Neapolis
Et omne vicinum oppidum,
Quae sidera excantata voce Thessala 45
Lunamque caelo deripit.
Hic inresectum saeva dente livido
Canidia rodens pollicem,
Quid dixit aut quid tacuit? 'O rebus meis
Non infideles arbitrae, 50
Nox et Diana, quae silentium regis,
Arcana cum fiunt sacra,
Nunc nunc adeste, nunc in hostilis domos
Iram atque numen vertite.
Formidolosis dum latent silvis ferae 55
Dulci sopore languidae,
Senem, quod omnes rideant, adulterum
Latrent Suburanae canes,
Nardo perunctum, quale non perfectius
Meae laborarint manus. 60
Quid accidit? Cur dira barbarae minus
Venena Medeae valent,
Quibus superbam fugit ulta paelicem,
Magni Creontis filiam,
Cum palla, tabo munus imbutum, novam 65
Incendio nuptam abstulit?
Atqui nec herba nec latens in asperis
Radix fefellit me locis.
Indormit unctis omnium cubilibus
Oblivione paelicum. 70
A, a, solutus ambulat veneficae
Scientioris carmine!
Non usitatis, Vare, potionibus,
O multa fleturum caput,
Ad me recurres, nec vocata mens tua 75
Marsis redibit vocibus.
Maius parabo, maius infundam tibi
Fastidienti poculum,
Priusque caelum sidet inferius mari
Tellure porrecta super, 80
Quam non amore sic meo flagres uti
Bitumen atris ignibus.'
Sub haec puer iam non, ut ante, mollibus,
Lenire verbis impias,
Sed dubius unde rumperet silentium, 85
Misit Thyesteas preces:
'Venena magnum fas nefasque non valent
Convertere humanam vicem.
Diris agam vos; dira detestatio
Nulla expiatur victima. 90
Quin, ubi perire iussus exspiravero,
Nocturnus occurram Furor,
Petamque voltus umbra curvis unguibus,
Quae vis deorumst Manium,
Et inquietis adsidens praecordiis 95
Pavore somnos auferam.
Vos turba vicatim hinc et hinc saxis petens
Contundet obscenas anus;
Post insepulta membra different lupi
Et Esquilinae alites, 100
Neque hoc parentes, heu mihi superstites,
Effugerit spectaculum.'